Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Ezechielis
( 1-48 )
Ezechiel 1
{1:1} Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta
mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et
vidi visiones Dei.
{1:2} In quinta mensis, ipse est annus quintus
transmigrationis regis Ioachin,
{1:3} factum est verbum Domini ad Ezechielem
filium Buzi sacerdotem in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est
super eum ibi manus Domini.
{1:4} Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat
ab Aquilone: et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius:
et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis:
{1:5} et in
medio eius similitudo quattuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo
hominis in eis.
{1:6} Quattuor facies uni, et quattuor pennæ uni.
{1:7}
Pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et
scintillæ quasi aspectus æris candentis.
{1:8} Et manus hominis sub pennis
eorum in quattuor partibus: et facies, et pennas per quattuor partes
habebant.
{1:9} Iunctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum. non
revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam
gradiebatur.
{1:10} Similitudo autem vultus eorum: facies hominis, et facies
leonis a dextris ipsorum quattuor: facies autem bovis, a sinistris ipsorum
quattuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quattuor.
{1:11} Facies eorum, et
pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum iungebantur, et duæ tegebant
corpora eorum:
{1:12} et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi
erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum
ambularent.
{1:13} Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum
ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Hæc erat visio discurrens in
medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
{1:14} Et
animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris
coruscantis.
{1:15} Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram
iuxta animalia, habens quattuor facies.
{1:16} et aspectus rotarum, et opus
earum, quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quattuor: et aspectus earum
et opera, quasi sit rota in medio rotæ.
{1:17} Per quattuor partes earum
euntes ibant: et non revertebantur cum ambularent.
{1:18} Statura quoque erat
rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in
circuitu ipsarum quattuor.
{1:19} Cumque ambularent animalia, ambulabant
pariter et rotæ iuxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur
simul et rotæ.
{1:20} Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ
pariter elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitæ erat in rotis.
{1:21}
Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter
elevabantur et rotæ, sequentes ea: quia spiritus vitæ erat in rotis.
{1:22}
Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli
horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
{1:23} Sub firmamento
autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat
corpus suum, et alterum similiter velabatur.
{1:24} Et audiebam sonum alarum,
quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent quasi
sonus erat multitudinis ut sonus castrorum. cumque starent, demittebantur pennæ
eorum.
{1:25} Nam cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput
eorum, stabant, et submittebant alas suas.
{1:26} Et super firmamentum, quod
erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni:
et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis
desuper.
{1:27} Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis,
intrinsecus eius per circuitum: a lumbis eius et desuper, et a lumbis eius usque
deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu:
{1:28} Velut
aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. hic erat aspectus splendoris
per gyrum.
Ezechiel 2
{2:1} Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. et vidi, et cecidi in
faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis sta super
pedes tuos, et loquar tecum.
{2:2} Et ingressus est in me spiritus postquam
locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad
me,
{2:3} et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad Gentes
apostatrices, quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum
meum usque ad diem hanc.
{2:4} Et filii dura facie, et indomabili corde sunt,
ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
{2:5} Si forte
vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient
quia propheta fuerit in medio eorum.
{2:6} Tu ergo fili hominis ne timeas
eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli, et subversores sunt tecum,
et cum scorpionibus habitas. verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides:
quia domus exasperans est.
{2:7} Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte
audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
{2:8} Tu autem fili hominis
audi quæcumque loquor ad te: et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix
est: aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi.
{2:9} Et vidi, et ecce
manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui
erat scriptus intus, et foris: et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen,
et væ.
Ezechiel 3
{3:1} Et dixit ad me: Fili hominis quodcumque inveneris comede:
comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel.
{3:2} Et aperui os
meum, et cibavit me volumine illo:
{3:3} et dixit ad me: Fili hominis venter
tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et
comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce.
{3:4} Et dixit ad me:
Fili hominis vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.
{3:5} Non
enim ad populum profundi sermonis, et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum
Israel:
{3:6} neque ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ,
quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent
te.
{3:7} Domus autem Israel nolunt audire te: quia nolunt audire me. omnis
quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
{3:8} Ecce dedi faciem
tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus
eorum.
{3:9} Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos,
neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est.
{3:10} Et dixit ad me:
Fili hominis omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et
auribus tuis audi:
{3:11} Et vade ingredere ad transmigrationem, ad filios
populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte
audiant, et quiescant.
{3:12} Et assumpsit me spiritus, et audivi post me
vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo,
{3:13} et vocem
alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium
animalia, et vocem commotionis magnæ.
{3:14} Spiritus quoque levavit me, et
assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini
erat mecum, confortans me.
{3:15} Et veni ad transmigrationem, ad acervum
novarum frugum, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar, et sedi ubi illi
sedebant: et mansi ibi septem diebus mrens in medio eorum.
{3:16} Cum autem
pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:
{3:17}
Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel: et audies de ore meo verbum, et
annunciabis eis ex me.
{3:18} Si dicente me ad impium: Morte morieris: non
annunciaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat:
ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua
requiram.
{3:19} Si autem tu annunciaveris impio, et ille non fuerit
conversus ab impietate sua, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua
morietur, tu autem animam tuam liberasti.
{3:20} Sed et si conversus iustus a
iustitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem: ponam offendiculum coram eo, ipse
morietur, quia non annunciasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in
memoria iustitiæ eius, quas fecit: sanguinem vero eius de manu tua
requiram.
{3:21} Si autem tu annunciaveris iusto ut non peccet iustus, et
ille non peccaverit: vivens vivet, quia annunciasti ei, et tu animam tuam
liberasti.
{3:22} Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens
egredere in campum, et ibi loquar tecum.
{3:23} Et surgens egressus sum in
campum: et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium
Chobar: et cecidi in faciem meam.
{3:24} Et ingressus est in me spiritus, et
statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et
includere in medio domus tuæ.
{3:25} Et tu fili hominis, ecce data sunt super
te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris de medio eorum.
{3:26}
Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir
obiurgans: quia domus exasperans est.
{3:27} Cum autem locutus fuero tibi,
aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat: et
qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
Ezechiel 4
{4:1} Et tu fili hominis sume tibi laterem, et pones eum coram te:
et describes in eo civitatem Ierusalem.
{4:2} Et ordinabis adversus eam
obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra
eam castra, et pones arietes in gyro.
{4:3} Et tu sume tibi sartaginem
ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et inter civitatem: et
obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum
est domui Israel.
{4:4} Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones
iniquitates domus Israel super eo numero dierum, quibus dormies super illud, et
assumes iniquitatem eorum.
{4:5} Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum,
numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus
Israel.
{4:6} Et cum compleveris hæc, dormies super latus tuum dexterum
secundo: et assumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus. diem pro anno,
diem, inquam, pro anno dedi tibi.
{4:7} Et ad obsidionem Ierusalem convertes
faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus
eam.
{4:8} Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in
latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.
{4:9} Et tu sume tibi
frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea
in vas unum, et facies tibi panes numero dierum, quibus dormies super latus
tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
{4:10} Cibus autem tuus,
quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus
comedes illud.
{4:11} Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore
usque ad tempus bibes illud.
{4:12} Et quasi subcinericium hordeaceum comedes
illud: et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis
eorum.
{4:13} Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum
inter Gentes, ad quas eiiciam eos.
{4:14} Et dixi: A a a, Domine Deus, ecce
anima mea non est polluta, et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab
infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro
immunda.
{4:15} Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus
humanis: et facies panem tuum in eo.
{4:16} Et dixit ad me: Fili hominis:
Ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem: et comedent panem in pondere, et
in solicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent:
{4:17} Ut
deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum: et contabescant
in iniquitatibus suis.
Ezechiel 5
{5:1} Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum, radentem pilos:
et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi
stateram ponderis, et divides eos.
{5:2} Tertiam partem igni combures in
medio civitatis, iuxta completionem dierum obsidionis: et assumes tertiam
partem, et concides gladio in circuitu eius: tertiam vero aliam disperges in
ventum, et gladium nudabo post eos.
{5:3} Et sumes inde parvum numerum: et
ligabis eos in summitate pallii tui.
{5:4} Et ex eis rursum tolles, et
proiicies eos in medio ignis, et combures eos igni: et ex eo egredietur ignis in
omnem domum Israel.
{5:5} Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem, in
medio Gentium posui eam, et in circuitu eius terras.
{5:6} Et contempsit
iudicia mea, ut plus esset impia quam Gentes: et præcepta mea ultra quam terræ,
quæ in circuitu eius sunt. iudicia enim mea proiecerunt, et in præceptis meis
non ambulaverunt.
{5:7} Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Quia superastis
Gentes, quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et
iudicia mea non fecistis, et iuxta iudicia Gentium, quæ in circuitu vestro sunt,
non estis operati;
{5:8} Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse
ego faciam in medio tui iudicia in oculis Gentium.
{5:9} et faciam in te quod
non feci, et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes
tuas.
{5:10} Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent
patres suos, et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in
omnem ventum.
{5:11} Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod
sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis
abominationibus tuis: ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non
miserebor.
{5:12} Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio
tui: et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem
tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
{5:13} Et
complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et
consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero
indignationem meam in eis.
{5:14} Et dabo te in desertum, et in opprobrium
Gentibus, quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis.
{5:15}
Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in Gentibus, quæ in
circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore, et in indignatione, et in
increpationibus iræ.
{5:16} Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas
famis pessimas in eos: quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos: et
famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis.
{5:17} Et
immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: et
pestilentia, et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. ego
Dominus locutus sum.
Ezechiel 6
{6:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{6:2} Fili
hominis pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos,
{6:3} et
dices: Montes Israel audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus montibus,
et collibus, rupibus, et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et
disperdam excelsa vestra,
{6:4} et demoliar aras vestras, et confringentur
simulachra vestra: et deiiciam interfectos vestros ante idola vestra.
{6:5}
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulachrorum vestrorum: et
dispergam ossa vestra circum aras vestras
{6:6} in omnibus habitationibus
vestris. Urbes desertæ erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur: et
interibunt aræ vestræ, et confringentur: et cessabunt idola vestra, et
conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra.
{6:7} Et cadet
interfectus in medio vestri: et scietis quia ego sum Dominus.
{6:8} Et
relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in Gentibus, cum dispersero vos in
terris.
{6:9} Et recordabuntur mei liberati vestri in Gentibus, ad quas
captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me; et
oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quæ
fecerunt in universis abominationibus suis.
{6:10} Et scient quia ego Dominus
non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc.
{6:11} Hæc dicit Dominus
Deus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes
abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame, et peste ruituri
sunt.
{6:12} Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet:
et qui relictus fuerit, et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem
meam in eis.
{6:13} Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti
vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum, in omni colle
excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et
subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia
universis idolis suis.
{6:14} Et extendam manum meam super eos: et faciam
terram desolatam, et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus
eorum: et scient quia ego Dominus.
Ezechiel 7
{7:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{7:2} Et tu
fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israel: Finis venit, venit finis
super quattuor plagas terræ.
{7:3} Nunc finis super te, et immittam furorem
meum in te: et iudicabo te iuxta vias tuas: et ponam contra te omnes
abominationes tuas.
{7:4} Et non parcet oculus meus super te, et non
miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui
erunt: et scietis quia ego Dominus.
{7:5} Hæc dicit Dominus Deus: Afflictio
una, afflictio ecce venit.
{7:6} finis venit, venit finis, evigilavit
adversum te: ecce venit.
{7:7} Venit contritio super te, qui habitas in
terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium.
{7:8}
Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te:
et iudicabo te iuxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua:
{7:9} Et
non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et
abominationes tuæ in medio tui erunt: et scietis quia ego sum Dominus
percutiens.
{7:10} Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit
virga, germinavit superbia:
{7:11} Iniquitas surrexit in virga impietatis:
non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in
eis.
{7:12} Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur: et qui
vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum eius.
{7:13} Quia qui
vendit, ad id, quod vendidit, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum.
visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur: et vir in iniquitate vitæ
suæ non confortabitur.
{7:14} Canite tuba, præparentur omnes, et non est qui
vadat ad prælium: ira enim mea super universum populum eius.
{7:15} Gladium
foris: et pestis, et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur: et qui
in civitate, pestilentia, et fame devorabuntur.
{7:16} Et salvabuntur qui
fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,
unusquisque in iniquitate sua.
{7:17} Omnes manus dissolventur, et omnia
genua fluent aquis.
{7:18} Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido,
et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
{7:19}
Argentum eorum foras proiicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum
eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Animam
suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur: quia scandalum
iniquitatis eorum factum est.
{7:20} Et ornamentum monilium suorum in
superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum, et simulachrorum fecerunt
ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam:
{7:21} et dabo illud in
manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt
illud.
{7:22} Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et
introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
{7:23} Fac
conclusionem: quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena
iniquitate.
{7:24} Et adducam pessimos de Gentibus, et possidebunt domos
eorum. et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria
eorum.
{7:25} Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
{7:26}
Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quærent
visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a
senioribus.
{7:27} Rex lugebit, et princeps induetur mrore, et manus populi
terræ conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum
iudicabo eos: et scient quia ego Dominus.
Ezechiel 8
{8:1} Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta
mensis: ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant coram me, et cecidit ibi
super me manus Domini Dei.
{8:2} Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus
ignis: ab aspectu lumborum eius, et deorsum, ignis: et a lumbis eius, et sursum,
quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
{8:3} Et emissa similitudo manus
apprehendit me in cincinno capitis mei: et elevavit me Spiritus inter terram, et
cælum: et adduxit me in Ierusalem in visione Dei, iuxta ostium interius, quod
respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam
æmulationem.
{8:4} Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam
videram in campo.
{8:5} Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad
viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone
portæ altaris idolum zeli in ipso introitu.
{8:6} Et dixit ad me: Fili
hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus
Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis
abominationes maiores.
{8:7} Et introduxit me ad ostium atrii: et vidi, et
ecce foramen unum in pariete.
{8:8} Et dixit ad me: Fili hominis fode
parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
{8:9} Et dixit ad
me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic.
{8:10}
Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium, abominatio,
et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per
totum.
{8:11} Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias
filius Saphan stabat in medio eorum, stantium ante picturas: et unusquisque
habebat thuribulum in manu sua: et vapor nebulæ de thure consurgebat.
{8:12}
Et dixit ad me: Certe vides fili hominis quæ seniores domus Israel faciunt in
tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus
nos, dereliquit Dominus terram.
{8:13} Et dixit ad me: Adhuc conversus
videbis abominationes maiores, quas isti faciunt.
{8:14} Et introduxit me per
ostium portæ domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem: et ecce ibi mulieres
sedebant plangentes Adonidem.
{8:15} Et dixit ad me: Certe vidisti fili
hominis: adhuc conversus videbis abominationes maiores his.
{8:16} Et
introduxit me in atrium domus Domini interius: et ecce in ostio templi Domini
inter vestibulum et altare, quasi vigintiquinque viri dorsa habentes contra
templum Domini, et facies ad Orientem: et adorabant ad ortum Solis.
{8:17} Et
dixit ad me: Certe vidisti fili hominis: numquid leve est hoc domui Iuda ut
facerent abominationes istas, quas fecerunt hic: quia replentes terram
iniquitate conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares
suas.
{8:18} Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec
miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam
eos.
Ezechiel 9
{9:1} Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens:
Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in
manu sua.
{9:2} Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ
respicit ad Aquilonem: et uniuscuiusque vas interitus in manu eius: vir quoque
unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes
eius: et ingressi sunt, et steterunt iuxta altare æreum:
{9:3} Et gloria
Domini Israel assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et
vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in
lumbis suis.
{9:4} Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in
medio Ierusalem: et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium
super cunctis abominationibus, quæ fiunt in medio eius.
{9:5} Et illis dixit,
audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat
oculus vester, neque misereamini.
{9:6} Senem, adolescentulum, et virginem,
parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem, super
quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cperunt ergo a
viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
{9:7} Et dixit ad eos:
Contaminate domum, et implete atria interfectis: egredimini. Et egressi sunt, et
percutiebant eos, qui erant in civitate.
{9:8} Et cæde completa, remansi ego:
ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu Domine Deus: ergone
disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super
Ierusalem?
{9:9} Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel, et Iuda, magna est
nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione:
dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
{9:10} Igitur
et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum
reddam.
{9:11} Et ecce vir, qui erat indutus lineis, qui habebat
atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut præcepisti
mihi.
Ezechiel 10
{10:1} Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput
cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit
super ea.
{10:2} Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait:
Ingredere in medio rotarum, quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis
ignis, quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in
conspectu meo:
{10:3} cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur
vir, et nubes implevit atrium interius.
{10:4} Et elevata est gloria Domini
desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est
splendore gloriæ Domini.
{10:5} Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque
ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
{10:6} Cumque
præcepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum,
quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam.
{10:7} Et
extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim: et
sumpsit, et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus
est.
{10:8} Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas
eorum.
{10:9} et vidi, et ecce quattuor rotæ iuxta cherubim: rota una iuxta
cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi
visio lapidis chrysolithi.
{10:10} et aspectus earum similitudo una quattuor:
quasi sit rota in medio rotæ.
{10:11} Cumque ambularent, in quattuor partes
gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire
declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.
{10:12}
Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli plena erant
oculis, in circuitu quattuor rotarum.
{10:13} Et rotas istas vocavit
volubiles, audiente me.
{10:14} Quattuor autem facies habebat unum: facies
una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies
leonis: et in quarto facies aquilæ.
{10:15} Et elevata sunt cherubim: ipsum
est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar.
{10:16} Cumque ambularent
cherubim, ibant pariter et rotæ iuxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut
exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ iuxta erant.
{10:17}
Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur. spiritus enim vitæ erat
in eis.
{10:18} Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super
cherubim.
{10:19} Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra
coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in
introitu portæ domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super
ea.
{10:20} Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium
Chobar: et intellexi quia cherubim essent.
{10:21} Quattuor vultus uni, et
quattuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
{10:22} Et
similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar, et
intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezechiel 11
{11:1} Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus
Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ
viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam
filium Banaiæ, principes populi.
{11:2} Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt
viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe
ista,
{11:3} dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos
autem carnes.
{11:4} Idcirco vaticinare de eis, vaticinare fili
hominis.
{11:5} Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc
dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego
novi.
{11:6} Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius
interfectis.
{11:7} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos
posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de
medio eius.
{11:8} Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait
Dominus Deus.
{11:9} Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu
hostium, et faciam in vobis iudicia.
{11:10} Gladio cadetis: in finibus
Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
{11:11} Hæc non erit vobis
in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel
iudicabo vos.
{11:12} Et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non
ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, quæ in
circuitu vestro sunt, estis operati.
{11:13} Et factum est, cum prophetarem,
Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna,
et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum
Israel?
{11:14} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{11:15} Fili
hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel,
universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis
data est terra in possessionem.
{11:16} Propterea hæc dicit Dominus Deus,
quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in
sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
{11:17} Propterea
loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de
terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
{11:18} Et
ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius
de illa.
{11:19} Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in
visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor
carneum:
{11:20} Ut in præceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant,
faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
{11:21}
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite
suo ponam, dicit Dominus Deus.
{11:22} Et elevaverunt cherubim alas suas, et
rotæ cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea.
{11:23} Et ascendit gloria
Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem
urbis.
{11:24} Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad
transmigrationem, in visione in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam
videram.
{11:25} Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quæ
ostenderat mihi.
Ezechiel 12
{12:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{12:2} Fili
hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum,
et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans
est.
{12:3} Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et
transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum
alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans
est.
{12:4} Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in
conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur
migrans.
{12:5} Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per
eum.
{12:6} In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris:
faciem tuam velabis, et non videbis terram. quia portentum dedi te domui
Israel.
{12:7} Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli
quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in
caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
{12:8} Et
factus est sermo Domini mane ad me, dicens:
{12:9} Fili hominis, numquid non
dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?
{12:10} Dic ad
eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et
super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum.
{12:11} Dic: Ego portentum
vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. in transmigrationem, et in captivitatem
ibunt.
{12:12} Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in
caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur
ut non videat oculo terram.
{12:13} Et extendam rete meum super eum, et
capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldæorum: et
ipsam non videbit, ibique morietur.
{12:14} Et omnes, qui circa eum sunt,
præsidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo
post eos.
{12:15} Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in
Gentibus, et disseminavero eos in terris.
{12:16} Et relinquam ex eis viros
paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in
Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus.
{12:17} Et factus
est sermo Domini ad me, dicens:
{12:18} Fili hominis, panem tuum in
conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et mrore
bibe.
{12:19} Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos, qui
habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et
aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter
iniquitatem omnium, qui habitant in ea.
{12:20} Et civitates, quæ nunc
habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta: et scietis quia ego
Dominus.
{12:21} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{12:22} Fili
hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum
differentur dies, et peribit omnis visio.
{12:23} Ideo dic ad eos: Hæc dicit
Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in
Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis
visionis.
{12:24} Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio
ambigua in medio filiorum Israel.
{12:25} Quia ego Dominus loquar: et
quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in
diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus
Deus.
{12:26} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{12:27} Fili
hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et
in tempora longa iste prophetat.
{12:28} Propterea dic ad eos: Hæc dicit
Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus
fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.
Ezechiel 13
{13:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{13:2} Fili
hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant: et dices prophetantibus
de corde suo: Audite verbum Domini.
{13:3} Hæc dicit Dominus Deus: Væ
prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident.
{13:4}
Quasi vulpes in desertis, prophetæ tui Israel erant.
{13:5} Non ascendistis
ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in
die Domini.
{13:6} Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus:
cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem.
{13:7}
Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et
dicitis, ait Dominus: cum ego non sim locutus.
{13:8} Propterea hæc dicit
Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium: ideo ecce ego ad
vos, dicit Dominus Deus:
{13:9} Et erit manus mea super prophetas, qui vident
vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura
domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur: et scietis quia
ego Dominus Deus:
{13:10} Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et
non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque
paleis.
{13:11} Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit:
erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et
ventum procellæ dissipantem.
{13:12} Siquidem ecce cecidit paries: numquid
non dicetur vobis: Ubi est litura, quam linistis?
{13:13} Propterea hæc dicit
Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et
imber inundans in furore meo erit: et lapides grandes in ira in
consumptionem.
{13:14} Et destruam parietem, quem linistis absque
temperamento: et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum eius: et cadet,
et consumetur in medio eius: et scietis quia ego sum Dominus.
{13:15} Et
complebo indignationem meam in pariete, et in his, qui liniunt eum absque
temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt
eum.
{13:16} Prophetæ Israel, qui prophetant ad Ierusalem, et vident ei
visionem pacis: et non est pax, ait Dominus Deus.
{13:17} Et tu fili hominis,
pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo: et
vaticinare super eas,
{13:18} et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt
pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite universæ
ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant
animas eorum.
{13:19} Et violabant me ad populum meum propter pugillum
hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas, quæ non moriuntur, et
vivificarent animas, quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti
mendaciis.
{13:20} Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos
vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis
vestris: et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum.
{13:21} Et
dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt
ultra in manibus vestris ad prædandum: et scietis quia ego Dominus.
{13:22}
Pro eo quod mrere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi: et
confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et
viveret:
{13:23} propterea vana non videbitis, et divinationes non
divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego
Dominus.
Ezechiel 14
{14:1} Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt coram
me.
{14:2} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{14:3} Fili hominis,
viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis
suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo
eis?
{14:4} Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et
scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam
interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum
suarum:
{14:5} ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in
cunctis idolis suis.
{14:6} Propterea dic ad domum Israel: Hæc dicit Dominus
Deus: Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis
contaminationibus vestris avertite facies vestras.
{14:7} Quia homo homo de
domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus
fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ
statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me:
ego Dominus respondebo ei per me.
{14:8} Et ponam faciem meam super hominem
illum, et faciam eum in exemplum, et in proverbium, et disperdam eum de medio
populi mei: et scietis quia ego Dominus.
{14:9} Et propheta cum erraverit, et
locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: et extendam manum
meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel.
{14:10} Et
portabunt iniquitatem suam: iuxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas
prophetæ erit:
{14:11} ut non erret ultra domus Israel a me, neque polluatur
in universis prævaricationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in
Deum, ait Dominus exercituum.
{14:12} Et factus est sermo Domini ad me,
dicens:
{14:13} Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur
prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis eius: et
immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem, et iumentum.
{14:14} Et
si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel, et Iob: ipsi iustitia sua
liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
{14:15} Quod si et bestias
pessimas induxero super terram ut vastem eam; et fuerit invia, eo quod non sit
pertransiens propter bestias:
{14:16} Tres viri isti si fuerint in ea, vivo
ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios, nec filias liberabunt: sed ipsi soli
liberabuntur, terra autem desolabitur.
{14:17} Vel si gladium induxero super
terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem,
et iumentum:
{14:18} et tres viri isti fuerint in medio eius: vivo ego, dicit
Dominus Deus, non liberabunt filios, neque filias: sed ipsi soli
liberabuntur.
{14:19} Si autem et pestilentiam immisero super terram illam,
et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem,
et iumentum:
{14:20} Et Noe, et Daniel, et Iob fuerint in medio eius: vivo
ego, dicit Dominus Deus, quia filium, et filiam non liberabunt: sed ipsi
iustitia sua liberabunt animas suas.
{14:21} Quoniam hæc dicit Dominus Deus:
Quod et si quattuor iudicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et
pestilentiam immisero in Ierusalem ut interficiam de ea hominem, et
pecus:
{14:22} tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios, et filias:
ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum, et adinventiones eorum,
et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quæ importavi
super eam.
{14:23} Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et
adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quæ feci in
ea, ait Dominus Deus.
Ezechiel 15
{15:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{15:2} Fili
hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quæ sunt inter
ligna silvarum?
{15:3} Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut
fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?
{15:4} Ecce
igni datum est in escam: utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius
redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?
{15:5} Etiam cum esset
integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit, et
combusserit, nihil ex eo fiet operis?
{15:6} Propterea hæc dicit Dominus
Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Ierusalem.
{15:7} Et ponam faciem meam in eos: de igne
egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero
faciem meam in eos,
{15:8} et dedero terram inviam, et desolatam: eo quod
prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.
Ezechiel 16
{16:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{16:2} Fili
hominis notas fac Ierusalem abominationes suas:
{16:3} et dices: Hæc dicit
Dominus Deus Ierusalem: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus
Amorrhæus, et mater tua Cethæa.
{16:4} Et quando nata es in die ortus tui non
est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita,
nec involuta pannis.
{16:5} Non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum
de his, misertus tui: sed proiecta es super faciem terræ in abiectione animæ
tuæ, in die qua nata es.
{16:6} Transiens autem per te, vidi te conculcari in
sanguine tuo. et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive. dixi, inquam, tibi:
In sanguine tuo vive.
{16:7} Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et
multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum
muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et
confusione plena.
{16:8} Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum,
tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Et
iuravi tibi, et ingressus sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et facta es
mihi.
{16:9} Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te: et unxi te
oleo.
{16:10} Et vestivi te discoloribus, et calceavi te ianthino: et cinxi
te bysso, et indui te subtilibus.
{16:11} Et ornavi te ornamento, et dedi
armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum.
{16:12} Et dedi
inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite
tuo.
{16:13} Et ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito,
et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es
vehementer nimis: et profecisti in regnum.
{16:14} Et egressum est nomen tuum
in Gentes propter speciem tuam: quia perfecta eras in decore meo, quem posueram
super te, dicit Dominus Deus.
{16:15} Et habens fiduciam in pulchritudine tua
fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut
eius fieres.
{16:16} Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa hinc
inde consuta: et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum
est.
{16:17} Et tulisti vasa decoris tui de auro meo, atque argento meo, quæ
dedi tibi: et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in
eis.
{16:18} Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas: et
oleum meum, et thymiama meum posuisti coram eis.
{16:19} Et panem meum, quem
dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu
eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus.
{16:20} Et
tulisti filios tuos, et filias tuas, quas generasti mihi: et immolasti eis ad
devorandum. Numquid parva est fornicatio tua?
{16:21} Immolasti filios meos,
et dedisti, illos consecrans, eis.
{16:22} Et post omnes abominationes tuas,
et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et
confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
{16:23} Et accidit post omnem
malitiam tuam (væ, væ tibi, ait Dominus Deus)
{16:24} et ædificasti tibi
lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
{16:25} Ad omne
caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ: et abominabilem fecisti decorem
tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes
tuas.
{16:26} Et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnarum
carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
{16:27} Ecce
ego extendam manum meam super te, et auferam iustificationem tuam: et dabo te in
animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua
scelerata.
{16:28} Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum
fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata.
{16:29} Et
multiplicasti fornicationem tuam in Terra Chanaan cum Chaldæis: et nec sic
satiata es.
{16:30} In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus; cum facias
omnia hæc opera mulieris meretricis, et procacis?
{16:31} Quia fabricasti
lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec
facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
{16:32} sed quasi mulier
adultera, quæ super virum suum inducit alienos.
{16:33} Omnibus meretricibus
dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona
donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
{16:34}
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et
post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non
accepisti, factum est in te contrarium.
{16:35} Propterea meretrix audi
verbum Domini.
{16:36} Hæc dicit Dominus Deus: Quia effusum est æs tuum, et
revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super
idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti
eis:
{16:37} Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commista es, et
omnes, quos dilexisti cum universis, quos oderas: et congregabo eos super te
undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem
tuam.
{16:38} Et iudicabo te iudiciis adulterarum, et effundentium sanguinem:
et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
{16:39} Et dabo te in manus eorum,
et destruent lupanar tuum: et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te
vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam,
plenamque ignominia:
{16:40} et adducent super te multitudinem, et lapidabunt
te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis.
{16:41} Et comburent domos tuas
igni, et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum: et desines
fornicari, et mercedes ultra non dabis.
{16:42} Et requiescet indignatio mea
in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar
amplius.
{16:43} Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et
provocasti me in omnibus his: quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi,
ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus
tuis.
{16:44} Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud,
dicens: Sicut mater, ita et filia eius.
{16:45} Filia matris tuæ es tu, quæ
proiecit virum suum, et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ
proiecerunt viros suos, et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester
Amorrhæus.
{16:46} Et soror tua maior, Samaria, ipsa et filiæ eius, quæ
habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris
tuis, Sodoma, et filiæ eius.
{16:47} Sed nec in viis earum ambulasti, neque
secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis
in omnibus viis tuis.
{16:48} Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit
Sodoma soror tua ipsa, et filiæ eius, sicut fecisti tu, et filiæ tuæ.
{16:49}
Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ, superbia, saturitas panis et
abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius: et manum egeno, et pauperi non
porrigebant.
{16:50} Et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et
abstuli eas sicut vidisti.
{16:51} Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non
peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in
omnibus abominationibus tuis, quas operata es.
{16:52} Ergo et tu porta
confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, scelerantius agens ab
eis: iustificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam
tuam, quæ iustificasti sorores tuas.
{16:53} Et convertam restituens eas
conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ, et filiarum
eius: et convertam reversionem tuam in medio earum,
{16:54} ut portes
ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, quæ fecisti consolans
eas.
{16:55} Et soror tua Sodoma, et filiæ eius revertentur ad antiquitatem
suam: et Samaria, et filiæ eius revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et
filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram.
{16:56} Non fuit autem Sodoma
soror tua audita in ore tuo, in die superbiæ tuæ,
{16:57} antequam
revelaretur malitia tua: sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et
cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum, quæ ambiunt te per
gyrum.
{16:58} scelus tuum, et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus
Deus.
{16:59} Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti
iuramentum, ut irritum faceres pactum:
{16:60} et recordabor ego pacti mei
tecum in diebus adolescentiæ tuæ: et suscitabo tibi pactum
sempiternum.
{16:61} Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum
receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in
filias, sed non ex pacto tuo.
{16:62} Et suscitabo ego pactum meum tecum: et
scies quia ego Dominus,
{16:63} ut recorderis, et confundaris, et non sit
tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus,
quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Ezechiel 17
{17:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{17:2} Fili
hominis propone ænigma, et narra parabolam ad domum Israel,
{17:3} et dices:
Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu,
plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
{17:4}
Summitatem frondium eius avulsit: et transportavit eam in Terram Chanaan, in
urbe negotiatorum posuit illam.
{17:5} Et tulit de semine terræ, et posuit
illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie
posuit illud.
{17:6} Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili
statura, respicientibus ramis eius ad eam: et radices eius sub illa erant. facta
est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
{17:7} Et
facta est aquila altera grandis magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea
ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut
irrigaret eam de areolis germinis sui.
{17:8} In terra bona super aquas
multas plantata est: ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam
grandem.
{17:9} Dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne
radices eius evellet, et fructus eius distringet, et siccabit omnes palmites
germinis eius, et arescet: et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut
evelleret eam radicitus?
{17:10} Ecce plantata est: ergone prosperabitur?
nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur, et in areis germinis sui
arescet?
{17:11} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{17:12} Dic ad
domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex
Babylonis in Ierusalem: et assumet regem, et principes eius, et adducet eos ad
semetipsum in Babylonem.
{17:13} Et tollet de semine regni, ferietque cum eo
fdus: et ab eo accipiet iusiurandum. sed et fortes terræ tollet,
{17:14} ut
sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum eius, et servet
illud.
{17:15} Qui recedens ab eo misit nuncios ad Ægyptum ut daret sibi
equos, et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem qui
fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
{17:16} Vivo ego, dicit
Dominus Deus: quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit
irritum iuramentum, et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis
morietur.
{17:17} Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet
contra eum Pharao prælium: in iactu aggeris, et in extructione vallorum ut
interficiat animas multas.
{17:18} Spreverat enim iuramentum ut solveret
fdus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia hæc fecerit, non
effugiet.
{17:19} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam
iuramentum, quod sprevit, et fdus, quod prævaricatus est, ponam in caput
eius.
{17:20} Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena
mea: et adducam eum in Babylonem, et iudicabo eum ibi in prævaricatione, qua
despexit me.
{17:21} Et omnes profugi eius cum universo agmine suo, gladio
cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus
locutus sum.
{17:22} Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri
sublimis, et ponam: de vertice ramorum eius tenerum distringam, et plantabo
super montem excelsum et eminentem.
{17:23} In monte sublimi Israel plantabo
illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et
habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius
nidificabit.
{17:24} Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus
humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile: et siccavi lignum viride,
et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Ezechiel 18
{18:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{18:2} Quid
est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel,
dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum
obstupescunt?
{18:3} Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis
parabola hæc in proverbium in Israel.
{18:4} Ecce omnes animæ, meæ sunt: ut
anima patris, ita et anima filii mea est: anima, quæ peccaverit, ipsa
morietur.
{18:5} Et vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium, et
iustitiam,
{18:6} in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad
idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem
menstruatam non accesserit:
{18:7} et hominem non contristaverit: pignus
debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et
nudum operuerit vestimento:
{18:8} ad usuram non commodaverit, et amplius non
acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et iudicium verum fecerit inter
virum et virum:
{18:9} in præceptis meis ambulaverit, et iudicia mea
custodierit ut faciat veritatem: hic iustus est, vita vivet, ait Dominus
Deus.
{18:10} Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et
fecerit unum de istis:
{18:11} et hæc quidem omnia non facientem, sed in
montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem:
{18:12} egenum, et
pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola
levantem oculos suos, abominationem facientem:
{18:13} ad usuram dantem, et
amplius accipientem: numquid vivet? non vivet. cum universa hæc detestanda
fecerit, morte morietur, sanguis eius in ipso erit.
{18:14} Quod si genuerit
filium, qui videns omnia peccata patris sui, quæ fecit, timuerit, et non fecerit
simile eis:
{18:15} super montes non comederit, et oculos suos non levaverit
ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit:
{18:16} et virum
non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum
esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
{18:17} a pauperis iniuria
averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea
fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris
sui, sed vita vivet.
{18:18} Pater eius quia calumniatus est, et vim fecit
fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in
iniquitate sua.
{18:19} Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem
patris? Videlicet, quia filius iudicium, et iustitiam operatus est, omnia
præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
{18:20} Anima quæ
peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non
portabit iniquitatem filii: iustitia iusti super eum erit, et impietas impii
erit super eum.
{18:21} Si autem impius egerit pnitentiam ab omnibus
peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit
iudicium, et iustitiam: vita vivet, et non morietur.
{18:22} Omnium
iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua, quam
operatus est, vivet.
{18:23} Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit
Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
{18:24} Si autem
averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes
abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes iustitiæ eius,
quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione, qua prævaricatus est, et in
peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.
{18:25} Et dixistis: Non est
æqua via Domini. Audite ergo domus Israel: Numquid via mea non est æqua, et non
magis viæ vestræ pravæ sunt?
{18:26} Cum enim averterit se iustus a iustitia
sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia, quam operatus est,
morietur.
{18:27} Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus
est, et fecerit iudicium, et iustitiam: ipse animam suam vivificabit.
{18:28}
Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus
est, vita vivet, et non morietur.
{18:29} Et dicunt filii Israel: Non est
æqua via Domini. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ
vestræ pravæ?
{18:30} Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus
Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pnitentiam ab omnibus
iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas.
{18:31}
Proiicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis, et
facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini domus
Israel?
{18:32} Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini,
et vivite.
Ezechiel 19
{19:1} Et tu assume planctum super principes Israel,
{19:2} et
dices: Quare mater tua leæna inter leones cubavit, in medio leunculorum
enutrivit catulos suos?
{19:3} Et eduxit unum de leunculis suis, et leo
factus est: et didicit capere prædam, hominemque comedere.
{19:4} Et
audierunt de eo Gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum: et
adduxerunt eum in catenis in Terram Ægypti.
{19:5} Quæ cum vidisset quoniam
infirmata est, et periit expectatio eius: tulit unum de leunculis suis, leonem
constituit eum.
{19:6} Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et
didicit prædam capere, et homines devorare:
{19:7} Didicit viduas facere, et
civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra, et plenitudo eius a
voce rugitus illius.
{19:8} Et convenerunt adversus eum Gentes undique de
provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus
est.
{19:9} Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem
Babylonis: miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes
Israel.
{19:10} Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata
est: fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis multis.
{19:11} Et
factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius
inter frondes: et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum
suorum.
{19:12} Et evulsa est in ira, in terramque proiecta, et ventus urens
siccavit fructum eius: marcuerunt, et arefactæ sunt virgæ roboris eius: ignis
comedit eam.
{19:13} Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia,
et sitienti.
{19:14} Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum
eius comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus
est, et erit in planctum.
Ezechiel 20
{20:1} Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima
mensis: venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum, et sederunt
coram me.
{20:2} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{20:3} Fili
hominis loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis,
ait Dominus Deus.
{20:4} Si iudicas eos, si iudicas fili hominis,
abominationes patrum eorum ostende eis.
{20:5} Et dices ad eos: Hæc dicit
Dominus Deus: In die, qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus
Iacob, et apparui eis in Terra Ægypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego
Dominus Deus vester:
{20:6} in die illa levavi manum meam pro eis, ut
educerem eos de Terra Ægypti, in Terram, quam provideram eis, fluentem lacte, et
melle: quæ est egregia inter omnes terras.
{20:7} Et dixi ad eos: Unusquisque
offensiones oculorum suorum abiiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego
Dominus Deus vester.
{20:8} Et irritaverunt me, nolueruntque me audire:
unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Ægypti
reliquerunt: et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem
iram meam in eis, in medio Terræ Ægypti.
{20:9} Et feci propter nomen meum,
ut non violaretur coram Gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui
eis ut educerem eos de Terra Ægypti.
{20:10} Eieci ergo eos de Terra Ægypti,
et eduxi eos in desertum.
{20:11} Et dedi eis præcepta mea, et iudicia mea
ostendi eis, quæ faciens homo, vivet in eis.
{20:12} Insuper et sabbata mea
dedi eis, ut essent signum inter me et eos: et scirent quia ego Dominus
sanctificans eos.
{20:13} Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in
præceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea proiecerunt, quæ faciens homo
vivet in eis: et sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo ut effunderem
furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos.
{20:14} Et feci propter
nomen meum, ne violaretur coram Gentibus de quibus eieci eos in conspectu
earum.
{20:15} Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne
inducerem eos in Terram, quam dedi eis fluentem lacte, et melle, præcipuam
terrarum omnium:
{20:16} Quia iudicia mea proiecerunt, et in præceptis meis
non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum
gradiebatur.
{20:17} Et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem
eos: nec consumpsi eos in deserto.
{20:18} Dixi autem ad filios eorum in
solitudine: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum
custodiatis, nec in idolis eorum polluamini:
{20:19} Ego Dominus Deus vester:
in præceptis meis ambulate, iudicia mea custodite, et facite ea:
{20:20} Et
sabbata mea sanctificate ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum
Dominus Deus vester.
{20:21} Et exacerbaverunt me filii, in præceptis meis
non ambulaverunt: et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea: quæ cum
fecerit homo, vivet in eis: et sabbata mea violaverunt: et comminatus sum ut
effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in
deserto.
{20:22} Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non
violaretur coram Gentibus, de quibus eieci eos in oculis earum.
{20:23}
Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes,
et ventilarem in terras:
{20:24} eo quod iudicia mea non fecissent, et
præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum
suorum fuissent oculi eorum.
{20:25} Ergo et ego dedi eis præcepta non bona,
et iudicia, in quibus non vivent:
{20:26} Et pollui eos in muneribus suis cum
offerrent omne, quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego
Dominus.
{20:27} Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis: et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri,
cum sprevissent me contemnentes:
{20:28} et induxissem eos in Terram, super
quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne
lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas: et dederunt ibi
irritationem oblationis suæ, et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ, et
libaverunt libationes suas.
{20:29} Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad
quod vos ingredimini? et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc
diem.
{20:30} Propterea dic ad domum Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Certe in
via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos
fornicamini:
{20:31} et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios
vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego
respondebo vobis domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo
vobis.
{20:32} Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium: Erimus sicut
Gentes, et sicut cognationes terræ ut colamus ligna, et lapides.
{20:33} Vivo
ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in
furore effuso regnabo super vos.
{20:34} Et educam vos de populis: et
congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, in manu valida, et in
brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos.
{20:35} Et adducam
vos in desertum populorum, et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
{20:36}
Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto Terræ Ægypti, sic
iudicabo vos, dicit Dominus Deus.
{20:37} Et subiiciam vos sceptro meo, et
inducam vos in vinculis fderis.
{20:38} Et eligam de vobis transgressores,
et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israel non
ingredientur: et scietis quia ego Dominus.
{20:39} Et vos domus Israel, Hæc
dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si
et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in
muneribus vestris, et in idolis vestris:
{20:40} in monte sancto meo, in
monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel;
omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi, et ibi quæram primitias vestras,
et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris.
{20:41}
In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero
vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis
nationum.
{20:42} Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram
Israel, in Terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus
vestris.
{20:43} Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum
vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu
vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis.
{20:44} Et scietis quia
ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias
vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima domus Israel, ait Dominus
Deus.
{20:45} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{20:46} Fili
hominis, pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad Aphricum, et propheta
ad saltum agri meridiani.
{20:47} Et dices saltui meridiano: Audi verbum
Domini: hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in
te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma
succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad
Aquilonem.
{20:48} Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam,
nec extinguetur.
{20:49} Et dixi: A a a, Domine Deus: ipsi dicunt de me:
Numquid non per parabolas loquitur iste?
Ezechiel 21
{21:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{21:2} Fili
hominis pone faciem tuam ad Ierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta
contra humum Israel:
{21:3} Et dices terræ Israel: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, et eiiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum,
et impium.
{21:4} Pro eo autem quod occidi in te iustum, et impium, idcirco
egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad
Aquilonem:
{21:5} Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de
vagina sua irrevocabilem.
{21:6} Et tu fili hominis ingemisce in contritione
lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
{21:7} Cumque dixerint ad
te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et
dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua
fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
{21:8} Et factus est
sermo Domini ad me, dicens:
{21:9} Fili hominis propheta, et dices: Hæc dicit
Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus.
{21:10} Ut
cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum
filii mei, succidisti omne lignum.
{21:11} Et dedi eum ad levigandum ut
teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu
interficientis.
{21:12} Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in
populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant: gladio traditi sunt cum
populo meo, idcirco plaude super fmur,
{21:13} quia probatus est: et hoc,
cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
{21:14} Tu ergo
fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac
triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui
obstupescere eos facit,
{21:15} et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In
omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum,
amicti ad cædem.
{21:16} Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram,
quocumque faciei tuæ est appetitus.
{21:17} Quin et ego plaudam manu ad
manum, et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum.
{21:18} Et
factus est sermo Domini ad me, dicens:
{21:19} Et tu fili hominis pone tibi
duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et
manu capiet coniecturam, in capite viæ civitatis coniiciet.
{21:20} Viam
pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem
munitissimam.
{21:21} Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum
viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta
consuluit.
{21:22} Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem ut
ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat
arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
{21:23}
Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium
imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
{21:24} Idcirco
hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et
revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus
cogitationibus vestris: pro eo, inquam, quod recordati estis, manu
capiemini.
{21:25} Tu autem profane, impie dux Israel, cuius venit dies in
tempore iniquitatis præfinita:
{21:26} Hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim,
tolle coronam: nonne hæc est, quæ humilem sublevavit, et sublimem
humiliavit?
{21:27} Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc
non factum est donec veniret cuius est iudicium, et tradam ei.
{21:28} Et tu
fili hominis propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad
opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro evagina te ad occidendum, limate ut
interficias, et fulgeas,
{21:29} cum tibi viderentur vana, et divinarentur
mendacia: ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in
tempore iniquitatis præfinita.
{21:30} Revertere ad vaginam tuam in loco, in
quo creatus es, in terra nativitatis tuæ iudicabo te,
{21:31} et effundam
super te indignationem meam: in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in
manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
{21:32} Igni eris
cibus, sanguis tuus erit in medio terræ, oblivioni traderis: quia ego Dominus
locutus sum.
Ezechiel 22
{22:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{22:2} Et tu
fili hominis nonne iudicas, nonne iudicas civitatem sanguinum?
{22:3} et
ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas
effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et quæ fecit idola
contra semetipsam ut pollueretur.
{22:4} In sanguine tuo, qui a te effusus
est, deliquisti: et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare
fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te
opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris.
{22:5} Quæ iuxta sunt,
et quæ procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis
interitu.
{22:6} Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te
ad effundendum sanguinem.
{22:7} Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in
te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt
apud te:
{22:8} Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
{22:9}
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes
comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui.
{22:10} Verecundiora
patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatæ humiliaverunt in
te.
{22:11} Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem,
et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui
oppressit in te.
{22:12} Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem:
usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris:
meique oblita es, ait Dominus Deus.
{22:13} Ecce complosi manus meas super
avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio
tui.
{22:14} Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in
diebus, quos ego faciam tibi? ego Dominus locutus sum, et faciam.
{22:15} Et
dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam
immunditiam tuam a te.
{22:16} Et possidebo te in conspectu Gentium: et scies
quia ego Dominus.
{22:17} Et factum est verbum Domini ad me,
dicens:
{22:18} Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes
isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti
facti sunt.
{22:19} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis
omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio
Ierusalem,
{22:20} congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et
plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. sic congregabo
in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos.
{22:21} Et
congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio
eius.
{22:22} Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio
eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super
vos.
{22:23} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{22:24} Fili
hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
{22:25}
Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque prædam,
animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in
medio illius.
{22:26} Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt
sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter
pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos,
et coinquinabar in medio eorum.
{22:27} Principes eius in medio illius, quasi
lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare
ad sectanda lucra.
{22:28} Prophetæ autem eius liniebant eos absque
temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit
Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus.
{22:29} Populi terræ
calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem
affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio.
{22:30} Et
quæsivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro
terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
{22:31} Et effudi super eos
indignationem meam, in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum
reddidi, ait Dominus Deus.
Ezechiel 23
{23:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{23:2} Fili
hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt,
{23:3} et fornicatæ sunt in
Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et
fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
{23:4} Nomina autem earum Oolla maior, et
Ooliba soror eius minor: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro
earum nomina Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba.
{23:5} Fornicata est igitur
super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios
propinquantes,
{23:6} vestitos hyacintho, principes, et magistratus, iuvenes
cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
{23:7} Et dedit
fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in
omnibus, in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
{23:8} Insuper
et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi
dormierunt cum ea in adolescentia eius, et illi confregerunt ubera pubertatis
eius, et effuderunt fornicationem suam super eam.
{23:9} Propterea tradidi
eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit
libidine.
{23:10} Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios, et filias
eius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factæ sunt famosæ mulieres, et
iudicia perpetraverunt in ea.
{23:11} Quod cum vidisset soror eius Ooliba,
plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem
sororis suæ
{23:12} ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus, et
magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur
equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
{23:13} Et vidi quod polluta
esset via una ambarum.
{23:14} Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset
viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
{23:15}
et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum
omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti
sunt,
{23:16} insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit
nuncios ad eos in Chaldæam.
{23:17} Cumque venissent ad eam filii Babylonis
ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et
saturata est anima eius ab illis.
{23:18} Denudavit quoque fornicationes
suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut
recesserat anima mea a sorore eius.
{23:19} Multiplicavit enim fornicationes
suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in Terra
Ægypti.
{23:20} Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes
sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
{23:21} Et
visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et
confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.
{23:22} Propterea Ooliba, hæc dicit
Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus
satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu,
{23:23}
Filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque et principes,
omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces, et magistratus universos,
principes principum, et nominatos ascensores equorum:
{23:24} et venient
super te instructi curru, et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et
galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te
iudiciis suis.
{23:25} Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in
furore: nasum tuum, et aures tuas præcident: et quæ remanserint, gladio
concident: ipsi filios tuos, et filias tuas capient, et novissimum tuum
devorabitur igni.
{23:26} Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa
gloriæ tuæ.
{23:27} Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem
tuam de Terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis
amplius.
{23:28} Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus
eorum, quos odisti, in manus, de quibus satiata est anima tua.
{23:29} Et
agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et
ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et
fornicationes tuæ.
{23:30} Fecerunt hæc tibi quia fornicata es post Gentes,
inter quas polluta es in idolis earum.
{23:31} In via sororis tuæ ambulasti,
et dabo calicem eius in manu tua.
{23:32} Hæc dicit Dominus Deus: Calicem
sororis tuæ bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem,
quæ est capacissima.
{23:33} Ebrietate, et dolore repleberis: calice mroris,
et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
{23:34} Et bibes illum, et epotabis
usque ad fæces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego
locutus sum, ait Dominus Deus.
{23:35} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia
oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum,
et fornicationes tuas.
{23:36} Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis
numquid iudicas Oollam, et Oolibam, et annuncias eis scelera earum?
{23:37}
Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ
sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad
devorandum.
{23:38} Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in
die illa, et sabbata mea profanaverunt.
{23:39} Cumque immolarent filios suos
idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud:
etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
{23:40} Miserunt ad viros venientes de
longe, ad quos nuncium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et
circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
{23:41}
Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum, et
unguentum meum posuisti super eam.
{23:42} Et vox multitudinis exultantis
erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant
de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in
capitibus eorum.
{23:43} Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis: Nunc
fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
{23:44} Et ingressi sunt ad eam
quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres
nefarias.
{23:45} Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio
adulterarum, et iudicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis
in manibus earum.
{23:46} Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas
multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam:
{23:47} Et lapidentur
lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios, et filias earum
interficient, et domos earum igne succendent.
{23:48} Et auferam scelus de
terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
{23:49} Et
dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et
scietis quia ego Dominus Deus.
Ezechiel 24
{24:1} Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense
decimo, decima die mensis, dicens:
{24:2} Fili hominis scribe tibi nomen diei
huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
{24:3}
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc
dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
{24:4}
Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et
ossibus plena.
{24:5} Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium
sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio
eius.
{24:6} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ,
cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per
partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors.
{24:7} Sanguis enim eius
in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum
super terram ut possit operiri pulvere.
{24:8} Ut superinducerem
indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram
limpidissimam ne operiretur.
{24:9} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ
civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram.
{24:10} Congere ossa, quæ
igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa
tabescent.
{24:11} Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et
liquefiat æs eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur
rubigo eius:
{24:12} multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia
rubigo eius, neque per ignem.
{24:13} Immunditia tua execrabilis: quia
mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius,
donec quiescere faciam indignationem meam in te.
{24:14} Ego Dominus locutus
sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas,
et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus.
{24:15} Et factum est
verbum Domini ad me, dicens:
{24:16} Fili hominis, ecce ego tollo a te
desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque
fluent lacrymæ tuæ.
{24:17} Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies:
corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec
amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
{24:18} Locutus sum ergo ad
populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat
mihi.
{24:19} Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista
significent, quæ tu facis?
{24:20} Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad
me, dicens:
{24:21} Loquere domui Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego
polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum
vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri, et filiæ vestræ, quas
reliquistis, gladio cadent.
{24:22} Et facietis sicut feci: Ora amictu non
velabitis, et cibos lugentium non comedetis.
{24:23} Coronas habebitis in
capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed
tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem
suum.
{24:24} Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quæ fecit,
facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.
{24:25} Et tu
fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium
dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum,
filios, et filias eorum:
{24:26} In die illa cum venerit fugiens ad te, ut
annunciet tibi:
{24:27} In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui
fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis
quia ego Dominus.
Ezechiel 25
{25:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{25:2} Fili
hominis pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
{25:3}
Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo
quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est: et super
terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Iuda, quoniam ducti sunt in
captivitatem:
{25:4} Idcirco ego tradam te filiis orientalibus in
hereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua:
ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum.
{25:5} Daboque Rabbath in
habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego
Dominus.
{25:6} Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et
percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel:
{25:7}
idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem
Gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et
scies quia ego Dominus.
{25:8} Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt
Moab, et Seir: Ecce sicut omnes Gentes, domus Iuda:
{25:9} idcirco ecce ego
aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, eius, et de finibus
eius inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
{25:10} filiis
Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hereditatem: ut non sit ultra memoria
filiorum Ammon in Gentibus.
{25:11} Et in Moab faciam iudicia: et scient quia
ego Dominus.
{25:12} Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa
ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda, peccavitque delinquens, et vindictam
expetivit de eis;
{25:13} idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam
super Idumæam, et auferam de ea hominem, et iumentum, et faciam eam desertam ab
Austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
{25:14} Et dabo ultionem meam
super Idumæam per manum populi mei Israel: et facient in Edom iuxta iram meam,
et furorem meum: et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
{25:15} Hæc
dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt
toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres:
{25:16}
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,
et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis:
{25:17}
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore: et scient quia ego Dominus,
cum dedero vindictam meam super eos.
Ezechiel 26
{26:1} Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est
sermo Domini ad me, dicens:
{26:2} Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de
Ierusalem: Euge confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor,
deserta est.
{26:3} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare
fluctuans.
{26:4} Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius: et
radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
{26:5}
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:
et erit in direptionem Gentibus.
{26:6} Filiæ quoque eius, quæ sunt in agro,
gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.
{26:7} Quia hæc dicit
Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab
Aquilone regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et ctu, populoque
magno.
{26:8} Filias tuas, quæ sunt in agro, gladio interficiet: et
circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra
te clypeum.
{26:9} Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres
tuas destruet in armatura sua.
{26:10} Inundatione equorum eius operiet te
pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, cum
ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
{26:11}
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio
cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
{26:12} Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras
subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum
ponent.
{26:13} Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et
sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
{26:14} Et dabo te in
limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra: quia ego
locutus sum, ait Dominus Deus.
{26:15} Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid
non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in
medio tui commovebuntur insulæ?
{26:16} Et descendent de sedibus suis omnes
principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et
induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo
admirabuntur.
{26:17} Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo
peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum
habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
{26:18} Nunc stupebunt naves
in die pavoris tui: et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex
te.
{26:19} Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut
civitates, quæ non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te
aquæ multæ:
{26:20} Et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad
populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines
veteres cum his, qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero
gloriam in terra viventium,
{26:21} in nihilum redigam te, et non eris, et
requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.
Ezechiel 27
{27:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{27:2} Tu
ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum:
{27:3} Et dices Tyro, quæ
habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit
Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
{27:4} et in
corde maris sita. Finitimi tui, qui te ædificaverunt, impleverunt decorem
tuum:
{27:5} abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris:
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
{27:6} Quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et
prætoriola de insulis Italiæ.
{27:7} Byssus varia de Ægypto texta est tibi in
velum ut poneretur in malo: hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt
operimentum tuum.
{27:8} Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui:
sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
{27:9} Senes Giblii, et
prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes
naves maris, et nautæ earum fuerunt in populo negotiationis tuæ.
{27:10}
Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum,
et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
{27:11} Filii Aradii cum
exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmæi, qui erant in
turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi
compleverunt pulchritudinem tuam.
{27:12} Chartaginenses negotiatores tui, a
multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt
nundinas tuas.
{27:13} Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui:
mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
{27:14} De domo Thogorma,
equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
{27:15} Filii Dedan
negotiatores tui: insulæ multæ negotiatio manus tuæ: dentes eburneos, et
hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
{27:16} Syrus negotiator tuus propter
multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et
sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
{27:17} Iuda et terra
Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et
resinam proposuerunt in nundinis tuis.
{27:18} Damascenus negotiator tuus in
multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in
lanis coloris optimi.
{27:19} Dan, et Græcia, et Mosel in nundinis tuis
proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte, et calamus in negotiatione
tua.
{27:20} Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
{27:21}
Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ: cum agnis, et
arietibus, et hdis venerunt ad te negotiatores tui.
{27:22} Venditores Saba,
et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide
pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
{27:23} Haran, et Chene,
et Eden negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
{27:24}
ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum,
gazarumque pretiosarum, quæ obvolutæ, et astrictæ erant funibus: cedros quoque
habebant in negotiationibus tuis.
{27:25} Naves maris, principes tui in
negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
{27:26}
In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde
maris.
{27:27} Divitiæ tuæ, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum,
nautæ tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo
præerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine
tua, quæ est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinæ tuæ.
{27:28} A
sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes:
{27:29} Et
descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum: nautæ, et universi
gubernatores maris in terra stabunt:
{27:30} et eiulabunt super te voce
magna, et clamabunt amare: et superiacient pulverem capitibus suis, et cinere
conspergentur.
{27:31} Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis:
et plorabunt te in amaritudine animæ ploratu amarissimo.
{27:32} Et assument
super te carmen lugubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio
maris?
{27:33} Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos
multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges
terræ.
{27:34} Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuæ, et
omnis multitudo tua, quæ erat in medio tui, ceciderunt.
{27:35} Universi
habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate
perculsi mutaverunt vultus.
{27:36} Negotiatores populorum sibilaverunt super
te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
Ezechiel 28
{28:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{28:2} Fili
hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor
tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris: cum sis
homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei.
{28:3} Ecce sapientior
es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te.
{28:4} In sapientia et
prudentia tua fecisti tibi fortitudinem: et acquisisti aurum, et argentum in
thesauris tuis.
{28:5} In multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua
multiplicasti tibi fortitudinem: et elevatum est cor tuum in robore
tuo.
{28:6} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum
quasi cor Dei:
{28:7} idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos
Gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et
polluent decorem tuum.
{28:8} Interficient, et detrahent te: et morieris in
interitu occisorum in corde maris.
{28:9} Numquid dicens loqueris: Deus ego
sum, coram interficientibus te: cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium
te?
{28:10} Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum: quia ego
locutus sum, ait Dominus Deus.
{28:11} Et factus est sermo Domini ad me,
dicens: Fili hominis leva planctum super regem Tyri:
{28:12} et dices ei: Hæc
dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus
decore,
{28:13} in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus
operimentum tuum: sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et
beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum opus decoris tui: et
foramina tua in die, qua conditus es, præparata sunt.
{28:14} Tu cherub
extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum
ignitorum ambulasti.
{28:15} Perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ,
donec inventa est iniquitas in te.
{28:16} In multitudine negotiationis tuæ
repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et eieci te de monte Dei, et
perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
{28:17} Et
elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo,
in terram proieci te: ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
{28:18} In
multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ polluisti
sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo
te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te.
{28:19} Omnes,
qui viderint te in Gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non
eris in perpetuum.
{28:20} Et factus est sermo Domini ad me,
dicens:
{28:21} Fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem: et prophetabis
de ea,
{28:22} et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Sidon, et
glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia,
et sanctificatus fuero in ea.
{28:23} Et immittam ei pestilentiam, et
sanguinem in plateis eius: et corruent interfecti in medio eius gladio per
circuitum: et scient quia ego Dominus.
{28:24} Et non erit ultra domui Israel
offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum
eorum, qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
{28:25} Hæc
dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus
dispersi sunt, sanctificabor in eis coram Gentibus: et habitabunt in terra sua,
quam dedi servo meo Iacob.
{28:26} Et habitabunt in ea securi: et ædificabunt
domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in
omnibus, qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus
eorum.
Ezechiel 29
{29:1} In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum
est verbum Domini ad me, dicens:
{29:2} Fili hominis pone faciem tuam contra
Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa:
{29:3}
Loquere, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Pharao rex Ægypti,
draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et
ego feci memetipsum.
{29:4} Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo
pisces fluminum tuorum squamis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum, et
universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.
{29:5} Et proiiciam te in
desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terræ cades, non
colligeris, neque congregaberis: bestiis terræ, et volatilibus cæli dedi te ad
devorandum.
{29:6} Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus: pro
eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel.
{29:7} Quando apprehenderunt
te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis
super te, comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
{29:8} Propterea
hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium: et interficiam de te
hominem, et iumentum.
{29:9} Et erit Terra Ægypti in desertum, et in
solitudinem: et scient quia ego Dominus: pro eo quod dixeris: Fluvius meus est,
et ego feci eum.
{29:10} Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque
Terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes, usque ad
terminos Æthiopiæ.
{29:11} Non pertransibit eam pes hominis, neque pes
iumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis.
{29:12}
Daboque Terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius
in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis: et dispergam
Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
{29:13} Quia hæc dicit
Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis, in
quibus dispersi fuerant.
{29:14} Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo
eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ: et erunt ibi in regnum
humile:
{29:15} inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra
super nationes, et imminuam eos ne imperent Gentibus.
{29:16} Neque erunt
ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem, ut fugiant, et
sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.
{29:17} Et factum est in
vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad
me, dicens:
{29:18} Fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit
exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis
humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui eius de
Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversus eam.
{29:19} Propterea hæc
dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in Terra
Ægypti: et accipiet multitudinem eius, et deprædabitur manubias eius, et
diripiet spolia eius: et erit merces exercitui illius,
{29:20} et operi, quo
servivit adversus eam: dedi ei Terram Ægypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait
Dominus Deus.
{29:21} In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo
apertum os in medio eorum: et scient quia ego Dominus.
Ezechiel 30
{30:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{30:2} Fili
hominis propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate, væ, væ
diei:
{30:3} quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis,
tempus Gentium erit.
{30:4} Et veniet gladius in Ægyptum: et erit pavor in
Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius,
et destructa fundamenta eius.
{30:5} Æthiopia, et Libya, et Lydi, et omne
reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fderis, cum eis gladio
cadent.
{30:6} Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et
destruetur superbia imperii eius: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait
Dominus Deus exercituum.
{30:7} et dissipabuntur in medio terrarum
desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt.
{30:8} Et
scient quia ego Dominus: cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes
auxiliatores eius.
{30:9} In die illa egredientur nuncii a facie mea in
trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam, et erit pavor in eis in die
Ægypti, quia absque dubio veniet.
{30:10} Hæc dicit Dominus Deus: cessare
faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
{30:11}
Ipse et populus eius cum eo fortissimi Gentium adducentur ad disperdendam
terram: et evaginabunt gladios suos super Ægyptum: et implebunt terram
interfectis.
{30:12} Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in
manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem eius manu alienorum, ego
Dominus locutus sum.
{30:13} Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulachra,
et cessare faciam idola de Memphis: et dux de Terra Ægypti non erit amplius: et
dabo terrorem in Terra Ægypti.
{30:14} Et disperdam terram Phathures, et dabo
ignem in Taphnis, et faciam iudicia in Alexandria.
{30:15} Et effundam
indignationem meam super Pelusium robur Ægypti, et interficiam multitudinem
Alexandriæ,
{30:16} et dabo ignem in Ægypto: quasi parturiens dolebit
Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ
quotidianæ.
{30:17} Iuvenes Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent, et ipsæ
captivæ ducentur.
{30:18} Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi
sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ eius: ipsam nubes operiet,
filiæ autem eius in captivitatem ducentur.
{30:19} Et iudicia faciam in
Ægypto: et scient quia ego Dominus.
{30:20} Et factum est in undecimo anno,
in primo mense, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me,
dicens:
{30:21} Fili hominis brachium Pharaonis regis Ægypti confregi: et
ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et
fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
{30:22}
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et
comminuam brachium eius forte, sed confractum: et deiiciam gladium de manu
eius:
{30:23} et dispergam Ægyptum in Gentibus, et ventilabo eos in
terris.
{30:24} Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum
in manu eius: et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti
coram facie eius.
{30:25} Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia
Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu
regis Babylonis, et extenderit eum super Terram Ægypti.
{30:26} Et dispergam
Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego
Dominus.
Ezechiel 31
{31:1} Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis,
factum est verbum Domini ad me, dicens:
{31:2} Fili hominis dic Pharaoni regi
Ægypti, et populo eius: Cui similis factus es in magnitudine tua?
{31:3} Ecce
Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque
altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius.
{31:4} Aquæ
nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina eius manabant in circuitu
radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
{31:5}
Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis: et multiplicata
sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius præ aquis multis.
{31:6} Cumque
extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia cæli, et
sub frondibus eius genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius
habitabat ctus Gentium plurimarum.
{31:7} Eratque pulcherrimus in
magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
{31:8} Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei,
abietes non adæquaverunt summitatem eius, et platani non fuerunt æquæ frondibus
illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini
eius.
{31:9} Quoniam speciosum feci eum, et multis, condensisque frondibus:
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in paradiso
Dei.
{31:10} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in
altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est
cor eius in altitudine sua:
{31:11} Tradidi eum in manu fortissimi Gentium,
faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum.
{31:12} Et succident eum
alieni, et crudelissimi nationum, et proiicient eum super montes, et in cunctis
convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis
rupibus terræ: et recedent de umbraculo eius omnes populi terræ, et relinquent
eum.
{31:13} In ruina eius habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis
eius fuerunt universæ bestiæ regionis.
{31:14} Quam ob rem non elevabuntur in
altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa
atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia, quæ irrigantur aquis: quia
omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos,
qui descendunt in lacum.
{31:15} Hæc dicit Dominus Deus: In die quando
descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina
eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia
ligna agri concussa sunt.
{31:16} A sonitu ruinæ eius commovi Gentes, cum
deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt
in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque præclara in Libano,
universa quæ irrigabantur aquis.
{31:17} Nam et ipsi cum eo descendent in
infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo
eius in medio nationum.
{31:18} Cui assimilatus es o inclyte atque sublimis
inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram
ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis, qui interfecti sunt gladio,
ipse est Pharao, et omnis multitudo eius, dicit Dominus Deus.
Ezechiel 32
{32:1} Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una
mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:
{32:2} Fili hominis assume
lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: Leoni Gentium
assimilatus es, et draconi, qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus
tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
{32:3}
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine
populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
{32:4} Et proiiciam te in
terram, super faciem agri abiiciam te: et habitare faciam super te omnia
volatilia cæli, et saturabo de te bestias universæ terræ.
{32:5} Et dabo
carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
{32:6} Et
irrigabo terram ftore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex
te.
{32:7} Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam
stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
{32:8} Omnia
luminaria cæli mrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit
Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus
Deus.
{32:9} Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem
tuam in Gentibus super terras, quas nescis.
{32:10} Et stupescere faciam
super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum
volare cperit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli
pro anima sua in die ruinæ tuæ.
{32:11} Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius
regis Babylonis veniet tibi,
{32:12} in gladiis fortium deiiciam multitudinem
tuam: inexpugnabiles omnes Gentes hæ: et vastabunt superbiam Ægypti, et
dissipabitur multitudo eius.
{32:13} Et perdam omnia iumenta eius, quæ erant
super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula
iumentorum turbabit eas.
{32:14} Tunc purissimas reddam aquas eorum, et
flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus:
{32:15} Cum dedero
Terram Ægypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando
percussero omnes habitatores eius: et scient quia ego Dominus.
{32:16}
Planctus est, et plangent eum: filiæ Gentium plangent eum: super Ægyptum, et
super multitudinem eius plangent eum, ait Dominus Deus.
{32:17} Et factum est
in duodecimo anno, in quintadecima mensis, factum est verbum Domini ad me,
dicens:
{32:18} Fili hominis cane lugubre super multitudinem Ægypti: et
detrahe eam ipsam, et filias Gentium robustarum ad terram ultimam cum his, qui
descendunt in lacum.
{32:19} Quo pulchrior es? descende, et dormi cum
incircumcisis.
{32:20} In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus
est, attraxerunt eam, et omnes populos eius.
{32:21} Loquentur ei
potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius
descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio.
{32:22} Ibi
Assur, et omnis multitudo eius: in circuitu illius sepulchra eius: omnes
interfecti, et qui ceciderunt gladio.
{32:23} Quorum data sunt sepulchra in
novissimis laci: et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius: universi
interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra
viventium.
{32:24} Ibi Ælam, et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui,
omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram
ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt
ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum.
{32:25} In medio
interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius: in circuitu eius
sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. dederunt enim
terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his, qui
descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt.
{32:26} Ibi Mosoch,
et Thubal, et omnis multitudo eius: in circuitu eius sepulchra illius. omnes hi
incircumcisi, interfectique et cadentes gladio: quia dederunt formidinem suam in
terra viventium.
{32:27} Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et
incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios
suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia
terror fortium facti sunt in terra viventium.
{32:28} Et tu ergo in medio
incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
{32:29} Ibi
Idumæa, et reges eius, et omnes duces eius, qui dati sunt cum exercitu suo cum
interfectis gladio: et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his, qui
descendunt in lacum.
{32:30} Ibi principes Aquilonis omnes, et universi
venatores: qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine
confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt
confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum.
{32:31} Vidit eos Pharao,
et consolatus est super universa multitudine sua, quæ interfecta est gladio,
Pharao, et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus:
{32:32} quia dedi terrorem
meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis
gladio: Pharao et omnis multitudo eius: ait Dominus Deus.
Ezechiel 33
{33:1} Et factum est verbum Domini ad me dicens:
{33:2} Fili
hominis loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super
eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et
constituerit eum super se speculatorem:
{33:3} et ille viderit gladium
venientem super terram, et cecinerit buccina, et annunciaverit populo:
{33:4}
Audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinæ, et non se observaverit,
veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius
erit.
{33:5} Sonum buccinæ audivit, et non se observavit, sanguis eius in
ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit.
{33:6} Quod si
speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina: et populus se
non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in
iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris
requiram.
{33:7} Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel:
audiens ergo ex ore meo sermonem, annunciabis eis ex me.
{33:8} Si me dicente
ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a
via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu
tua requiram.
{33:9} Si autem annunciante te ad impium ut a viis suis
convertatur, non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur:
porro tu animam tuam liberasti.
{33:10} Tu ergo fili hominis dic ad domum
Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ, et peccata nostra super
nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?
{33:11}
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur
impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis:
et quare moriemini domus Israel?
{33:12} Tu itaque fili hominis dic ad filios
populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et
impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate
sua: et iustus non poterit vivere in iustitia sua, in quacumque die
peccaverit.
{33:13} Etiam si dixero iusto quod vita vivat, et confisus in
iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustitiæ eius oblivioni tradentur, et in
iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
{33:14} Si autem dixero
impio: Morte morieris: et egerit pnitentiam a peccato suo, feceritque iudicium
et iustitiam,
{33:15} et pignus restituerit ille impius, rapinamque
reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam iniustum: vita
vivet, et non morietur.
{33:16} Omnia peccata eius, quæ peccavit, non
imputabuntur ei: iudicium, et iustitiam fecit, vita vivet.
{33:17} Et
dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini, et ipsorum via
iniusta est.
{33:18} Cum enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque
iniquitates, morietur in eis.
{33:19} Et cum recesserit impius ab impietate
sua, feceritque iudicium, et iustitiam, vivet in eis.
{33:20} Et dicitis: Non
est recta via Domini. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus
Israel.
{33:21} Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta
mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Ierusalem, dicens:
Vastata est civitas.
{33:22} Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere,
antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et
aperto ore meo non silui amplius.
{33:23} Et factum est verbum Domini ad me,
dicens:
{33:24} Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum
Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hereditate possedit terram: nos
autem multi sumus, nobis data est terra in possessionem.
{33:25} Idcirco
dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos
vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquid terram
hereditate possidebitis?
{33:26} Stetistis in gladiis vestris, fecistis
abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hereditate
possidebitis?
{33:27} Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego,
quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis
tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis, et speluncis sunt, peste
morientur.
{33:28} Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet
superba fortitudo eius: et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui
per eos transeat.
{33:29} Et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum
desolatam, et desertam propter universas abominationes suas, quas operati
sunt.
{33:30} Et tu fili hominis: filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta
muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum
loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
{33:31} Et
veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et
audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt
illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
{33:32} Et es eis quasi carmen
musicum, quod suavi, dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt
ea.
{33:33} Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit) tunc scient
quod prophetes fuerit inter eos.
Ezechiel 34
{34:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{34:2} Fili
hominis propheta de pastoribus Israel: propheta, et dices pastoribus: Hæc dicit
Dominus Deus: Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges a
pastoribus pascuntur?
{34:3} Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod
crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis.
{34:4} Quod
infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis, quod confractum
est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, et quod perierat non
quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
{34:5} Et
dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devorationem
omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.
{34:6} Erraverunt greges mei in
cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ
dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui
requireret.
{34:7} Propterea pastores audite verbum Domini:
{34:8} Vivo
ego, dicit Dominus Deus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et
oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque
enim quæsierunt pastores mei gregem meum:) sed pascebant pastores semetipsos, et
greges meos non pascebant:
{34:9} propterea pastores audite verbum
Domini:
{34:10} Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram
gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum:
et non erit ultra eis in escam.
{34:11} Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego
ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
{34:12} Sicut visitat pastor gregem
suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum: sic visitabo oves
meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis,
et caliginis.
{34:13} Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris,
et inducam eas in terram suam: et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in
cunctis sedibus terræ.
{34:14} In pascuis uberrimis pascam eas, et in
montibus excelsis Israel erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis
virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
{34:15}
Ego pascam oves meas: et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
{34:16}
Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat
alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte
custodiam: et pascam illas in iudicio.
{34:17} Vos autem greges mei, hæc
dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum, et
hircorum.
{34:18} Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et
reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam
aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis.
{34:19} Et oves meæ
his, quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri
turbaverant, hæc bibebant.
{34:20} Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos:
Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue, et macilentum:
{34:21} pro eo quod
lateribus, et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia
infirma pecora, donec dispergerentur foras:
{34:22} salvabo gregem meum, et
non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus.
{34:23} ET
SUSCITABO SUPER EAS PASTOREM UNUM, qui pascat eas, servum meum David: ipse
pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
{34:24} Ego autem Dominus ero eis
in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus
sum.
{34:25} Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias
pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in
saltibus.
{34:26} Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et
deducam imbrem in tempore suo: pluviæ benedictionis erunt.
{34:27} Et dabit
lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua
absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas iugi eorum, et
eruero eos de manu imperantium sibi.
{34:28} Et non erunt ultra in rapinam in
Gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque
ullo terrore.
{34:29} Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra
imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium Gentium.
{34:30} Et
scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel:
ait Dominus Deus.
{34:31} Vos autem greges mei, greges pascuæ meæ homines
estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.
Ezechiel 35
{35:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{35:2} Fili
hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices
illi:
{35:3} Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam
manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
{35:4} Urbes tuas
demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
{35:5} Eo quod
fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in
tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
{35:6} Propterea
vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te
persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
{35:7} Et dabo
montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et
redeuntem.
{35:8} Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis,
et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent.
{35:9} In
solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis
quia ego Dominus Deus.
{35:10} Eo quod dixeris: Duæ gentes, et duæ terræ meæ
erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:
{35:11} Propterea
vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum
tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te
iudicavero.
{35:12} Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua,
quæ locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati
sunt.
{35:13} Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me
verba vestra: ego audivi.
{35:14} Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa
terra, in solitudinem te redigam.
{35:15} Sicuti gavisus es super hereditatem
domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons
Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.
Ezechiel 36
{36:1} Tu autem fili hominis propheta super montes Israel, et
dices: Montes Israel audite verbum Domini:
{36:2} Hæc dicit Dominus Deus: Eo
quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hereditatem datæ
sunt nobis:
{36:3} propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro
eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hereditatem
reliquis Gentibus, et ascendistis super labium linguæ, et opprobrium
populi:
{36:4} propterea montes Israel audite verbum Domini Dei: Hæc dicit
Dominus Deus montibus, et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis, et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt, et subsannatæ a reliquis
Gentibus per circuitum.
{36:5} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in
igne zeli mei locutus sum de reliquis Gentibus, et de Idumæa universa, quæ
dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo:
et eiecerunt eam ut vastarent:
{36:6} idcirco vaticinare super humum Israel,
et dices montibus, et collibus, iugis, et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce
ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium
sustinueritis.
{36:7} Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam
ut Gentes, quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.
{36:8}
Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis
populo meo Israel: prope enim est ut veniat:
{36:9} Quia ecce ego ad vos, et
convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem.
{36:10} Et
multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates,
et ruinosa instaurabuntur.
{36:11} Et replebo vos hominibus, et iumentis: et
multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo maioribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego
Dominus.
{36:12} Et adducam super vos homines populum meum Israel, et
hereditate possidebunt te: et eris eis in hereditatem, et non addes ultra ut
absque eis sis.
{36:13} Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis:
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:
{36:14} Propterea homines
non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus
Deus:
{36:15} Nec auditam faciam in te amplius confusionem Gentium, et
opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius, ait
Dominus Deus.
{36:16} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{36:17}
Fili hominis domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis
suis, et in studiis suis iuxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram
me.
{36:18} Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem
fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
{36:19} Et dispersi
eos in Gentes, et ventilati sunt in terras: iuxta vias eorum, et adinventiones
eorum iudicavi eos.
{36:20} Et ingressi sunt ad Gentes, ad quas introierunt,
et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est,
et de terra eius egressi sunt.
{36:21} Et peperci nomini sancto meo, quod
polluerat domus Israel in Gentibus, ad quas ingressi sunt.
{36:22} Idcirco
dices domui Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus
Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus, ad quas
intrastis.
{36:23} Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter
Gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant Gentes quia ego Dominus, ait
Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis:
{36:24}
Tollam quippe vos de Gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam
vos in terram vestram.
{36:25} Et effundam super vos aquam mundam, et
mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris
mundabo vos.
{36:26} Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in
medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor
carneum.
{36:27} Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in
præceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini.
{36:28}
Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
{36:29} Et salvabo vos ex universis inquinamentis
vestris: et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam vobis
famem.
{36:30} Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non
portetis ultra opprobrium famis in Gentibus.
{36:31} Et recordabimini viarum
vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis
iniquitates vestræ, et scelera vestra.
{36:32} Non propter vos ego faciam,
ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis
vestris, domus Israel.
{36:33} Hæc dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero
vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et
instauravero ruinosa,
{36:34} et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam
erat desolata in oculis omnis viatoris,
{36:35} dicent: Terra illa inculta,
facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque
suffossæ, munitæ sederunt.
{36:36} Et scient Gentes quæcumque derelictæ
fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique
inculta, ego Dominus locutus sim, et fecerim.
{36:37} Hæc dicit Dominus Deus:
Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam eis: Multiplicabo eos sicut
gregem hominum,
{36:38} ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in
sollemnitatibus eius: Sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et
scient quia ego Dominus.
Ezechiel 37
{37:1} Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu
Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus:
{37:2} Et
circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi,
siccaque vehementer.
{37:3} Et dixit ad me: Fili hominis putasne vivent ossa
ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.
{37:4} Et dixit ad me: Vaticinare de
ossibus istis: et dices eis: Ossa arida audite verbum Domini.
{37:5} Hæc
dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et
vivetis.
{37:6} Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos
carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis, et
scietis quia ego Dominus.
{37:7} Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus
est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad
ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
{37:8} Et vidi, et ecce super ea nervi,
et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non
habebant.
{37:9} Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili
hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni
spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
{37:10} Et
prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt:
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde.
{37:11} Et dixit
ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt
ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
{37:12} Propterea
vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos
vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus: et inducam vos in
terram Israel.
{37:13} Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra
vestra, et eduxero vos de tumulis vestris popule meus:
{37:14} Et dedero
spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum
vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus
Deus.
{37:15} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{37:16} Et tu fili
hominis sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Iudæ, et filiorum Israel
sociorum eius: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Ioseph ligno
Ephraim, et cunctæ domui Israel, sociorumque eius.
{37:17} Et adiunge illa,
unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
{37:18}
Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in
his tibi velis?
{37:19} loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego
assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ sunt ei
adiunctæ: et dabo eas pariter cum ligno Iuda, et faciam eas in lignum unum: et
erunt unum in manu eius.
{37:20} Erunt autem ligna, super quæ scripseris in
manu tua, in oculis eorum.
{37:21} Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et
congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
{37:22} Et faciam eos
in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans:
et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna.
{37:23}
Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis
iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus
peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis
Deus.
{37:24} Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium
eorum: in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient
ea.
{37:25} Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua
habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et
filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum
in perpetuum.
{37:26} Et percutiam illis fdus pacis, pactum sempiternum erit
eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio
eorum in perpetuum.
{37:27} Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis
Deus, et ipsi erunt mihi populus.
{37:28} Et scient Gentes quia ego Dominus
sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in
perpetuum.
Ezechiel 38
{38:1} Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
{38:2} Fili
hominis pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch, et
Thubal: et vaticinare de eo,
{38:3} et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal,
{38:4} et circumagam
te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum,
equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et
clypeum arripientium et gladium.
{38:5} Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,
omnes scutati et galeati.
{38:6} Gomer, et universa agmina eius, domus
Thogorma, latera Aquilonis, et totum robur eius, populique multi
tecum.
{38:7} Præpara, et instrue te, et omnem multitudinem tuam, quæ
coacervata est ad te: et esto eis in præceptum.
{38:8} Post dies multos
visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram, quæ reversa est a gladio, et
congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter:
hæc de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
{38:9}
Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et
omnia agmina tua, et populi multi tecum.
{38:10} Hæc dicit Dominus Deus: In
die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem
pessimam:
{38:11} et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad
quiescentes, habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro, vectes, et portæ
non sunt eis:
{38:12} Ut diripias spolia, et invadas prædam, ut inferas manum
tuam super eos, qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum, qui
est congregatus ex Gentibus, qui possidere cpit, et esse habitator umbilici
terræ.
{38:13} Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones eius
dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam prædam
congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas
supellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
{38:14}
Propterea vaticinare fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus:
Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter,
scies?
{38:15} Et venies de loco tuo a lateribus Aquilonis tu et populi multi
tecum ascensores equorum universi, ctus magnus, et exercitus
vehemens.
{38:16} Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut
operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut
sciant Gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o
Gog.
{38:17} Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in
diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt
in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
{38:18} Et erit in die
illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet
indignatio mea in furore meo.
{38:19} Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus
sum. Quia in die illa erit commotio magna super terram Israel:
{38:20} et
commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et
omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem
terræ: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in
terram.
{38:21} Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,
ait Dominus Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur.
{38:22} Et
iudicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis:
ignem, et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius, et super populos
multos, qui sunt cum eo.
{38:23} Et magnificabor, et sanctificabor: et notus
ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.
Ezechiel 39
{39:1} Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog, et dices:
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et
Thubal:
{39:2} et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de
lateribus Aquilonis: et adducam te super montes Israel.
{39:3} Et percutiam
arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua
deiiciam.
{39:4} Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi
tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terræ dedi te
ad devorandum.
{39:5} Super faciem agri cades: quia ego locutus sum, ait
Dominus Deus.
{39:6} Et immittam ignem in Magog, et in his, qui habitant in
insulis confidenter: et scient quia ego Dominus.
{39:7} Et nomen sanctum meum
notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum
amplius: et scient Gentes quia ego Dominus sanctus Israel.
{39:8} Ecce venit,
et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies, de qua locutus sum.
{39:9} Et
egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma,
clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos: et
succendent ea igni septem annis.
{39:10} Et non portabunt ligna de
regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et
deprædabuntur eos, quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait
Dominus Deus.
{39:11} Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum
sepulchrum in Israel: vallem viatorum ad Orientem maris, quæ obstupescere faciet
prætereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem eius, et vocabitur
vallis multitudinis Gog.
{39:12} Et sepelient eos domus Israel, ut mundent
terram septem mensibus.
{39:13} Sepeliet autem eum omnis populus terræ, et
erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
{39:14} Et
viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant, et requirant eos,
qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem
quærere incipient.
{39:15} Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint
os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in
valle multitudinis Gog.
{39:16} Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt
terram.
{39:17} Tu ergo fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni
volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem
super montes Israel: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
{39:18}
Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et
agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
{39:19} Et
comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima,
quam ego immolabo vobis:
{39:20} et saturabimini super mensam meam de equo,
et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus
Deus.
{39:21} Et ponam gloriam meam in Gentibus: et videbunt omnes gentes
iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos.
{39:22}
Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa, et
deinceps.
{39:23} Et scient Gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus
Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et
tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
{39:24}
Iuxta immunditiam eorum, et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab
illis.
{39:25} Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem
Iacob, et miserebor omnis domus Israel: et assumam zelum pro nomine sancto
meo.
{39:26} Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem, qua
prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem
formidantes:
{39:27} et reduxero eos de populis, et congregavero de terris
inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium
plurimarum.
{39:28} Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod
transtulerim eos in nationes; et congregaverim eos super terram suam, et non
dereliquerim quemquam ex eis ibi.
{39:29} Et non abscondam ultra faciem meam
ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus
Deus.
Ezechiel 40
{40:1} In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in
exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas: in
ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
{40:2} In
visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum
nimis: super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad Austrum.
{40:3}
Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species æris, et
funiculus lineus in manu eius, et calamus mensuræ in manu eius: stabat autem in
porta.
{40:4} Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis vide oculis tuis,
et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quæ ego ostendam tibi: quia ut
ostendantur tibi adductus es huc: annuncia omnia, quæ tu vides, domui
Israel.
{40:5} Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu
viri calamus mensuræ sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem ædificii
calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
{40:6} Et venit ad portam quæ
respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius: et mensus est limen
portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in
latitudine:
{40:7} et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum:
et inter thalamos, quinque cubitos:
{40:8} et limen portæ iuxta vestibulum
portæ intrinsecus, calamo uno.
{40:9} Et mensus est vestibulum portæ octo
cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat
intrinsecus.
{40:10} Porro thalami portæ ad viam Orientalem, tres hinc et
tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque
parte.
{40:11} Et mensus est latitudinem liminis portæ, decem cubitorum: et
longitudinem portæ, tredecim cubitorum:
{40:12} Et marginem ante thalamos
cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant
hinc et inde.
{40:13} Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum
eius, latitudinem vigintiquinque cubitorum: ostium contra ostium.
{40:14} Et
fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portæ undique per
circuitum.
{40:15} Et ante faciem portæ, quæ pertingebat usque ad faciem
vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos.
{40:16} Et fenestras
obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per
circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum
intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
{40:17} Et eduxit me ad atrium
exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per
circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
{40:18} Et pavimentum
in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius.
{40:19} Et
mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii
interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem.
{40:20}
Portam quoque, quæ respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam
in longitudine, quam in latitudine.
{40:21} Et thalamos eius tres hinc, et
tres inde: et frontem eius, et vestibulum eius secundum mensuram portæ prioris,
quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque
cubitorum.
{40:22} Fenestræ autem eius, et vestibulum, et sculpturæ secundum
mensuram portæ, quæ respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus
eius, et vestibulum ante eam.
{40:23} Et porta atrii interioris contra portam
Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum
cubitos.
{40:24} Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quæ
respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta
mensuras superiores.
{40:25} Et fenestras eius, et vestibula in circuitu,
sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine
vigintiquinque cubitorum.
{40:26} Et in gradibus septem ascendebatur ad eam:
et vestibulum ante fores eius: et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde
in fronte eius.
{40:27} Et porta atrii interioris in via australi: et mensus
est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
{40:28} Et
introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam iuxta
mensuras superiores.
{40:29} Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum
eius eisdem mensuris: et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu
quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis vigintiquinque
cubitos.
{40:30} Et vestibulum per gyrum longitudine vigintiquinque
cubitorum, et latitudine quinque cubitorum.
{40:31} Et vestibulum eius ad
atrium exterius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant, quibus
ascendebatur per eam.
{40:32} Et introduxit me in atrium interius per viam
orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores.
{40:33}
Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra: et fenestras
eius, et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et
latitudine vigintiquinque cubitorum.
{40:34} Et vestibulum eius, id est atrii
exterioris: et palmæ cælatæ in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus
ascensus eius.
{40:35} Et introduxit me ad portam, quæ respiciebat ad
Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.
{40:36} Thalamum eius,
et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum,
longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque
cubitorum.
{40:37} Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius: et
cælatura palmarum in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus
eius.
{40:38} Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi
lavabant holocaustum.
{40:39} Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ
mensæ inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro
delicto.
{40:40} Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ, quæ
pergit ad Aquilonem, duæ mensæ: et ad latus alterum ante vestibulum portæ, duæ
mensæ.
{40:41} Quattuor mensæ hinc, et quattuor mensæ inde: per latera portæ
octo mensæ erant, super quas immolabant.
{40:42} Quattuor autem mensæ ad
holocaustum, de lapidibus quadris extructæ: longitudine cubiti unius et dimidii:
et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas
ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima.
{40:43} Et labia
earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes
oblationis.
{40:44} Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio
interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad Aquilonem: et facies eorum
contra viam Australem, una ex latere portæ Orientalis, quæ respiciebat ad viam
Aquilonis.
{40:45} Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam
Meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
{40:46} Porro
gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad
ministerium altaris. isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad
Dominum ut ministrent ei.
{40:47} Et mensus est atrium longitudine centum
cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem
templi.
{40:48} Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est
vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portæ
trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
{40:49} Longitudinem autem
vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus
ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera
inde.
Ezechiel 41
{41:1} Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex
cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem
tabernaculi.
{41:2} Et latitudo portæ, decem cubitorum erat: et latera portæ,
quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem eius
quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
{41:3} Et
introgressus intrinsecus mensus est in fronte portæ duos cubitos: et portam, sex
cubitorum: et latitudinem portæ, septem cubitorum.
{41:4} Et mensus est
longitudinem eius viginti cubitorum, et latitudinem eius viginti cubitorum, ante
faciem templi: et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum.
{41:5} Et mensus
est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quattuor cubitorum
undique per circuitum domus.
{41:6} Latera autem, latus ad latus, bis
triginta tria: et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in
lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem
templi.
{41:7} Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et
in cnaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in
superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in
medium.
{41:8} Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad
mensuram calami sex cubitorum spatio:
{41:9} et latitudinem per parietem
lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus
domus.
{41:10} Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in
circuitu domus undique,
{41:11} et ostium lateris ad orationem: ostium unum
ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem: et latitudinem loci ad
orationem, quinque cubitorum in circuitu.
{41:12} Et ædificium, quod erat
separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta
cubitorum. paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum:
et longitudo eius nonaginta cubitorum.
{41:13} Et mensus est domus
longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat ædificium, et parietes
eius, longitudinis centum cubitorum.
{41:14} Latitudo autem ante faciem
domus: et eius, quod erat separatum contra Orientem, centum
cubitorum.
{41:15} Et mensus est longitudinem ædificii contra faciem eius,
quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et
templum interius, et vestibula atrii.
{41:16} Limina, et fenestras obliquas,
et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscuiusque limen, stratumque
ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestræ clausæ
super ostia.
{41:17} Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem
parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram.
{41:18} Et
fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies
habebat cherub.
{41:19} Faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem
leonis iuxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in
circuitu.
{41:20} De terra usque ad superiora portæ, cherubim, et palmæ
cælatæ erant in pariete templi.
{41:21} Limen quadrangulum, et facies
sanctuarii, aspectus contra aspectum.
{41:22} Altaris lignei trium cubitorum
altitudo: et longitudo eius duorum cubitorum: et anguli eius, et longitudo eius,
et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram
Domino.
{41:23} Et duo ostia erant in templo, et in sanctuario.
{41:24} Et
in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quæ in se invicem
plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
{41:25} Et
cælata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturæ palmarum, sicut in
parietibus quoque expressæ erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in
vestibuli fronte forinsecus.
{41:26} Super quæ fenestræ obliquæ, et
similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli: secundum latera
domus, latitudinemque parietum.
Ezechiel 42
{42:1} Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad
Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum
ædificium, et contra ædem vergentem ad Aquilonem.
{42:2} In facie
longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta
cubitos,
{42:3} contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum
stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui
triplici.
{42:4} Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum
latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad
Aquilonem:
{42:5} Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia
supportabant porticus, quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis
ædificii.
{42:6} Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant
columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra
cubitis quinquaginta.
{42:7} Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ
erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta
cubitorum.
{42:8} Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris
quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum
cubitorum.
{42:9} Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab Oriente
ingredientium in ea de atrio exteriori.
{42:10} In latitudine periboli atrii,
quod erat contra viam Orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante
ædificium gazophylacia.
{42:11} Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem
gazophylaciorum, quæ erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et
latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia
eorum.
{42:12} secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente
ad Notum: ostium in capite viæ: quæ via erat ante vestibulum separatum per viam
Orientalem ingredientibus.
{42:13} Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et
gazophylacia Austri, quæ sunt ante ædificium separatum: hæc sunt gazophylacia
sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta
sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro
delicto: locus enim sanctus est.
{42:14} Cum autem ingressi fuerint
sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent
vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque
vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.
{42:15} Cumque complesset
mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ, quæ respiciebat ad viam
Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
{42:16} Mensus est autem
contra ventum Orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ
per circuitum.
{42:17} Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos
calamos in calamo mensuræ per gyrum.
{42:18} Et ad ventum Australem mensus
est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
{42:19} Et ad ventum
Occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
{42:20} Per
quattuor ventos mensus est murum eius undique per circuitum, longitudinem
quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter
sanctuarium et vulgi locum.
Ezechiel 43
{43:1} Et duxit me ad portam, quæ respiciebat ad viam
Orientalem.
{43:2} Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam
Orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a
maiestate eius.
{43:3} Et vidi visionem secundum speciem, quam videram,
quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum, quem
videram iuxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
{43:4} Et maiestas
Domini ingressa est templum per viam portæ, quæ respiciebat ad
Orientem.
{43:5} Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium
interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus.
{43:6} Et audivi
loquentem ad me de domo, et vir qui stabat iuxta me,
{43:7} dixit ad me: Fili
hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio
filiorum Israel in æternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum
meum, ipsi, et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum,
et in excelsis.
{43:8} Qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et
postes suos iuxta postes meos: et murus erat inter me et eos: et polluerunt
nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt: propter quod consumpsi eos
in ira mea.
{43:9} Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas
regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper.
{43:10} Tu autem fili
hominis ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et
metiantur fabricam:
{43:11} et erubescant ex omnibus, quæ fecerunt: Figuram
domus, et fabricæ eius exitus, et introitus, et omnem descriptionem eius, et
universa præcepta eius, cunctumque ordinem eius, et omnes leges eius ostende
eis, et scribes in oculis eorum: ut custodiant omnes descriptiones eius, et
præcepta illius, et faciant ea.
{43:12} Ista est lex domus in summitate
montis: Omnis finis eius in circuitu, sanctum sanctorum est: hæc est ergo lex
domus.
{43:13} Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat
cubitum, et palmum: in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine, et
definitio eius usque ad labium eius, et in circuitu, palmus unus. hæc quoque
erat fossa altaris.
{43:14} Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam
duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem
maiorem quattuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
{43:15} Ipse autem Ariel
quattuor cubitorum: et ab Ariel usque ad sursum, cornua quattuor.
{43:16} Et
Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis:
quadrangulatum æquis lateribus.
{43:17} Et crepido quattuordecim cubitorum
longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius: et
corona in circuitu eius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per
circuitum: gradus autem eius versi ad Orientem.
{43:18} Et dixit ad me: Fili
hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris in quacumque die fuerit
fabricatum: ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur
sanguis.
{43:19} Et dabis Sacerdotibus, et Levitis, qui sunt de semine Sadoc,
qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro
peccato.
{43:20} Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua
eius, et super quattuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et
mundabis illud, et expiabis.
{43:21} Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit
pro peccato: et combures eum in separato loco domus extra
sanctuarium.
{43:22} Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum
pro peccato: et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo.
{43:23} Cumque
compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de
grege immaculatum.
{43:24} Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent
sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
{43:25} Septem
diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de
pecoribus immaculatos offerent.
{43:26} Septem diebus expiabunt altare, et
mundabunt illud: et implebunt manum eius.
{43:27} Expletis autem diebus, in
die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ
pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
Ezechiel 44
{44:1} Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ
respiciebat ad Orientem: et erat clausa.
{44:2} Et dixit Dominus ad me: Porta
hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus
Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa
{44:3} principi. Princeps
ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portæ vestibuli
ingredietur, et per viam eius egredietur.
{44:4} Et adduxit me per viam portæ
Aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum
Domini: et cecidi in faciem meam.
{44:5} Et dixit ad me Dominus: Fili hominis
pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia, quæ ego loquor
ad te de universis ceremoniis domus Domini, et de cunctis legibus eius: et pones
cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
{44:6} Et dices ad
exasperantem me domum Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia
scelera vestra domus Israel:
{44:7} eo quod inducitis filios alienos
incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et
polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem, et sanguinem: et
dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
{44:8} Et non
servastis præcepta sanctuarii mei: et posuistis custodes observationum mearum in
sanctuario meo vobismetipsis.
{44:9} Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena
incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum,
omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel.
{44:10} Sed et Levitæ,
qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post
idola sua, et portaverunt iniquitatem suam:
{44:11} erunt in sanctuario meo
æditui, et ianitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt
holocausta, et victimas populi: et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut
ministrent eis.
{44:12} Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu
idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco
levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem
suam:
{44:13} et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi,
neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum: sed portabunt
confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt.
{44:14} Et dabo eos ianitores
domus in omni ministerio eius, et in universis, quæ fient in ea.
{44:15}
Sacerdotes autem et Levitæ filii Sadoc, qui custodierunt ceremonias sanctuarii
mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et
stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem, et sanguinem, ait Dominus
Deus.
{44:16} Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam
meam ut ministrent mihi, et custodiant ceremonias meas.
{44:17} Cumque
ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet
super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et
intrinsecus.
{44:18} Vittæ lineæ erunt in capitibus eorum, et feminalia linea
erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
{44:19} Cumque
egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus
ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se
vestimentis aliis: et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
{44:20}
Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent
capita sua.
{44:21} Et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est
atrium interius.
{44:22} Et viduam, et repudiatam non accipient uxores, sed
virgines de semine domus Israel: sed et viduam, quæ fuerit vidua a sacerdote,
accipient.
{44:23} Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et
pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
{44:24} Et cum fuerit
controversia, stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt: leges meas, et præcepta
mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient, et Sabbata mea
sanctificabunt.
{44:25} Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne
polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem et
sororem, quæ alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur.
{44:26}
Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
{44:27} Et in die
introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario,
offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
{44:28} Non erit autem eis
hereditas, ego hereditas eorum: et possessionem non dabitis eis in Israel, ego
enim possessio eorum.
{44:29} Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi
comedent: et omne votum in Israel ipsorum erit.
{44:30} Et primitiva omnium
primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus, quæ offeruntur, sacerdotum erunt:
et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui
tuæ.
{44:31} Omne morticinum, et captum a bestia de avibus et de pecoribus
non comedent Sacerdotes.
Ezechiel 45
{45:1} Cumque cperitis terram dividere sortito, separate
primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine vigintiquinque millia, et
latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino eius per
circuitum.
{45:2} Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per
quingentos, quadrifariam per circuitum: et quinquaginta cubitis in suburbana
eius per gyrum.
{45:3} Et a mensura ista mensurabis longitudinem
vigintiquinque millium, et latitudinem decem millium, et in ipso erit templum,
sanctumque sanctorum.
{45:4} Sanctificatum de terra erit sacerdotibus
ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in
domos, et in sanctuarium sanctitatis.
{45:5} Vigintiquinque autem millia
longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui:
ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
{45:6} Et possessionem civitatis
dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis vigintiquinque millia
secundum separationem sanctuarii, omni domui Israel.
{45:7} Principi quoque
hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra
faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis: a latere
Maris usque ad Mare, et a latere Orientis usque ad Orientem: Longitudinis autem
iuxta unamquamque partem a termino Occidentali usque ad terminum
Orientalem.
{45:8} De terra erit ei possessio in Israel: et non
depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israel
secundum tribus eorum.
{45:9} Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis
principes Israel: iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium et iustitiam
facite, separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
{45:10}
Statera iusta, et ephi iustum, et batus iustus erit vobis.
{45:11} Ephi, et
batus æqualia, et unius mensuræ erunt: ut capiat decimam partem cori batus, et
decimam partem cori ephi: iuxta mensuram cori erit æqua libratio
eorum.
{45:12} Siclus autem viginti obolos habet. Porro viginti sicli, et
vigintiquinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
{45:13} Et hæ sunt
primitiæ, quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem
ephi de coro hordei.
{45:14} Mensura quoque olei, batus olei, decima pars
cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum.
{45:15}
Et arietem unum de grege ducentorum de his, quæ nutriunt Israel in sacrificium,
et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus
Deus.
{45:16} Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in
Israel.
{45:17} Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et
libamina in sollemnitatibus, et in Calendis, et in Sabbatis, et in universis
sollemnitatibus domus Israel: ipse faciet pro peccato sacrificium, et
holocaustum, et pacifica ad expiandum pro domo Israel.
{45:18} Hæc dicit
Dominus Deus: In primo mense, una mensis sumes vitulum de armento immaculatum,
et expiabis sanctuarium.
{45:19} Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro
peccato: et ponet in postibus domus, et in quattuor angulis crepidinis altaris,
et in postibus portæ atrii interioris.
{45:20} Et sic facies in septima
mensis pro unoquoque, qui ignoravit, et errore deceptus est, et expiabis pro
domo.
{45:21} In primo mense, quartadecima die mensis erit vobis Paschæ
sollemnitas: septem diebus azyma comedentur.
{45:22} Et faciet princeps in
die illa pro se, et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.
{45:23}
Et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos, et
septem arietes immaculatos quotidie septem diebus: et pro peccato hircum
caprarum quotidie.
{45:24} Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per
arietem faciet: et olei hin per singula ephi.
{45:25} Septimo mense,
quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem
dies: tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio, et in
oleo.
Ezechiel 46
{46:1} Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quæ
respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem
Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur.
{46:2} Et intrabit
princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient
sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et adorabit super limen portæ, et
egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
{46:3} Et adorabit
populus terræ ad ostium portæ illius in Sabbatis, et in Calendis coram
Domino.
{46:4} Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die Sabbati
sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum.
{46:5} Et sacrificium ephi per
arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus eius: et olei hin per
singula ephi.
{46:6} In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum:
et sex agni, et arietes immaculati erunt.
{46:7} Et ephi per vitulum, ephi
quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus
eius: et olei hin per singula ephi.
{46:8} Cumque ingressurus est princeps,
per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
{46:9} Et cum
intrabit populus terræ in conspectu Domini in sollemnitatibus: qui ingreditur
per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ Meridianæ: porro qui
ingreditur per viam portæ Meridianæ, egrediatur per viam portæ Aquilonis: non
revertetur per viam portæ, per quam ingressus est, sed e regione illius
egredietur.
{46:10} Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus
ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
{46:11} Et in nundinis, et in
sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis
autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula
ephi.
{46:12} Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica
voluntaria Domino: aperietur ei porta, quæ respicit ad Orientem, et faciet
holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et
egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
{46:13} Et agnum eiusdem
anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet
illud.
{46:14} Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem
ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino
legitimum, iuge atque perpetuum.
{46:15} Faciet agnum, et sacrificium, et
oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
{46:16} Hæc dicit Dominus
Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: hereditas eius, filiorum
suorum erit, possidebunt eam hereditarie.
{46:17} Si autem dederit legatum de
hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et
revertetur ad principem: hereditas autem eius, filiis eius erit.
{46:18} Et
non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione
eorum: sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur
populus meus unusquisque a possessione sua.
{46:19} Et introduxit me per
ingressum, qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes,
quæ respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad
Occidentem.
{46:20} Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro
peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium
exterius, et sanctificetur populus.
{46:21} Et eduxit me in atrium exterius,
et circumduxit me per quattuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo
atrii, atriola singula per angulos atrii.
{46:22} In quattuor angulis atrii
atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum:
mensuræ unius quattuor erant.
{46:23} Et paries per circuitum ambiens
quattuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per
gyrum.
{46:24} Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent
ministri domus Domini victimas populi.
Ezechiel 47
{47:1} Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ
egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad
Orientem: aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem
altaris.
{47:2} Et eduxit me per viam portæ Aquilonis, et convertit me ad
viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad Orientem: et ecce aquæ
redundantes a latere dextro.
{47:3} Cum egrederetur vir ad Orientem, qui
habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et traduxit me per
aquam usque ad talos.
{47:4} Rursumque mensus est mille, et traduxit me per
aquam usque ad genua:
{47:5} et mensus est mille, et traduxit me per aquam
usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire:
quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest
transvadari.
{47:6} Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me,
et convertit ad ripam torrentis.
{47:7} Cumque me convertissem, ecce in ripa
torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
{47:8} Et ait ad me: Aquæ istæ,
quæ egrediuntur ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti,
intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquæ.
{47:9} Et omnis anima vivens,
quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis
postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur et vivent omnia, ad quæ venerit
torrens.
{47:10} Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad
Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium eius, sicut
pisces maris magni, multitudinis nimiæ:
{47:11} in littoribus autem eius, et
in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
{47:12} Et super
torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum: non
defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet
primitiva, quia aquæ eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in
cibum, et folia eius ad medicinam.
{47:13} Hæc dicit Dominus Deus: Hic est
terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Ioseph
duplicem funiculum habet.
{47:14} Possidebitis autem eam singuli æque ut
frater suus: super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet
terra hæc vobis in possessionem.
{47:15} Hic est autem terminus terræ: ad
plagam Septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
{47:16}
Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath,
domus Tichon, quæ est iuxta terminum Auran.
{47:17} Et erit terminus a Mari
usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem: terminus
Emath plaga Septentrionalis.
{47:18} Porro plaga Orientalis de medio Auran,
et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israel, Iordanis
disterminans ad mare Orientale, metiemini etiam plagam Orientalem.
{47:19}
Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades:
et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad Meridiem
australis.
{47:20} Et plaga Maris, mare magnum a confinio per directum, donec
venias Emath: hæc est plaga Maris.
{47:21} Et dividetis terram istam vobis
per tribus Israel:
{47:22} et mittetis eam in hereditatem vobis, et advenis,
qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis
sicut indigenæ inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio
tribuum Israel.
{47:23} In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis
possessionem illi, ait Dominus Deus.
Ezechiel 48
{48:1} Et hæc nomina tribuum a finibus Aquilonis iuxta viam
Hethalon pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad Aquilonem iuxta viam
Emath. Et erit ei plaga Orientalis Mare, Dan una.
{48:2} Et super terminum
Dan, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Aser una:
{48:3} et super
terminum Aser, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Nephthali una.
{48:4}
Et super terminum Nephthali, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Manasse
una.
{48:5} Et super terminum Manasse, a plaga Orientali usque ad plagam
Maris, Ephraim una.
{48:6} Et super terminum Ephraim a plaga Orientali usque
ad plagam Maris, Ruben una.
{48:7} Et super terminum Ruben, a plaga Orientali
usque ad plagam Maris, Iuda una.
{48:8} Et super terminum Iuda, a plaga
Orientali usque ad plagam Maris, erunt primitiæ, quas separabitis,
vigintiquinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a
plaga Orientali usque ad plagam Maris: et erit sanctuarium in medio
eius.
{48:9} Primitiæ, quas separabitis Domino: longitudo vigintiquinque
millibus, et latitudo decem millibus.
{48:10} Hæ autem erunt primitiæ
sanctuarii sacerdotum: ad Aquilonem longitudinis vigintiquinque millia, et ad
Mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et
ad Meridiem longitudinis vigintiquinque millia: et erit sanctuarium Domini in
medio eius.
{48:11} Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui
custodierunt ceremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut
erraverunt et Levitæ.
{48:12} Et erunt eis primitiæ de primitiis terræ
sanctum sanctorum, iuxta terminum Levitarum.
{48:13} Sed et Levitis similiter
iuxta fines sacerdotum vigintiquinque millia longitudinis, et latitudinis decem
millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem
millium.
{48:14} Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, neque
transferentur primitiæ terræ, quia sanctificatæ sunt Domino.
{48:15} Quinque
millia autem quæ supersunt in latitudine per vigintiquinque millia, profana
erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio
eius.
{48:16} Et hæ mensuræ eius: ad plagam Septentrionalem quingenta et
quattuor millia: et ad plagam Meridianam, quingenta et quattuor millia: et ad
plagam Orientalem, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Occidentalem,
quingenta et quattuor millia.
{48:17} Erunt autem suburbana civitatis ad
Aquilonem ducenta quinquaginta, et ad Meridiem ducenta quinquaginta, et ad
Orientem ducenta quinquaginta, et ad Mare ducenta quinquaginta.
{48:18} Quod
autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia
in Orientem, et decem millia in Occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et
erunt fruges eius in panes his, qui serviunt civitati.
{48:19} Servientes
autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel.
{48:20} Omnes
primitiæ, vigintiquinque millium, per vigintiquinque millia in quadrum,
separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
{48:21}
Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii,
et possessionis civitatis e regione vigintiquinque millium primitiarum usque ad
terminum Orientalem: sed et ad Mare e regione vigintiquinque millium usque ad
terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ
sanctuarii, et sanctuarium templi in medio eius.
{48:22} De possessione autem
Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis: erit inter
terminum Iuda et inter terminum Beniamin, et ad principem pertinebit.
{48:23}
Et reliquis tribubus: A plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Beniamin
una.
{48:24} Et contra terminum Beniamin, a plaga Orientali usque ad plagam
Occidentalem, Simeon una.
{48:25} Et super terminum Simeonis, a plaga
Orientali usque ad plagam Occidentalem, Issachar una.
{48:26} Et super
terminum Issachar, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Zabulon
una.
{48:27} Et super terminum Zabulon, a plaga Orientali usque ad plagam
Maris, Gad una.
{48:28} Et super terminum Gad, ad plagam Austri in Meridie:
et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, hereditas contra
mare magnum.
{48:29} Hæc est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel:
et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.
{48:30} Et hi egressus civitatis:
A plaga Septentrionali quingentos et quattuor millia mensurabis.
{48:31} Et
portæ civitatis ex nominibus tribuum Israel, portæ tres a Septentrione, porta
Ruben una, porta Iuda una, porta Levi una.
{48:32} Et ad plagam Orientalem,
quingentos et quattuor millia: et portæ tres, porta Ioseph una, porta Beniamin
una, porta Dan una.
{48:33} Et ad plagam Meridianam, quingentos et quattuor
millia metieris: et portæ tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta
Zabulon una.
{48:34} Et ad plagam Occidentalem, quingentos et quattuor
millia, et portæ eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali
una.
{48:35} Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa
die, Dominus ibidem.
Ad Index
Clementine Vulgate