Ad Index
Clementine Vulgate
Canticum Canticorum Salomonis
( 1-8 )
Canticum Canticorum Salomonis 1
{1:1} Osculetur me osculo oris sui: quia
meliora sunt ubera tua vino,
{1:2} fragrantia unguentis optimis. Oleum
effusum nomen tuum: ideo adolescentulĉ dilexerunt te.
{1:3} Trahe me: post te
curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua:
exultabimus et lĉtabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti
diligunt te.
{1:4} Nigra sum, sed formosa, filiĉ Ierusalem, sicut tabernacula
Cedar, sicut pelles Salomonis.
{1:5} Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol: filii matris meĉ pugnaverunt contra me, posuerunt me
custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
{1:6} Indica mihi, quem
diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post
greges sodalium tuorum.
{1:7} Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hdos tuos iuxta tabernacula
pastorum.
{1:8} Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica
mea.
{1:9} Pulchrĉ sunt genĉ tuĉ sicut turturis: collum tuum sicut
monilia.
{1:10} Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas
argento.
{1:11} Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem
suum.
{1:12} Fasciculus myrrhĉ dilectus meus mihi, inter ubera mea
commorabitur.
{1:13} Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis
Engaddi.
{1:14} Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui
columbarum.
{1:15} Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster
floridus:
{1:16} tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra
cypressina.
Canticum Canticorum Salomonis 2
{2:1} Ego flos campi, et lilium
convallium.
{2:2} Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter
filias.
{2:3} Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter
filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis
gutturi meo.
{2:4} Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me
charitatem.
{2:5} Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore
langueo.
{2:6} Lĉva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur
me.
{2:7} Adiuro vos filiĉ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne
suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
{2:8}
Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens
colles:
{2:9} similis est dilectus meus capreĉ, hinnuloque cervorum. en ipse
stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per
cancellos.
{2:10} En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni.
{2:11} Iam enim hiems transiit, imber
abiit, et recessit.
{2:12} Flores apparuerunt in terra nostra, tempus
putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
{2:13} ficus
protulit grossos suos: vineĉ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea,
speciosa mea, et veni:
{2:14} columba mea in foraminibus petrĉ, in caverna
maceriĉ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua
dulcis, et facies tua decora.
{2:15} Capite nobis vulpes parvulas, quĉ
demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
{2:16} Dilectus meus mihi, et
ego illi, qui pascitur inter lilia
{2:17} donec aspiret dies, et inclinentur
umbrĉ. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreĉ, hinnuloque cervorum super
montes Bether.
Canticum Canticorum Salomonis 3
{3:1} In lectulo meo per noctes quĉsivi quem
diligit anima mea: quĉsivi illum, et non inveni.
{3:2} Surgam, et circuibo
civitatem: per vicos et plateas quĉram quem diligit anima mea: quĉsivi illum, et
non inveni.
{3:3} Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem
diligit anima mea, vidistis?
{3:4} Paululum cum pertransissem eos, inveni
quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum
matris meĉ, et in cubiculum genetricis meĉ.
{3:5} Adiuro vos filiĉ Ierusalem
per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis
dilectam donec ipsa velit.
{3:6} Quĉ est ista, quĉ ascendit per desertum
sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhĉ, et thuris, et universi pulveris
pigmentarii?
{3:7} En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex
fortissimis Israel:
{3:8} omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi:
uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
{3:9}
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:
{3:10} columnas eius fecit
argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit
propter filias Ierusalem:
{3:11} Egredimini et videte filiĉ Sion regem
Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis
illius, et in die lĉtitiĉ cordis eius.
Canticum Canticorum Salomonis 4
{4:1} Quam pulchra es amica mea, quam pulchra
es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut
greges caprarum, quĉ ascenderunt de monte Galaad.
{4:2} Dentes tui sicut
greges tonsarum, quĉ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis ftibus, et sterilis
non est inter eas.
{4:3} Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum,
dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genĉ tuĉ, absque eo, quod intrinsecus
latet.
{4:4} Sicut turris David collum tuum, quĉ ĉdificata est cum
propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
{4:5} Duo
ubera tua, sicut duo hinnuli capreĉ gemelli, qui pascuntur in liliis,
{4:6}
donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ, vadam ad montem myrrhĉ, et ad collem
thuris.
{4:7} Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
{4:8}
Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de
vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
{4:9}
Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum
tuorum, et in uno crine colli tui.
{4:10} Quam pulchrĉ sunt mammĉ tuĉ soror
mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super
omnia aromata.
{4:11} Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub
lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
{4:12} Hortus
conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
{4:13}
Emissiones tuĉ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum
nardo,
{4:14} nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis
Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
{4:15} Fons hortorum:
puteus aquarum viventium, quĉ fluunt impetu de Libano.
{4:16} Surge Aquilo,
et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Canticum Canticorum Salomonis 5
{5:1} Veniat dilectus meus in hortum suum, et
comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum soror mea sponsa,
messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum
meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini
charissimi.
{5:2} Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:
Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum
plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
{5:3} Expoliavi me tunica
mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
{5:4}
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum
eius.
{5:5} Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meĉ stillaverunt myrrham,
et digiti mei pleni myrrha probatissima.
{5:6} Pessulum ostii mei aperui
dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est,
ut locutus est: quĉsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit
mihi.
{5:7} Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me,
et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
{5:8}
Adiuro vos filiĉ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia
amore langueo.
{5:9} Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima
mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
{5:10}
Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
{5:11} Caput eius
aurum optimum: Comĉ eius sicut elatĉ palmarum, nigrĉ quasi corvus.
{5:12}
Oculi eius sicut columbĉ super rivulos aquarum, quĉ lacte sunt lotĉ, et resident
iuxta fluenta plenissima.
{5:13} Genĉ illius sicut areolĉ aromatum consitĉ a
pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
{5:14} Manus
illius tornatiles aureĉ, plenĉ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus
sapphiris.
{5:15} Crura illius columnĉ marmoreĉ, quĉ fundatĉ sunt super bases
aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
{5:16} Guttur illius
suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus
meus, filiĉ Ierusalem.
{5:17} Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum?
quo declinavit dilectus tuus, et quĉremus eum tecum?
Canticum Canticorum Salomonis 6
{6:1} Dilectus meus descendit in hortum suum
ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
{6:2} Ego
dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
{6:3} Pulchra
es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies
ordinata.
{6:4} Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum, quĉ apparuerunt de Galaad.
{6:5} Dentes tui
sicut grex ovium, quĉ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis ftibus, et
sterilis non est in eis.
{6:6} Sicut cortex mali punici, sic genĉ tuĉ absque
occultis tuis.
{6:7} Sexaginta sunt reginĉ, et octoginta concubinĉ, et
adolescentularum non est numerus.
{6:8} Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suĉ, electa genitrici suĉ. Viderunt eam filiĉ, et beatissimam
prĉdicaverunt: reginĉ et concubinĉ, et laudaverunt eam.
{6:9} Quĉ est ista,
quĉ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?
{6:10} Descendi in hortum nucum, ut
viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala
punica.
{6:11} Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas
Aminadab.
{6:12} Revertere, revertere Sulamitis: revertere revertere, ut
intueamur te.
Canticum Canticorum Salomonis 7
{7:1} Quid videbis in Sulamite, nisi choros
castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!
Iuncturĉ femorum tuorum, sicut monilia, quĉ fabricata sunt manu
artificis.
{7:2} Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis.
Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
{7:3} Duo ubera tua,
sicut duo hinnuli gemelli capreĉ.
{7:4} Collum tuum sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinĉ in Hesebon, quĉ sunt in porta filiĉ multitudinis. Nasus
tuus sicut turris Libani, quĉ respicit contra Damascum.
{7:5} Caput tuum ut
Carmelus: et comĉ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
{7:6}
Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
{7:7} Statura tua
assimilata est palmĉ, et ubera tua botris.
{7:8} Dixi: Ascendam in palmam, et
apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineĉ: et odor oris tui
sicut malorum.
{7:9} Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad
potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
{7:10} Ego dilecto meo,
et ad me conversio eius.
{7:11} Veni dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis.
{7:12} Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit
vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi
ubera mea.
{7:13} Mandragorĉ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma:
nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Canticum Canticorum Salomonis 8
{8:1} Quis mihi det te fratrem meum sugentem
ubera matris meĉ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo
despiciat?
{8:2} Apprehendam te, et ducam in domum matris meĉ: ibi me
docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum
meorum.
{8:3} Lĉva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur
me.
{8:4} Adiuro vos filiĉ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis
dilectam donec ipsa velit.
{8:5} Quĉ est ista, quĉ ascendit de deserto,
deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi
corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
{8:6} Pone me ut
signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut
mors dilectio. dura sicut infernus ĉmulatio, lampades eius lampades ignis atque
flammarum.
{8:7} Aquĉ multĉ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina
obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suĉ pro dilectione, quasi
nihil despiciet eam.
{8:8} Soror nostra parva, et ubera non habet. quid
faciemus sorori nostrĉ in die quando alloquenda est?
{8:9} Si murus est,
ĉdificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud
tabulis cedrinis.
{8:10} Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta
sum coram eo quasi pacem reperiens.
{8:11} Vinea fuit pacifico in ea, quĉ
habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille
argenteos.
{8:12} Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his,
qui custodiunt fructus eius.
{8:13} Quĉ habitas in hortis, amici auscultant:
fac me audire vocem tuam.
{8:14} Fuge dilecte mi, et assimilare capreĉ,
hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Ad Index
Clementine Vulgate