Ad Index
Clementine Vulgate
Epistola Ad Timotheum Secunda
( 1-4 )
II Timotheus 1
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei,
secundum promissionem vitĉ, quĉ est in Christo Iesu:
{1:2} Timotheo
charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino
nostro.
{1:3} Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia
pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac
die
{1:4} desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio
implear,
{1:5} recordationem accipiens eius fidei, quĉ est in te non ficta,
quĉ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem
quod et in te.
{1:6} Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam
Dei, quĉ est in te per impositionem manuum mearum.
{1:7} Non enim dedit nobis
Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
{1:8}
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed
collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
{1:9} qui nos liberavit, et
vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum
suum, et gratiam, quĉ data est nobis in Christo Iesu ante tempora
sĉcularia.
{1:10} Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris
nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et
incorruptionem per Evangelium:
{1:11} in quo positus sum ego prĉdicator, et
Apostolus, et magister Gentium.
{1:12} Ob quam causam etiam hĉc patior, sed
non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum
meum servare in illum diem.
{1:13} Formam habe sanorum verborum, quĉ a me
audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu.
{1:14} Bonum depositum
custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
{1:15} Scis hoc, quod
aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et
Hermogenes.
{1:16} Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sĉpe me
refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
{1:17} sed cum Romam venisset,
solicite me quĉsivit, et invenit.
{1:18} Det illi Dominus invenire
misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius
nosti.
II Timotheus 2
{2:1} Tu ergo fili mi confortare in gratia, quĉ est in
Christo Iesu:
{2:2} et quĉ audisti a me per multos testes, hĉc commenda
fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
{2:3} Labora sicut
bonus miles Christi Iesu.
{2:4} Nemo militans Deo implicat se negotiis
sĉcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
{2:5} Nam et qui certat in
agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
{2:6} Laborantem agricolam
oportet primum de fructibus percipere.
{2:7} Intellige quĉ dico: dabit enim
tibi Dominus in omnibus intellectum.
{2:8} Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM
resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
{2:9} in
quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est
alligatum.
{2:10} Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem
consequantur, quĉ est in Christo Iesu, cum gloria cĉlesti.
{2:11} Fidelis
sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
{2:12} si sustinebimus, et
conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
{2:13} si non credimus,
ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
{2:14} Hĉc commone:
testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi
ad subversionem audientium.
{2:15} Solicite cura teipsum probabilem exhibere
Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
{2:16}
Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad
impietatem:
{2:17} et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenĉus,
et Philetus,
{2:18} qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse
iam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
{2:19} Sed firmum fundamentum
Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab
iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
{2:20} In magna autem domo non
solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quĉdam quidem
in honorem, quĉdam autem in contumeliam.
{2:21} Si quis ergo emundaverit se
ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum
paratum.
{2:22} Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam,
fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde
puro.
{2:23} Stultas autem, et sine disciplina quĉstiones devita: sciens quia
generant lites.
{2:24} Servum autem Domini non oportet litigare: sed
mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
{2:25} cum modestia
corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pnitentiam ad
cognoscendam veritatem,
{2:26} et resipiscant a diaboli laqueis, a quo
captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
II Timotheus 3
{3:1} Hoc autem scito, quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa:
{3:2} erunt homines seipsos amantes, cupidi,
elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati,
scelesti,
{3:3} sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes,
immites, sine benignitate,
{3:4} proditores, protervi, tumidi, et voluptatum
amatores magis quam Dei:
{3:5} habentes speciem quidem pietatis, virtutem
autem eius abnegantes. Et hos devita:
{3:6} ex his enim sunt, qui penetrant
domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quĉ ducuntur variis
desideriis:
{3:7} semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis
pervenientes.
{3:8} Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi:
ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa
fidem,
{3:9} sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit
omnibus, sicut et illorum fuit.
{3:10} Tu autem assecutus es meam doctrinam,
institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem,
patientiam,
{3:11} persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt
Antiochiĉ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus
eripuit me Dominus.
{3:12} Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu,
persecutionem patientur.
{3:13} Mali autem homines, et seductores proficient
in peius, errantes, et in errorem mittentes.
{3:14} Tu vero permane in iis,
quĉ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris.
{3:15} et quia
ab infantia sacras litteras nosti, quĉ te possunt instruere ad salutem, per
fidem, quĉ est in Christo Iesu.
{3:16} Omnis scriptura divinitus inspirata
utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in
iustitia:
{3:17} ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum
instructus.
II Timotheus 4
{4:1} Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui
iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius:
{4:2}
prĉdica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni
patientia, et doctrina.
{4:3} Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non
sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes
auribus,
{4:4} et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem
convertentur.
{4:5} Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistĉ,
ministerium tuum imple. Sobrius esto.
{4:6} Ego enim iam delibor, et tempus
resolutionis meĉ instat.
{4:7} Bonum certamen certavi, cursum consummavi,
fidem servavi.
{4:8} In reliquo reposita est mihi corona iustitiĉ, quam
reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis,
qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito.
{4:9} Demas enim me
reliquit, diligens hoc sĉculum, et abiit Thessalonicam:
{4:10} Crescens in
Galatiam, Titus in Dalmatiam.
{4:11} Lucas est mecum solus. Marcum assume, et
adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
{4:12} Tychicum autem misi
Ephesum.
{4:13} Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer
tecum, et libros, maxime autem membranas.
{4:14} Alexander ĉrarius multa mala
mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius:
{4:15} quem et tu
devita: valde enim restitit verbis nostris.
{4:16} In prima mea defensione
nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
{4:17}
Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prĉdicatio impleatur,
et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore Leonis.
{4:18} Liberavit me
Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cĉleste, cui gloria
in sĉcula sĉculorum. Amen.
{4:19} Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori
domum.
{4:20} Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum
Mileti.
{4:21} Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et
Linus, et Claudia, et fratres omnes.
{4:22} Dominus Iesus Christus cum
spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Ad Index
Clementine Vulgate