Ad Index
Clementine Vulgate
Liber II Machabæorum
( 1-15 )
II Machabæus 1
{1:1} Fratribus, qui sunt per Ægyptum, Iudæis, salutem
dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudæi, et qui in regione Iudææ, et
pacem bonam.
{1:2} Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod
locutus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium:
{1:3} et
det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno,
et animo volenti.
{1:4} Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis
suis, et faciat pacem.
{1:5} Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur
vobis, nec vos deserat in tempore malo.
{1:6} Et nunc hic sumus orantes pro
vobis.
{1:7} Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudæi
scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis
annis, ex quo recessit Iason a sancta terra, et a regno.
{1:8} Portam
succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et
exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus
lucernas, et proposuimus panes.
{1:9} Et nunc frequentate dies scenopegiæ
mensis Casleu.
{1:10} Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est
Ierosolymis, et in Iudæa, Senatusque et Iudas, Aristobolo magistro Ptolemæi
regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Ægypto sunt,
Iudæis salutem, et sanitatem.
{1:11} De magnis periculis a Deo liberati,
magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem
dimicavimus.
{1:12} Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt
contra nos, et sanctam civitatem.
{1:13} Nam cum in Perside esset dux ipse,
et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus
sacerdotum Naneæ.
{1:14} etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus,
et amici eius, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
{1:15} Cumque
proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra
ambitum fani, clauserunt templum,
{1:16} cum intrasset Antiochus: apertoque
occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo
erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras
proiecerunt.
{1:17} Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
{1:18}
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi,
necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ,
et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit
sacrificia.
{1:19} Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes,
qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in
valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut
omnibus ignotus esset locus.
{1:20} Cum autem præterissent anni multi, et
placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis: nepotes sacerdotum illorum,
qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non
invenerunt ignem, sed aquam crassam.
{1:21} Et iussit eos haurire, et afferre
sibi: et sacrificia, quæ imposita erant, iussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa
aqua, et ligna, et quæ erant superposita.
{1:22} Utque hoc factum est, et
tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis
magnus, ita ut omnes mirarentur.
{1:23} Orationem autem faciebant omnes
sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem
respondentibus.
{1:24} Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus
omnium creator, terribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui solus est
bonus rex,
{1:25} solus præstans, solus iustus, et omnipotens, et æternus,
qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti
eos:
{1:26} accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi
partem tuam, et sanctifica.
{1:27} Congrega dispersionem nostram, libera eos,
qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes
quia tu es Deus noster.
{1:28} Afflige opprimentes nos, et contumeliam
facientes in superbia.
{1:29} Constitue populum tuum in loco sancto tuo,
sicut dixit Moyses.
{1:30} Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo
consumptum esset sacrificium.
{1:31} Cum autem consumptum esset sacrificium,
ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi.
{1:32} Quod ut
factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine, quod refulsit ab altari,
consumpta est.
{1:33} Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi
Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi, qui translati fuerant,
sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt
sacrificia.
{1:34} Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit
ei templum, ut probaret quod factum erat.
{1:35} et cum probasset,
sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu
sua, tribuebat eis.
{1:36} Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar,
quod interpretatur Purificatio. Vocatur autem apud plures Nephi.
II Machabæus 2
{2:1} Invenitur autem in descriptionibus Ieremiæ
prophetæ, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum
est, et ut mandavit transmigratis.
{2:2} Et dedit illis legem ne
obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra
aurea, et argentea, et ornamenta eorum.
{2:3} Et alia huiusmodi dicens,
hortabatur ne legem amoverent a corde suo.
{2:4} Erat autem in ipsa
scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se
facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit
Dei hereditatem.
{2:5} Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncæ: et
tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium
obstruxit.
{2:6} Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent
sibi locum: et non potuerunt invenire.
{2:7} Ut autem cognovit Ieremias,
culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus
congregationem populi, et propitius fiat:
{2:8} et tunc Dominus ostendet hæc,
et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et
sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat
hæc.
{2:9} Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens,
obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi.
{2:10} Sicut et
Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum,
sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit
holocaustum.
{2:11} Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro
peccato, consumptum est.
{2:12} Similiter et Salomon octo diebus celebravit
dedicationem.
{2:13} Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis
Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus
libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis.
{2:14}
Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat,
congregavit omnia, et sunt apud nos.
{2:15} Si ergo desideratis hæc, mittite
qui perferant vobis.
{2:16} Acturi itaque purificationem scripsimus vobis:
bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
{2:17} Deus autem, qui liberavit
populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et
sanctificationem,
{2:18} sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri
miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.
{2:19} Eripuit enim
nos de magnis periculis, et locum purgavit.
{2:20} De Iuda vero Machabæo, et
fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de aræ
dedicatione:
{2:21} sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et
filium eius Eupatorem:
{2:22} et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt
ad eos, qui pro Iudæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci
essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
{2:23} et
famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et
leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate
propitio facto illis.
{2:24} Itemque ab Iasone Cyrenæo quinque libris
comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.
{2:25} Considerantes enim
multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes
historiarum propter multitudinem rerum,
{2:26} curavimus volentibus quidem
legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ
commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
{2:27} Et nobis
quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo
vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus.
{2:28} Sicut hi, qui
præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum
gratiam, libenter laborem sustinemus.
{2:29} Veritatem quidem de singulis
auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati
studentes.
{2:30} Sicut enim novæ domus architecto de universa structura
curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda
sunt: ita æstimandum est et in nobis.
{2:31} Etenim intellectum colligere, et
ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ
congruit auctori:
{2:32} brevitatem vero dictionis sectari, et executiones
rerum vitare, brevianti concedendum est.
{2:33} Hinc ergo narrationem
incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. stultum etenim est ante
historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
II Machabæus 3
{3:1} Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni
pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem,
et animos odio habentes mala,
{3:2} fiebat ut et ipsi reges, et principes
locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus
illustrarent:
{3:3} ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret
omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
{3:4} Simon autem de
tribu Beniamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi
principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
{3:5} Sed cum
vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore
erat dux Clesyriæ, et Phnicis:
{3:6} et nunciavit ei, pecuniis
innumerabilibus plenum esse ærarium Ierosolymis, et communes copias immensas
esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub
potestate regis cadere universa.
{3:7} Cumque retulisset ad regem Apollonius
de pecuniis, quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia
eius, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret.
{3:8}
Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Clesyriam et
Phnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum
perfecturus.
{3:9} Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo
sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et,
cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere hæc ita
essent.
{3:10} Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia
viduarum, et pupillorum:
{3:11} quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde
eminentis, in his, quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta
esse quadringenta, et auri ducenta.
{3:12} decipi vero eos, qui credidissent
loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et
sanctitate omnino impossibile esse.
{3:13} At ille pro his, quæ habebat in
mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
{3:14}
Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per
universam civitatem erat trepidatio.
{3:15} Sacerdotes autem ante altare cum
stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de cælo eum, qui de
depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret.
{3:16}
Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim,
et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
{3:17} circumfusa enim
erat mstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus
dolor cordis eius efficiebatur.
{3:18} Alii etiam gregatim de domibus
confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus
esset venturus.
{3:19} Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas
confluebant. sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ
autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:
{3:20} universæ autem
protendentes manus in cælum, deprecabantur.
{3:21} erat enim misera commistæ
multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio.
{3:22} Et
hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant,
cum omni integritate conservarentur.
{3:23} Heliodorus autem, quod
decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium
præsens.
{3:24} Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis
evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in
dissolutionem, et formidinem converterentur.
{3:25} Apparuit enim illis
quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque
cum impetu Heliodoro priores calces elisit. qui autem ei sedebat, videbatur arma
habere aurea.
{3:26} Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori,
optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte
flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
{3:27} Subito
autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum
rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt.
{3:28} Et is, qui cum
multis cursoribus, et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur
nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:
{3:29} et ille
quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute
privatus.
{3:30} Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum:
et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente
Domino, gaudio et lætitia impletum est.
{3:31} Tunc vero ex amicis Heliodori
quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei,
qui in supremo spiritu erat constitutus.
{3:32} Considerans autem summus
sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum
consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
{3:33} Cumque summus
sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro,
dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam
donavit.
{3:34} tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et
potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
{3:35} Heliodorus autem, hostia
Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniæ
gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
{3:36} Testabatur autem
omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
{3:37} Cum autem rex
interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti,
ait:
{3:38} Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et
flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam
virtus.
{3:39} Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator, et
adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac
perdit.
{3:40} Igitur de Heliodoro, et ærarii custodia ita res se
habet.
II Machabæus 4
{4:1} Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ
delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et
ipse fuisset incentor malorum:
{4:2} provisoremque civitatis, ac defensorem
gentis suæ, et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere.
{4:3}
Sed cum inimicitiæ in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis
necessarios homicidia fierent:
{4:4} considerans Onias periculum
contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Clesyriæ, et Phnicis, ad
augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit,
{4:5} non ut civium
accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis
considerans.
{4:6} Videbat enim sine regali providentia impossibile esse
pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
{4:7} Sed post
Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis
appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ summum sacerdotium:
{4:8} adito
rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis
talenta octoginta,
{4:9} super hæc promittebat et alia centum quinquaginta,
si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos,
qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere.
{4:10} Quod cum rex
annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos
transferre cpit.
{4:11} et amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a
regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de
amicitia, et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens,
prava instituta sanciebat.
{4:12} Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium
constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.
{4:13} Erat
autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et
alienigenæ conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et
inauditum scelus:
{4:14} ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia
dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent
participes fieri palæstræ, et præbitionis eius iniustæ, et in exercitiis
disci.
{4:15} et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas glorias
optimas arbitrabantur:
{4:16} quarum gratia periculosa eos contentio habebat,
et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos
hoste et peremptores habuerant.
{4:17} In leges enim divinas impie agere
impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.
{4:18} Cum autem
quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset,
{4:19} misit
Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas
trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in
sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas
deputari.
{4:20} Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium
Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium
triremium.
{4:21} Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter
primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a
negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit
Ioppen, et inde Ierosolymam.
{4:22} Et magnifice ab Iasone, et civitate
susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in
Phnicen exercitum convertit.
{4:23} Et post triennii tempus misit Iason
Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis
necessariis responsa perlaturum.
{4:24} At ille commendatus regi, cum
magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium,
superponens Iasoni talenta argenti trecenta.
{4:25} Acceptisque a rege
mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis
tyranni, et feræ beluæ iram gerens.
{4:26} Et Iason quidem, qui proprium
fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est
regionem.
{4:27} Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero
regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat
præpositus.
{4:28} nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob
causam utrique ad regem sunt evocati.
{4:29} Et Menelaus amotus est a
sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est
Cypriis.
{4:30} Et cum hæc agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas
seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent
dati.
{4:31} Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno
ex comitibus suis Andronico.
{4:32} Ratus autem Menelaus accepisse se tempus
opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia
vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.
{4:33} Quod cum certissime
cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus
Daphnem.
{4:34} Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam
interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando
(quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit,
non veritus iustitiam.
{4:35} Ob quam causam non solum Iudæi, sed aliæ quoque
nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri
iniusta.
{4:36} Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Iudæi apud
Antiochiam, simul et Græci: conquerentes de iniqua nece Oniæ.
{4:37}
Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam,
lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam.
{4:38}
accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet
circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum
vita privari, Domino illi condignam retribuente pnam.
{4:39} Multis autem
sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama,
congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato.
{4:40}
Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere
tribus millibus iniquis manibus uti cpit, duce quodam tyranno, ætate pariter,
et dementia provecto.
{4:41} Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii
lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum
iecere.
{4:42} Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes
vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium
interfecerunt.
{4:43} De his ergo cpit iudicium adversus Menelaum
agitari.
{4:44} Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi
tres viri a senioribus.
{4:45} Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo
multas pecunias dare ad suadendum regi.
{4:46} Itaque Ptolemæus in quodam
atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a
sententia:
{4:47} et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus
absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes
iudicarentur, hos morte damnavit.
{4:48} Cito ergo iniustam pnam dederunt,
qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.
{4:49}
Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi
extiterunt.
{4:50} Menelaus autem, propter eorum, qui in potentia erant,
avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias
civium.
II Machabæus 5
{5:1} Eodem tempore Antiochus secundam profectionem
paravit in Ægyptum.
{5:2} Contigit autem per universam Ierosolymorum
civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas
stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos,
{5:3} et cursus equorum
per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et
galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum iactus, et aureorum
armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
{5:4} Quapropter omnes
rogabant in bonum monstra converti.
{5:5} Sed cum falsus rumor exisset,
tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris,
repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum
apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem:
{5:6} Iason vero non parcebat
in cæde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse
maximum, arbitrans hostium et non civium se trophæa capturum.
{5:7} Et
principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem
accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
{5:8} Ad ultimum, in exitium
sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus
odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum
extrusus est:
{5:9} et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit,
Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:
{5:10} et
qui insepultos multos abiecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abiicitur,
sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.
{5:11}
His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Iudæos: et ob hoc
profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
{5:12}
Iussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos
ascendentes trucidare.
{5:13} Fiebant ergo cædes iuvenum, ac seniorum, et
mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
{5:14}
Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti,
non minus autem venundati.
{5:15} Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam
intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, et patriæ
fuit proditor:
{5:16} et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis
regibus, et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat
indigne, et contaminabat.
{5:17} Ita alienatus mente Antiochus, non
considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat
iratus: propter quod et accidit circa locum despectio:
{5:18} alioquin nisi
contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est
a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus,
et repulsus utique fuisset ab audacia.
{5:19} Verum non propter locum,
gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit.
{5:20} Ideoque et ipse locus
particeps factus est populi malorum. postea autem fiet socius bonorum. et qui
derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione
cum summa gloria exaltabitur.
{5:21} Igitur Antiochus mille et octingentis
ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se
præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum
propter mentis elationem.
{5:22} Reliquit autem et præpositos ad affligendam
gentem: Ierosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo
ipso, a quo constitutus est:
{5:23} in Garizim autem Andronicum, et Menelaum,
qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
{5:24} Cumque appositus esset
contra Iudæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus
millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres, ac iuvenes
vendere.
{5:25} Qui cum venisset Ierosolymam, pacem simulans, quievit usque
ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Iudæis arma capere suis
præcepit.
{5:26} Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et
civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
{5:27} Iudas
autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter
feras vitam in montibus cum suis agebat: et fni cibo vescentes, demorabantur,
ne participes essent coinquinationis.
II Machabæus 6
{6:1} Sed non post multum temporis misit rex senem
quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudæos ut se transferrent a patriis, et Dei
legibus:
{6:2} contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et
cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum
inhabitabant, Iovis hospitalis.
{6:3} Pessima autem et universis gravis erat
malorum incursio:
{6:4} nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat
plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque ædibus mulieres se ultro
ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat.
{6:5} Altare etiam plenum
erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
{6:6} Neque autem sabbata
custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum
se esse quisquam confitebatur.
{6:7} Ducebantur autem cum amara necessitate
in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati Libero circuire.
{6:8} Decretum autem exiit in
proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi
adversus Iudæos agerent, ut sacrificarent:
{6:9} eos autem, qui nollent
transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre
miseriam.
{6:10} Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse:
quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent,
per muros præcipitaverunt.
{6:11} Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas,
et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis
succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu
sibimet auxilium ferre.
{6:12} Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi
sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, quæ acciderunt,
non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
{6:13} Etenim
multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones
adhibere, magni beneficii est indicium.
{6:14} Non enim, sicut in aliis
nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in
plenitudine peccatorum puniat:
{6:15} ita et in nobis statuit, ut, peccatis
nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
{6:16} Propter quod
numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis
populum suum non dereliquit.
{6:17} Sed hæc nobis ad commonitionem legentium
dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem.
{6:18} Igitur
Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus,
aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
{6:19} At ille
gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat
ad supplicium.
{6:20} Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere,
patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ
amorem.
{6:21} Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter
antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus
vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii
carnibus:
{6:22} ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri
amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
{6:23} At ille cogitare cpit
ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem,
atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ
legis constituta, respondit cito, dicens, præmitti se velle in
infernum.
{6:24} Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi
adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam
alienigenarum:
{6:25} et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum
corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem
meæ senectuti conquiram.
{6:26} Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis
hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus
effugiam.
{6:27} Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus
apparebo:
{6:28} adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto
animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte
perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
{6:29} Hi autem,
qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter
sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos
arbitrabantur.
{6:30} Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit:
Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem
liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem
tuum libenter hæc patior.
{6:31} Et iste quidem hoc modo vita decessit, non
solum iuvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis
et fortitudinis derelinquens.
II Machabæus 7
{7:1} Contigit autem et septem fratres una cum matre sua
apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et
taureis cruciatos.
{7:2} Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid
quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei
leges prævaricari.
{7:3} Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas æneas
succendi: quibus statim succensis,
{7:4} iussit, ei, qui prior fuerat
locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et
pedes ei præscindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus.
{7:5}
Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc
spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre
invicem se hortabantur mori fortiter,
{7:6} dicentes: Dominus Deus aspiciet
veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici
declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.
{7:7} Mortuo itaque illo
primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum
capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per
membra singula puniretur.
{7:8} At ille, respondens patria voce, dixit: Non
faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
{7:9}
et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti
vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ
resurrectione suscitabit.
{7:10} Post hunc tertius illuditur, et linguam
postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:
{7:11} et cum fiducia
ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam
ab ipso me ea recepturum spero:
{7:12} ita ut rex, et qui cum ipso erant,
mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret
cruciatus.
{7:13} Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter
torquentes.
{7:14} Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab
hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi
enim resurrectio ad vitam non erit.
{7:15} Et cum admovissent quintum,
vexabant eum. At ille, respiciens in eum,
{7:16} dixit: Potestatem inter
homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus
nostrum a Deo esse derelictum.
{7:17} tu autem patienter sustine, et videbis
magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit.
{7:18} Post
hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos
enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna
admiratione facta sunt in nobis:
{7:19} tu autem ne existimes tibi impune
futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
{7:20} Supra modum autem mater
mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei
tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deum
habebat:
{7:21} singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta
sapientia: et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
{7:22} dixit
ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et
animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa
compegi,
{7:23} sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem,
quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet
et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius.
{7:24}
Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta,
cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum
iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis
legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
{7:25} Sed ad hæc
cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut
adolescenti fieret in salutem.
{7:26} Cum autem multis eam verbis esset
hortatus, promisit suasurum se filio suo.
{7:27} Itaque inclinata ad illum,
irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in
utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam
perduxi.
{7:28} Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ
in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum
genus:
{7:29} ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus
tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus
tuis te recipiam.
{7:30} Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem
sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis
per Moysen.
{7:31} Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos,
non effugies manum Dei.
{7:32} Nos enim pro peccatis nostris hæc
patimur.
{7:33} Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus
Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis
suis.
{7:34} Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli
frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus.
{7:35} nondum enim
omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, iudicium effugisti.
{7:36} Nam
fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti
sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbiæ tuæ pnas exolves.
{7:37} Ego
autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus:
invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et
verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
{7:38} In me vero et in
fratribus meis desinet omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum iuste
superducta est.
{7:39} Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius
desævit, indigne ferens se derisum.
{7:40} Et hic itaque mundus obiit, per
omnia in Domino confidens.
{7:41} Novissime autem post filios et mater
consumpta est.
{7:42} Igitur de sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus
satis dictum est.
II Machabæus 8
{8:1} Iudas vero Machabæus, et qui cum illo erant,
introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui
permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia
virorum.
{8:2} Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab
omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab
impiis:
{8:3} misereretur etiam exterminio civitatis, quæ esset illico
complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret:
{8:4} memoraretur
quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo
illatas, et indignaretur super his.
{8:5} At Machabæus, congregata
multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in
misericordiam conversa est.
{8:6} Et superveniens castellis, et civitatibus
improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium
strages dabat:
{8:7} maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur,
et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
{8:8} Videns autem Philippus
paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad
Ptolemæum ducem Clesyriæ, et Phnicis scripsit ut auxilium ferret regis
negotiis.
{8:9} At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus
amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut
universum Iudæorum genus deleret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in
bellicis rebus experientissimo.
{8:10} Constituit autem Nicanor, ut regi
tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate
Iudæorum suppleret:
{8:11} statimque ad maritimas civitates misit, convocans
ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento
distracturum, non respiciens ad vindictam, quæ eum ab Omnipotente esset
consecutura.
{8:12} Iudas autem ubi comperit, indicavit his, qui secum erant,
Iudæis Nicanoris adventum.
{8:13} Ex quibus quidam formidantes, et non
credentes Dei iustitiæ, in fugam vertebantur:
{8:14} alii vero si quid eis
supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio
Nicanore, qui eos prius quam cominus veniret, vendiderat:
{8:15} et si non
propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter
invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
{8:16} Convocatis
autem Machabæus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus
reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium
multitudinem, sed fortiter contenderent,
{8:17} ante oculos habentes
contumeliam, quæ loco sancto ab his iniuste esset illata, itemque et ludibrio
habitæ civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
{8:18} Nam
illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente
Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu
delere, confidimus.
{8:19} Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta
sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia
perierunt:
{8:20} et de prælio, quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia,
ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex
millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum de
cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
{8:21} His verbis
constantes effecti sunt, et pro legibus, et patria mori parati.
{8:22}
Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Iosephum, et
Ionathan, subiectis unicuique millenis et quingentenis.
{8:23} Ad hoc etiam
ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutorii Dei, in prima acie
ipse dux commisit cum Nicanore.
{8:24} Et facto sibi adiutore Omnipotente,
interfecerunt super novem millia hominum: maiorem autem partem exercitus
Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
{8:25} Pecuniis vero
eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti
sunt,
{8:26} sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante sabbatum: quam ob
causam non perseveraverunt insequentes.
{8:27} Arma autem ipsorum, et spolia
congregantes, sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto
die, misericordiæ initium stillans in eos.
{8:28} Post sabbatum vero
debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis
habuere.
{8:29} His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta
obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis
reconciliaretur.
{8:30} Et ex his, qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra
se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas
obtinuerunt: et plures prædas diviserunt, æquam portionem debilibus, pupillis,
et viduis, sed et senioribus facientes.
{8:31} Et cum arma eorum diligenter
collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia
Ierosolymam detulerunt:
{8:32} et Philarchen, qui cum Timotheo erat,
interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Iudæos afflixerat.
{8:33} Et
cum epinicia agerent Ierosolymis, eum, qui sacras ianuas incenderat, id est,
Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei
mercede pro impietatibus suis reddita.
{8:34} Facinorosissimus autem Nicanor,
qui mille negotiantes ad Iudæorum venditionem adduxerat,
{8:35} humiliatus
auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per
mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu
sui exercitus consecutus.
{8:36} Et qui promiserat Romanis se tributum
restituere de captivitate Ierosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere
Iudæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso
constitutas.
II Machabæus 9
{9:1} Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de
Perside.
{9:2} Intraverat enim in eam, quæ dicitur Persepolis, et tentavit
expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente,
in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter
rediret.
{9:3} Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga
Nicanorem, et Timotheum gesta sunt.
{9:4} Elatus autem in ira, arbitrabatur
se iniuriam illorum, qui se fugaverant, posse in Iudæos retorquere: ideoque
iussit agitari currum suum, sine intermissione agens iter, cælesti eum iudicio
perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Ierosolymam, et
congeriem sepulchri Iudæorum eam facturum.
{9:5} Sed qui universa conspicit
Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili, et invisibili plaga. Ut enim
finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara
internorum tormenta:
{9:6} et quidem satis iuste, quippe qui multis, et novis
cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia
cessaret.
{9:7} Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in
Iudæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru
cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.
{9:8} Isque qui sibi
videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus,
et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in
gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:
{9:9}
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes eius
effluerent, odore etiam illius et ftore exercitus gravaretur.
{9:10} et qui
paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter
intolerantiam ftoris portare.
{9:11} Hinc igitur cpit ex gravi superbia
deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula
doloribus suis augmenta capientibus.
{9:12} et cum nec ipse iam ftorem suum
ferre posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo
sentire.
{9:13} Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset
misericordiam consecuturus.
{9:14} Et civitatem, ad quam festinans veniebat
ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam
reddere:
{9:15} et Iudæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed
avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat,
æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur:
{9:16} templum etiam sanctum,
quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa
multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis
præstaturum:
{9:17} super hæc, et Iudæum se futurum, et omnem locum terræ
perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem.
{9:18} Sed non cessantibus
doloribus (supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium) desperans scripsit ad
Iudæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
{9:19} OPTIMIS
civibus Iudæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et
principes Antiochus.
{9:20} Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia
vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
{9:21} Et ego in infirmitate
constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et
infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam
habere:
{9:22} non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi
infirmitatem.
{9:23} Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus
in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet
principatum:
{9:24} ut si quid contrarium accideret, aut difficile
nunciaretur, scientes hi, qui in regionibus erant, cui esset rerum summa
derelicta, non turbarentur.
{9:25} Ad hæc, considerans de proximo potentes
quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi
filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis
vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subiecta sunt.
{9:26} Ora itaque
vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet
fidem ad me et ad filium meum.
{9:27} Confido enim, eum modeste et humane
acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.
{9:28} Igitur
homicida, et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre
in montibus miserabili obitu vita functus est.
{9:29} Transferebat autem
corpus Philippus collactaneus eius: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum
Philometorem in Ægyptum abiit.
II Machabæus 10
{10:1} Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se
protegente, templum quidem, et civitatem recepit:
{10:2} aras autem, quas
alienigenæ per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est.
{10:3} et
purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto
sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes
propositionis posuerunt.
{10:4} Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in
terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab
ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus
traderentur.
{10:5} Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat,
contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit
Casleu.
{10:6} Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum,
recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in
montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.
{10:7} Propter quod
Thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari
locum suum.
{10:8} Et decreverunt communi præcepto, et decreto, universæ
genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos.
{10:9} Et Antiochi quidem, qui
appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
{10:10} Nunc autem de
Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ
in bellis gesta sunt.
{10:11} Hic enim suscepto regno, constituit super
negotia regni Lysiam quemdam, Phnicis, et Syriæ militiæ principem.
{10:12}
Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudæos esse constituit, et
præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum
eis.
{10:13} Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter
proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad
Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam
finivit.
{10:14} Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis
frequenter Iudæos debellabat.
{10:15} Iudæi vero, qui tenebant opportunas
munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare
tentabant.
{10:16} Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum
rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones
Idumæorum:
{10:17} multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes
interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus
trucidaverunt.
{10:18} Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde
munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
{10:19} Machabæus ad eorum
expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis
erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus
est.
{10:20} Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam,
qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis
acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
{10:21} Cum autem Machabæo nunciatum
esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia
fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
{10:22} Hos igitur
proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
{10:23}
Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam
viginti millia peremit.
{10:24} At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat
superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu
Asiano, advenit quasi armis Iudæam capturus.
{10:25} Machabæus autem, et qui
cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra
aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,
{10:26} ad altaris crepidinem
provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et
adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
{10:27} Et ita post orationem,
sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti,
resederunt.
{10:28} Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem
victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem
ducem belli animum habebant.
{10:29} Sed, cum vehemens pugna esset,
apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori,
ducatum Iudæis præstantes:
{10:30} ex quibus duo Machabæum medium habentes,
armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et
fulmina iaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione
cadebant.
{10:31} Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites
sexcenti.
{10:32} Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui
præerat Chæreas.
{10:33} Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes
obsederunt præsidium diebus quatuor.
{10:34} At hi, qui intus erant, loci
firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos
iactabant.
{10:35} Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his,
qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter
accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:
{10:36} sed et
alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque
ipsos maledicos vivos concremare.
{10:37} Per continuum autem biduum præsidio
vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem
illius Chæream, et Apollophanem occiderunt.
{10:38} Quibus gestis, in hymnis
et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam
dedit illis.
II Machabæus 11
{11:1} Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis,
et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ
acciderant,
{11:2} congregatis octoginta millibus, et equitatu universo,
veniebat adversus Iudæos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus
habitaculum facturum,
{11:3} templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera
delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vænale sacerdotium:
{11:4}
nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum,
et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
{11:5}
Ingressus autem Iudæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab
Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
{11:6}
Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum
fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum
mitteret ad salutem Israel.
{11:7} Et ipse primus Machabæus, sumptis armis,
ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus
suis.
{11:8} Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit
præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
{11:9}
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non
solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati
penetrare.
{11:10} Ibant igitur prompti, de cælo habentes adiutorem, et
miserantem super eos Dominum.
{11:11} Leonum autem more impetu irruentes in
hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille
sexcentos:
{11:12} universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis
vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
{11:13}
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem,
et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit
ad eos:
{11:14} promisitque se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem
compulsurum amicum fieri.
{11:15} Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in
omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Iudæis, ea
rex concessit.
{11:16} Nam erant scriptæ Iudæis epistolæ a Lysia quidem hunc
modum continentes: LYSIAS populo Iudæorum salutem.
{11:17} Ioannes, et
Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ
per illos significabantur, implerem.
{11:18} Quæcumque igitur regi potuerunt
perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
{11:19} Si igitur in
negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse
tentabo.
{11:20} De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his,
qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
{11:21} Bene valete. Anno centesimo
quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
{11:22} Regis
autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiæ fratri salutem.
{11:23}
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro
sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
{11:24} audivimus
Iudæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere
velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima
sua.
{11:25} Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes
iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum
consuetudinem.
{11:26} Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram
dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis
deserviant.
{11:27} Ad Iudæos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus
senatui Iudæorum, et ceteris Iudæis salutem.
{11:28} Si valetis, sic estis ut
volumus: sed et ipsi bene valemus.
{11:29} Adiit nos Menelaus, dicens velle
vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
{11:30} His igitur, qui
commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras
securitatis,
{11:31} ut Iudæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius:
et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta
sunt.
{11:32} Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
{11:33}
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima
die.
{11:34} Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS
Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudæorum salutem.
{11:35}
De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos
concessimus.
{11:36} De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim
aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut
congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
{11:37} Ideoque festinate
rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
{11:38} Bene
valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis
Xanthici.
II Machabæus 12
{12:1} His factis pactionibus, Lysias pergebat ad
regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant.
{12:2} Sed hi, qui resederant,
Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super
hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et
quiete.
{12:3} Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt
Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus,
et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus.
{12:4} Secundum
commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa
nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus
ducentos.
{12:5} Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut
cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice
Deo,
{12:6} venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu
succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio
peremit.
{12:7} Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et
universos Ioppitas eradicaturus.
{12:8} Sed cum cognovisset et eos, qui erant
Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis,
{12:9} Iamnitis
quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis
appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
{12:10} Inde cum iam
abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo
Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
{12:11} Cumque pugna valida
fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda
dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris
profuturos.
{12:12} Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles,
promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
{12:13}
Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam,
quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin.
{12:14} Hi
vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu
alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes,
ac loquentes quæ fas non est.
{12:15} Machabæus autem, invocato magno mundi
Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu præcipitavit Iericho,
irruit ferociter muris:
{12:16} et capta civitate per Domini voluntatem
innumerabiles cædes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis,
sanguine interfectorum fluere videretur.
{12:17} Inde discesserunt stadia
septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi,
Iudæos:
{12:18} et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt,
nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo
præsidio.
{12:19} Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum
Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia
viros.
{12:20} At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis
per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia
peditum, equitumque duo millia quingentos.
{12:21} Cognito autem Iudæ
adventu, Timotheus præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in
præsidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile
propter locorum angustias.
{12:22} Cumque cohors Iudæ prima apparuisset,
timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in
fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum
suorum ictibus debilitarentur.
{12:23} Iudas autem vehementer instabat
puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
{12:24} Ipse
vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus
postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudæis parentes haberet,
ac fratres, quos morte eius decipi eveniret.
{12:25} Et cum fidem dedisset
restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum
salutem.
{12:26} Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis
vigintiquinque millibus.
{12:27} Post horum fugam, et necem, movit exercitum
ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et
robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem
machinæ multæ, et telorum erat apparatus.
{12:28} Sed cum Omnipotentem
invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et
ex eis, qui intus erant, vigintiquinque millia prostraverunt.
{12:29} Inde ad
civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Ierosolymis sexcentis stadiis
aberat.
{12:30} Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant,
Iudæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod
modeste secum egerint:
{12:31} gratias agentes eis, et exhortati etiam de
cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni
septimanarum instante.
{12:32} Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam
præpositum Idumææ.
{12:33} Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et
equitibus quadringentis.
{12:34} Quibus congressis, contigit paucos ruere
Iudæorum.
{12:35} Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis,
Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus
irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in
Maresa.
{12:36} At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et
fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri:
{12:37}
incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus
incussit.
{12:38} Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam:
et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem
loco sabbatum egerunt.
{12:39} Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut
corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris
paternis.
{12:40} Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis
idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos: omnibus ergo
manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
{12:41} Omnes itaque
benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta.
{12:42}
Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum
oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se
sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum, qui
prostrati sunt.
{12:43} Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti
misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose
de resurrectione cogitans.
{12:44} (nisi enim eos, qui ceciderant,
resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro
mortuis)
{12:45} et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem
acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
{12:46} Sancta ergo, et
salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis
solvantur.
II Machabæus 13
{13:1} Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas
Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudæam,
{13:2} et cum eo
Lysiam procuratorem, et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum
decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum
falcibus trecentos.
{13:3} Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum
multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se
constitui in principatum.
{13:4} Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in
peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis
est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
{13:5} Erat autem in eodem
loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc
prospectum habebat in præceps.
{13:6} inde in cinerem deiici iussit
sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
{13:7} Et tali lege
prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.
{13:8} Et quidem
satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et
cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est.
{13:9} Sed rex mente
effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Iudæis ostensurus.
{13:10} Quibus
Iudas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut
semper, et nunc adiuvaret eos:
{13:11} quippe qui lege, et patria, sanctoque
templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne
sineret blasphemis rursus nationibus subdi.
{13:12} Omnibus itaque simul id
facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per
triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se
præpararent.
{13:13} Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex
admoveret exercitum ad Iudæam, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio
committere exitum rei.
{13:14} Dans itaque potestatem omnium Deo mundi
creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro
legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum
constituit.
{13:15} Et dato signo suis Dei victoriæ, iuvenibus fortissimis
electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor
millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant:
{13:16}
summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis,
abierunt.
{13:17} Hoc autem factum est die illucescente, adiuvante eum Domini
protectione.
{13:18} Sed rex, accepto gustu audaciæ Iudæorum, arte
difficultatem locorum tentabat:
{13:19} et Bethsuræ, quæ erat Iudæorum
præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat,
minorabatur.
{13:20} His autem, qui intus erant, Iudas necessaria
mittebat.
{13:21} Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de
Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.
{13:22}
Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit:
accepit: abiit.
{13:23} commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit
rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente
consternatus Iudæos deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum
visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera
posuit:
{13:24} Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad
Gerrenos ducem et principem.
{13:25} Ut autem venit Ptolemaidam, graviter
ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fdus
irrumperent.
{13:26} Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et
populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio, et
reditus processit.
II Machabæus 14
{14:1} Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui
cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam
Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
{14:2} et tenuisse regiones adversus
Antiochum, et ducem eius Lysiam.
{14:3} Alcimus autem quidam, qui summus
sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis,
considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,
{14:4}
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam
auream, et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa
quidem die siluit.
{14:5} Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus,
convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis
Iudæi niterentur,
{14:6} respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidæi Iudæorum,
quibus præest Iudas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec
patiuntur regnum esse quietum.
{14:7} nam et ego defraudatus parentum gloria
(dico autem summo sacerdotio) huc veni:
{14:8} primo quidem utilitatibus
regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum
pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
{14:9} Sed oro his
singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam
pervulgatam omnibus prospice.
{14:10} nam, quamdiu superest Iudas,
impossibile est, pacem esse negotiis.
{14:11} Talibus autem ab hoc dictis, et
ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt
Demetrium.
{14:12} Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit
in Iudæam:
{14:13} datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos vero,
qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum
sacerdotem.
{14:14} Tunc gentes, quæ de Iudæa fugerant Iudam, gregatim se
Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudæorum prosperitates rerum suarum
existimantes.
{14:15} Audito itaque Iudæi Nicanoris adventu, et conventu
nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in
æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus
protegit.
{14:16} Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque
ad castellum Dessau.
{14:17} Simon vero frater Iudæ commiserat cum Nicanore:
sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
{14:18} Nicanor tamen,
audiens virtutem comitum Iudæ, et animi magnitudinem, quam pro patriæ
certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat.
{14:19} Quam ob rem
præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque
acciperent.
{14:20} Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad
multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
{14:21}
Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ
prolatæ sunt, et positæ.
{14:22} Præcepit autem Iudas armatos esse locis
opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum
colloquium fecerunt.
{14:23} Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque
inique agebat, gregesque turbarum, quæ congregatæ fuerant, dimisit.
{14:24}
Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus.
{14:25}
Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit,
communiterque vivebant.
{14:26} Alcimus autem, videns charitatem illorum ad
invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus
alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi
destinasse.
{14:27} Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus
irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiæ
conventione, iubere tamen Machabæum citius vinctum mittere
Antiochiam.
{14:28} Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter
ferebat, si ea, quæ convenerant, irrita faceret, nihil læsus a viro.
{14:29}
sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua præceptum
perficeret.
{14:30} At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et
consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse
austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a
Nicanore.
{14:31} Quod cum ille cognovit fortiter se a viro præventum, venit
ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias
offerentibus, iussit sibi tradi virum.
{14:32} quibus cum iuramento
dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad
templum,
{14:33} iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud
Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri
consecrabo.
{14:34} Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus
in cælum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc
dicentes:
{14:35} Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti
templum habitationis tuæ fieri in nobis.
{14:36} Et nunc sancte sanctorum
omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata
est.
{14:37} Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est
Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudæorum
appellabatur.
{14:38} Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in
Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
{14:39}
Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudæos, misit milites
quingentos, ut eum comprehenderent.
{14:40} putabat enim, si illum
decepisset, se cladem Iudæis maximam illaturum.
{14:41} Turbis autem irruere
in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam
comprehenderetur, gladio se petiit;
{14:42} eligens nobiliter mori potius,
quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis
agi.
{14:43} Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et
turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, præcipitavit
semetipsum viriliter in turbas:
{14:44} quibus velociter locum dantibus casui
eius, venit per mediam cervicem:
{14:45} et cum adhuc spiraret, accensus
animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis
vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:
{14:46} et stans supra
quamdam petram præruptam, et iam exanguis effectus, complexus intestina sua,
utrisque manibus proiecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus,
ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
II Machabæus 15
{15:1} Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis
Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
{15:2}
Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita
ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et
honora eum, qui universa conspicit:
{15:3} ille infelix interrogavit, si est
potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
{15:4} Et respondentibus
illis, Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi septimam
diem.
{15:5} At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi
arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium
perficeret.
{15:6} Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat
commune trophæum statuere de Iuda.
{15:7} Machabæus autem semper confidebat
cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum.
{15:8} et hortabatur suos ne
formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de
cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
{15:9} Et
allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quæ fecerant
prius, promptiores constituit eos:
{15:10} et ita animis eorum erectis simul
ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum prævaricationem.
{15:11}
Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastæ munitione, sed sermonibus
optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos
lætificavit.
{15:12} Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus
sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio
decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare
pro omni populo Iudæorum:
{15:13} Post hoc apparuisse et alium virum ætate,
et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum:
{15:14}
Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic
est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta
Dei.
{15:15} Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iudæ gladium
aureum, dicentem:
{15:16} Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies
adversarios populi mei Israel.
{15:17} Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis
valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt
dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod
civitas sancta, et templum periclitarentur.
{15:18} Erat enim pro uxoribus et
filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et
primus pro sanctitate timor erat templi.
{15:19} sed et eos, qui in civitate
erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant.
{15:20}
Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque
exercitus esset ordinatus, bestiæ, equitesque opportuno in loco
compositi,
{15:21} considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum
varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia
facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi
placet, dat dignis victoriam.
{15:22} Dixit autem invocans hoc modo: Tu
Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de
castris Sennacherib centum octogintaquinque millia:
{15:23} et nunc dominator
cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis
brachii tui,
{15:24} ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum
populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
{15:25} Nicanor autem, et qui cum
ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.
{15:26} Iudas vero, et qui cum
eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:
{15:27} manu quidem
pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque
millia, præsentia Dei magnifice delectati.
{15:28} Cumque cessassent, et cum
gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
{15:29} Facto
itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum
benedicebant.
{15:30} Præcepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo
mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam,
Ierosolymam perferri.
{15:31} Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus,
et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant.
{15:32} Et
ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam
omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est.
{15:33} Linguam etiam impii
Nicanoris præcisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra
templum suspendi.
{15:34} Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes:
Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit.
{15:35} Suspendit autem
Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii
Dei.
{15:36} Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum
absque celebritate præterire:
{15:37} habere autem celebritatem tertiadecima
die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochæi diei.
{15:38}
Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate
possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
{15:39} Et si quidem bene,
et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum
est mihi.
{15:40} Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam,
contrarium est: alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper
exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit
consummatus.
Ad Index
Clementine Vulgate