Ad Index
Clementine Vulgate
Epistola Ad Timotheum Prima
( 1-6 )
I Timotheus 1
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium
Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:
{1:2} Timotheo dilecto
filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino
nostro.
{1:3} Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut
denunciares quibusdam ne aliter docerent,
{1:4} neque intenderent fabulis, et
genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei,
quæ est in fide.
{1:5} Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta.
{1:6} A quibus quidam aberrantes,
conversi sunt in vaniloquium,
{1:7} volentes esse legis doctores, non
intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
{1:8} Scimus
autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
{1:9} sciens hoc quia
lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et
peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis,
homicidis,
{1:10} fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis,
mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
{1:11}
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
{1:12}
Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me
existimavit, ponens in ministerio:
{1:13} qui prius blasphemus fui, et
persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate.
{1:14} Superabundavit autem gratia Domini
nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.
{1:15} Fidelis
sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
{1:16} Sed ideo
misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem
patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam
æternam.
{1:17} Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor,
et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
{1:18} Hoc præceptum commendo tibi fili
Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam
militiam,
{1:19} habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam
repellentes, circa fidem naufragaverunt:
{1:20} ex quibus est Hymenæus, et
Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
I Timotheus 2
{2:1} Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes,
orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
{2:2} pro
regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam
agamus in omni pietate, et castitate.
{2:3} hoc enim bonum est, et acceptum
coram Salvatore nostro Deo,
{2:4} qui omnes homines vult salvos fieri, et ad
agnitionem veritatis venire.
{2:5} Unus enim Deus, unus et mediator Dei et
hominum homo Christus Iesus:
{2:6} qui dedit redemptionem semetipsum pro
omnibus, testimonium temporibus suis:
{2:7} in quo positus sum ego
prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide,
et veritate.
{2:8} Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus
sine ira, et disceptatione.
{2:9} Similiter et mulieres in habitu ornato, cum
verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut
margaritas, vel veste pretiosa:
{2:10} sed quod decet mulieres, promittentes
pietatem per opera bona.
{2:11} Mulier in silentio discat cum omni
subiectione.
{2:12} Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in
virum: sed esse in silentio.
{2:13} Adam enim primus formatus est: deinde
Heva.
{2:14} et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione
fuit.
{2:15} Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in
fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
I Timotheus 3
{3:1} Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat,
bonum opus desiderat.
{3:2} Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse,
unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem,
doctorem,
{3:3} non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non
litigiosum, non cupidum, sed
{3:4} suæ domui bene præpositum: filios habentem
subditos cum omni castitate.
{3:5} Si quis autem domui suæ præesse nescit,
quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
{3:6} Non neophytum: ne in
superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
{3:7} Oportet autem illum et
testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat,
et in laqueum diaboli.
{3:8} Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non
multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
{3:9} habentes mysterium
fidei in conscientia pura.
{3:10} Et hi autem probentur primum: et sic
ministrent, nullum crimen habentes.
{3:11} Mulieres similiter pudicas, non
detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
{3:12} Diaconi sint unius uxoris
viri: qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
{3:13} Qui enim bene
ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est
in Christo Iesu.
{3:14} Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire
cito.
{3:15} si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei
conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum
veritatis.
{3:16} Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod
manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis,
prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in
gloria.
I Timotheus 4
{4:1} Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis
temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis
dæmoniorum,
{4:2} in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium
suam conscientiam,
{4:3} prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus
creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt
veritatem.
{4:4} Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod
cum gratiarum actione percipitur:
{4:5} sanctificatur enim per verbum Dei, et
orationem.
{4:6} Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
{4:7} Ineptas
autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
{4:8} Nam
corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est,
promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
{4:9} Fidelis sermo, et
omni acceptione dignus.
{4:10} In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia
speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime
fidelium.
{4:11} Præcipe hæc, et doce.
{4:12} Nemo adolescentiam tuam
contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate,
in fide, in castitate.
{4:13} Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et
doctrinæ.
{4:14} Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per
prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
{4:15} Hæc meditare, in his
esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
{4:16} Attende tibi, et
doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui
te audiunt.
I Timotheus 5
{5:1} Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem:
iuvenes, ut fratres:
{5:2} anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni
castitate:
{5:3} Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
{5:4} Si qua autem
vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam
vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
{5:5} Quæ autem
vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et
orationibus nocte ac die.
{5:6} Nam quæ in deliciis est, vivens mortua
est.
{5:7} Et hoc præcipe ut irreprehensibiles sint.
{5:8} Si quis autem
suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli
deterior.
{5:9} Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius
viri uxor,
{5:10} in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus
subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
{5:11} Adolescentiores
autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere
volunt:
{5:12} habentes damnationem, quia primam fidem irritam
fecerunt.
{5:13} simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum
otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
{5:14} Volo
ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem
dare adversario maledicti gratia.
{5:15} Iam enim quædam conversæ sunt retro
satanam.
{5:16} Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non
gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
{5:17} Qui bene
præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
{5:18} Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti.
Et: Dignus est operarius mercede sua.
{5:19} Adversus presbyterum
accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
{5:20}
Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
{5:21} Testor
coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præiudicio,
nihil faciens in alteram partem declinando.
{5:22} Manus cito nemini
imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum
custodi.
{5:23} Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter
stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
{5:24} Quorundam hominum
peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et
subsequuntur.
{5:25} Similiter et facta bona manifesta sunt: et quæ aliter se
habent, abscondi non possunt.
I Timotheus 6
{6:1} Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni
honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
{6:2}
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis
serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce,
et exhortare.
{6:3} Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus
Domini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
{6:4}
superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum:
ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
{6:5}
conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt,
existimantium quæstum esse pietatem.
{6:6} Est autem quæstus magnus pietas
cum sufficentia.
{6:7} Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod
nec auferre quid possumus.
{6:8} Habentes autem alimenta, et quibus tegamur,
his contenti simus.
{6:9} Nam qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ
mergunt homines in interitum et perditionem.
{6:10} Radix enim omnium malorum
est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se
doloribus multis.
{6:11} Tu autem, o homo Dei hæc fuge: sectare vero
iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
{6:12}
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et
confessus bonam confessionem coram multis testibus.
{6:13} Præcipio tibi
coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato, bonam confessionem:
{6:14} ut serves mandatum sine macula,
irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
{6:15} quem
suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus
dominantium:
{6:16} qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat
inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et
imperium sempiternum: Amen.
{6:17} Divitibus huius sæculi præcipe non sublime
sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis
omnia abunde ad fruendum)
{6:18} bene agere, divites fieri in bonis operibus,
facile tribuere, communicare,
{6:19} thesaurizare sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam.
{6:20} O Timothee, depositum custodi,
devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis
scientiæ,
{6:21} quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia
tecum. Amen.
Ad Index
Clementine Vulgate