Ad Index
Clementine Vulgate
Liber I Machabæorum
( 1-16 )
I Machabæus 1
{1:1} Et factum est, postquam percussit Alexander
Philippi Macedo, qui primus regnavit in Græcia, egressus de terra Cethim, Darium
regem Persarum, et Medorum:
{1:2} constituit prælia multa, et obtinuit omnium
munitiones, et interfecit reges terræ,
{1:3} et pertransiit usque ad fines
terræ: et accepit spolia multitudinis Gentium: et siluit terra in conspectu
eius.
{1:4} Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum
est, et elevatum cor eius:
{1:5} et obtinuit regiones Gentium, et tyrannos:
et facti sunt illi in tributum.
{1:6} Et post hæc decidit in lectum, et
cognovit quia moreretur.
{1:7} Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum
erant nutriti a iuventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc
viveret.
{1:8} Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est.
{1:9}
Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo:
{1:10} et
imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis
multis, et multiplicata sunt mala in terra.
{1:11} Et exiit ex eis radix
peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et
regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum.
{1:12} In diebus
illis, exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et
disponamus testamentum cum Gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus
ab eis, invenerunt nos multa mala.
{1:13} Et bonus visus est sermo in oculis
eorum.
{1:14} Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et
dedit illis potestatem ut facerent iustitiam Gentium.
{1:15} Et ædificaverunt
gymnasium in Ierosolymis secundum leges Nationum:
{1:16} et fecerunt sibi
præputia, et recesserunt a testamento sancto, et iuncti sunt Nationibus, et
venundati sunt ut facerent malum.
{1:17} Et paratum est regnum in conspectu
Antiochi, et cpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo
regna.
{1:18} Et intravit in Ægyptum in multitudine gravi, in curribus, et
elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine:
{1:19} et constituit
bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie eius,
et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
{1:20} Et comprehendit civitates
munitas in terra Ægypti: et accepit spolia Terræ Ægypti.
{1:21} Et convertit
Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno:
et ascendit ad Israel,
{1:22} et ascendit Ierosolymam in multitudine
gravi.
{1:23} Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare
aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa eius, et mensam propositionis,
et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et
ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia.
{1:24} Et
accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros
occultos, quos invenit: et sublatis omnibus abiit in terram suam.
{1:25} Et
fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna.
{1:26} Et factus est
planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum:
{1:27} et ingemuerunt
principes, et seniores: virgines, et iuvenes infirmati sunt: et speciositas
mulierum immutata est.
{1:28} Omnis maritus sumpsit lamentum: et quæ sedebant
in thoro maritali, lugebant:
{1:29} et commota est terra super habitantes in
ea, et universa domus Iacob induit confusionem.
{1:30} Et post duos annos
dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda, et venit Ierusalem cum
turba magna.
{1:31} Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et
crediderunt ei.
{1:32} Et irruit super civitatem repente, et percussit eam
plaga magna, et perdidit populum multum ex Israel.
{1:33} Et accepit spolia
civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos eius, et muros eius in
circuitu:
{1:34} et captivas duxerunt mulieres: et natos, et pecora
possederunt.
{1:35} Et ædificaverunt civitatem David muro magno, et firmo, et
turribus firmis, et facta est illis in arcem:
{1:36} et posuerunt illic
gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea. et posuerunt arma, et
escas, et congregaverunt spolia Ierusalem:
{1:37} et reposuerunt illic: et
facti sunt in laqueum magnum.
{1:38} Et factum est hoc ad insidias
sanctificationi, et in diabolum malum in Israel:
{1:39} et effuderunt
sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt
sanctificationem.
{1:40} Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et
facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati eius
reliquerunt eam.
{1:41} Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies
testi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honores eius in
nihilum.
{1:42} Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius: et
sublimitas eius conversa est in luctum.
{1:43} Et scripsit rex Antiochus omni
regno suo ut esset omnis populus, unus: et relinqueret unusquisque legem
suam.
{1:44} Et consenserunt omnes Gentes secundum verbum regis
Antiochi:
{1:45} et multi ex Israel consenserunt servituti eius, et
sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
{1:46} Et misit rex
libros per manus nunciorum in Ierusalem, et in omnes civitates Iuda: ut
sequerentur leges Gentium terræ,
{1:47} et prohiberent holocausta, et
sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,
{1:48} et prohiberent
celebrari sabbatum, et dies sollemnes:
{1:49} et iussit coinquinari sancta,
et sanctum populum Israel.
{1:50} Et iussit ædificari aras, et templa, et
idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,
{1:51} et relinquere
filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et
abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes
iustificationes Dei.
{1:52} Et quicumque non fecissent secundum verbum regis
Antiochi, morerentur.
{1:53} Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno
suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.
{1:54} Et
iusserunt civitatibus Iuda sacrificare.
{1:55} Et congregati sunt multi de
populo ad eos, qui dereliquerant legem Domini: et fecerunt mala super
terram:
{1:56} et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis
fugitivorum locis.
{1:57} Die quintadecima mensis Casleu, quinto et
quadragesimo et centesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum
desolationis super altare Dei, et per universas civitates Iuda in circuitu
ædificaverunt aras:
{1:58} et ante ianuas domorum et in plateis incendebant
thura, et sacrificabant:
{1:59} et libros legis Dei combusserunt igni,
scindentes eos:
{1:60} et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti
Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant
eum.
{1:61} In virtute sua faciebant hæc populo Israel, qui inveniebatur in
omni mense et mense in civitatibus.
{1:62} Et quinta et vigesima die mensis
sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.
{1:63} Et mulieres, quæ
circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum iussum regis
Antiochi,
{1:64} et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos
eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
{1:65} Et multi de
populo Israel definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt
magis mori, quam cibis coinquinari immundis:
{1:66} et noluerunt infringere
legem Dei sanctam, et trucidati sunt:
{1:67} et facta est ira magna super
populum valde.
I Machabæus 2
{2:1} In diebus illis surrexit Mathathias filius
Ioannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem, et consedit in
monte Modin:
{2:2} et habebat filios quinque, Ioannem, qui cognominabatur
Gaddis:
{2:3} et Simonem, qui cognominabatur Thasi:
{2:4} et Iudam, qui
vocabatur Machabæus:
{2:5} et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et
Ionathan, qui cognominabatur Apphus.
{2:6} hi viderunt mala, quæ fiebant in
populo Iuda, et in Ierusalem.
{2:7} Et dixit Mathathias: Væ mihi, ut quid
natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et
sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
{2:8} Sancta in manu
extraneorum facta sunt: templum eius sicut homo ignobilis.
{2:9} Vasa gloriæ
eius captiva abducta sunt: trucidati sunt senes eius in plateis, et iuvenes eius
ceciderunt in gladio inimicorum.
{2:10} Quæ gens non hereditavit regnum eius,
et non obtinuit spolia eius?
{2:11} Omnis compositio eius ablata est. Quæ
erat libera, facta est ancilla.
{2:12} Et ecce sancta nostra, et pulchritudo
nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea Gentes.
{2:13}
Quo ergo nobis adhuc vivere?
{2:14} Et scidit vestimenta sua Mathathias, et
filii eius: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
{2:15} Et
venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant
in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei
discedere.
{2:16} Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos:
sed Mathathias, et filii eius constanter steterunt.
{2:17} Et respondentes
qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps et clarissimus, et
magnus es in hac civitate, et ornatus filiis, et fratribus.
{2:18} ergo
accede prior, et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes Gentes, et viri Iuda, et
qui remanserunt in Ierusalem: et eris tu, et filii tui inter amicos regis, et
amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
{2:19} Et respondit
Mathathias, et dixit magna voce: Et si omnes Gentes regi Antiocho obediunt, ut
discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis
eius:
{2:20} ego et filii mei, et fratres mei obediemus legi patrum
nostrorum.
{2:21} propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere
legem, et iustitias Dei:
{2:22} non audiemus verba regis Antiochi, nec
sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera
via.
{2:23} Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Iudæus in omnium
oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum iussum
regis:
{2:24} et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes eius, et
accensus est furor eius secundum iudicium legis, et insiliens trucidavit eum
super aram:
{2:25} sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat
immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit,
{2:26} et zelatus est
legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
{2:27} Et exclamavit
Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis, qui zelum habet legis statuens
testamentum, exeat post me.
{2:28} Et fugit ipse, et filii eius in montes, et
reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
{2:29} Tunc descenderunt multi
quærentes iudicium, et iustitiam, in desertum:
{2:30} et sederunt ibi ipsi,
et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super
eos mala.
{2:31} Et renunciatum est viris regis, et exercitui, qui erat in
Ierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt
mandatum regis in loca occulta in deserto, et abiissent post illos
multi.
{2:32} Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos
prælium in die sabbatorum,
{2:33} et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc
adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
{2:34} Et
dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem
sabbatorum.
{2:35} Et concitaverunt adversus eos prælium.
{2:36} Et non
responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca
occulta,
{2:37} dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes
erunt super nos cælum, et terra, quod iniuste perditis nos.
{2:38} Et
intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii
eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
{2:39} Et cognovit
Mathathias, et amici eius, et luctum habuerunt super eos valde.
{2:40} Et
dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non
pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et iustificationibus nostris:
nunc citius disperdent nos a terra.
{2:41} Et cogitaverunt in die illa,
dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus
adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in
occultis.
{2:42} Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis
viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege:
{2:43} et omnes, qui fugiebant
a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
{2:44} Et
collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos
in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
{2:45} Et
circuivit Mathathias, et amici eius, et destruxerunt aras:
{2:46} et
circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel: et in
fortitudine.
{2:47} Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est
opus in manibus eorum:
{2:48} et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de
manibus regum: et non dederant cornu peccatori.
{2:49} Et appropinquaverunt
dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et
castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis:
{2:50} Nunc ergo, o
filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum
vestrorum,
{2:51} et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus
suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
{2:52} Abraham nonne in
tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
{2:53}
Ioseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus
Ægypti.
{2:54} Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum
sacerdotii æterni.
{2:55} Iesus dum implevit verbum, factus est dux in
Israel.
{2:56} Caleb, dum testificatur in ecclesia, accepit
hereditatem.
{2:57} David in sua misericordia consecutus est sedem regni in
sæcula.
{2:58} Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
{2:59}
Ananias et Azarias et Misael credentes, liberati sunt de flamma.
{2:60}
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
{2:61} Et ita
cogitate per generationem, et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non
infirmantur.
{2:62} Et a verbis viri peccatoris ne timueritis: quia gloria
eius stercus, et vermis est:
{2:63} hodie extollitur, et cras non invenietur:
quia conversus est in terram suam, et cogitatio eius periit.
{2:64} Vos ergo
filii confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi
eritis.
{2:65} Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum
audite semper, et ipse erit vobis pater.
{2:66} Et Iudas Machabæus fortis
viribus a iuventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum
populi.
{2:67} Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate
vindictam populi vestri.
{2:68} Retribuite retributionem Gentibus, et
intendite in præceptum legis.
{2:69} Et benedixit eos, et appositus est ad
patres suos.
{2:70} Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et
sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt
eum omnis Israel planctu magno.
I Machabæus 3
{3:1} Et surrexit Iudas, qui vocabatur Machabæus filius
eius pro eo:
{3:2} et adiuvabant eum omnes fratres eius: et universi, qui se
coniunxerant patri eius, et præliabantur prælium Israel cum lætitia.
{3:3} Et
dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se
arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo.
{3:4} Similis
factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in
venatione.
{3:5} Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui
conturbabant populum suum, eos succendit flammis:
{3:6} et repulsi sunt
inimici eius præ timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et
directa est salus in manu eius.
{3:7} Et exacerbabat reges multos, et
lætificabat Iacob in operibus suis, et in sæculum memoria eius in
benedictione.
{3:8} Et perambulavit civitates Iuda, et perdidit impios ex
eis, et avertit iram ab Israel.
{3:9} Et nominatus est usque ad novissimum
terræ, et congregavit pereuntes.
{3:10} Et congregavit Apollonius Gentes, et
a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel.
{3:11} Et
cognovit Iudas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et
ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
{3:12} et accepit spolia
eorum: et gladium Apollonii abstulit Iudas, et erat pugnans in eo omnibus
diebus.
{3:13} Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit
Iudas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,
{3:14} et ait: Faciam mihi
nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Iudam, et eos, qui cum ipso sunt,
qui spernebant verbum regis.
{3:15} Et præparavit se: et ascenderunt cum eo
castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios
Israel.
{3:16} Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Iudas obviam
illi cum paucis.
{3:17} Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam,
dixerunt Iudæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et
tam fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?
{3:18} Et ait Iudas: Facile
est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei
cæli liberare in multis, et in paucis:
{3:19} quoniam non in multitudine
exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est.
{3:20} Ipsi veniunt ad
nos in multitudine contumaci, et superbia ut disperdant nos, et uxores nostras,
et filios nostros, et ut spolient nos:
{3:21} nos vero pugnabimus pro
animabus nostris, et legibus nostris:
{3:22} et ipse Dominus conteret eos
ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos.
{3:23} Ut cessavit autem
loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron, et exercitus eius in
conspectu ipsius:
{3:24} et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in
campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram
Philisthiim.
{3:25} Et cecidit timor Iudæ, ac fratrum eius, et formido super
omnes gentes in circuitu eorum.
{3:26} et pervenit ad regem nomen eius, et de
præliis Iudæ narrabant omnes gentes.
{3:27} Ut audivit autem rex Antiochus
sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi
regni sui, castra fortia valde:
{3:28} et aperuit ærarium suum, et dedit
stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad
omnia.
{3:29} Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa
regionis modica propter dissensionem, et plagam, quam fecit in terra, ut
tolleret legitima, quæ erant a primis diebus:
{3:30} et timuit ne non haberet
ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu: et
abundaverat super reges, qui ante eum fuerant.
{3:31} Et consternatus erat
animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et
congregare argentum multum.
{3:32} Et reliquit Lysiam hominem nobilem de
genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen
Ægypti:
{3:33} et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
{3:34}
Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus, quæ
volebat, et de inhabitantibus Iudæam, et Ierusalem:
{3:35} et ut mitteret ad
eos exercitum ad conterendam, et extirpandam virtutem Israel, et reliquias
Ierusalem, et auferendam memoriam eorum de loco:
{3:36} et ut constitueret
habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret
terram eorum.
{3:37} Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab
Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et
transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.
{3:38}
Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros
potentes ex amicis regis:
{3:39} et misit cum eis quadraginta millia virorum,
et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda, et disperderent eam
secundum verbum regis.
{3:40} Et processerunt cum universa virtute sua, et
venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.
{3:41} Et audierunt
mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde,
et pueros: et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos, et
additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
{3:42} Et vidit
Iudas, et fratres eius, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad
fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in
interitum, et consummationem:
{3:43} et dixerunt unusquisque ad proximum
suum: Erigamus deiectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et
sanctis nostris.
{3:44} Et congregatus est conventus ut essent parati in
prælium: et ut orarent, et peterent misericordiam, et miserationes.
{3:45} Et
Ierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et
egrederetur de natis eius: et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum
erant in arce, ibi erat habitatio Gentium: et ablata est voluptas a Iacob, et
defecit ibi tibia, et cithara.
{3:46} Et congregati sunt, et venerunt in
Maspha contra Ierusalem: quia locus orationis erat in Maspha ante in
Israel.
{3:47} Et ieiunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem
imposuerunt capiti suo: et disciderunt vestimenta sua:
{3:48} et expanderunt
libros legis, de quibus scrutabantur Gentes similitudinem simulacrorum
suorum:
{3:49} et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et
decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies:
{3:50} et
clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos
ducemus?
{3:51} et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et
sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem.
{3:52} et ecce
Nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in
nos.
{3:53} Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu Deus
adiuves nos?
{3:54} Et tubis exclamaverunt voce magna.
{3:55} Et post hæc
constituit Iudas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et
decuriones.
{3:56} Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores,
et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam
secundum legem.
{3:57} Et moverunt castra, et collocaverunt ad Austrum
Emmaum.
{3:58} Et ait Iudas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote
parati in mane, ut pugnetis adversus Nationes has, quæ convenerunt adversus nos
disperdere nos, et sancta nostra:
{3:59} quoniam melius est nos mori in
bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.
{3:60} Sicut autem
fuerit voluntas in cælo, sic fiat.
I Machabæus 4
{4:1} Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et
mille equites electos: et moverunt castra nocte
{4:2} ut applicarent ad
castra Iudæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant
illis duces.
{4:3} Et audivit Iudas, et surrexit ipse et potentes percutere
virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum.
{4:4} Adhuc enim dispersus
erat exercitus a castris.
{4:5} Et venit Gorgias in castra Iudæ noctu, et
neminem invenit, et quærebat eos in montibus: quoniam dixit: Fugiunt hi a
nobis.
{4:6} Et cum dies factus esset, apparuit Iudas in campo cum tribus
millibus virorum tantum: qui tegumenta, et gladios non habebant:
{4:7} et
viderunt castra Gentium valida, et loricatos, et equitatus in circuitu eorum, et
hi docti ad prælium.
{4:8} Et ait Iudas viris, qui secum erant: Ne timueritis
multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
{4:9} Mementote qualiter
salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum sequeretur eos Pharao cum
exercitu multo.
{4:10} Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri
Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum
ante faciem nostram hodie:
{4:11} et scient omnes gentes quia est qui
redimat, et liberet Israel.
{4:12} Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et
viderunt eos venientes ex adverso.
{4:13} Et exierunt de castris in prælium,
et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda:
{4:14} Et congressi sunt: et
contritæ sunt Gentes, et fugerunt in campum.
{4:15} Novissimi autem omnes
ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos
Idumææ, et Azoti, et Iamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia
virorum.
{4:16} Et reversus est Iudas, et exercitus eius, sequens
eum.
{4:17} Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra
nos est,
{4:18} et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte: sed state
nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia
securi.
{4:19} Et adhuc loquente Iuda hæc, ecce apparuit pars quædam
prospiciens de monte.
{4:20} Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt
sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum
est.
{4:21} Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et
Iudam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
{4:22} Et fugerunt omnes in
campum alienigenarum:
{4:23} et Iudas reversus est ad spolia castrorum, et
acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et
opes magnas.
{4:24} Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in
cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia eius.
{4:25} Et
facta est salus magna in Israel in die illa.
{4:26} Quicumque autem
alienigenarum evaserunt, venerunt, et nunciaverunt Lysiæ universa, quæ
acciderant.
{4:27} Quibus ille auditis consternatus animo deficiebat: quod
non qualia voluit, talia contigerunt in Israel, et qualia mandavit
rex.
{4:28} Et sequenti anno congregavit Lysias virorum electorum sexaginta
millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
{4:29} Et venerunt in
Iudæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Iudas cum decem
millibus viris.
{4:30} Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit:
Benedictus es salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi
tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathæ filii Saul, et
armigeri eius.
{4:31} Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et
confundantur in exercitu suo, et equitibus.
{4:32} Da illis formidinem, et
tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
{4:33}
Deiice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen
tuum in hymnis.
{4:34} Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu
Lysiæ quinque millia virorum.
{4:35} Videns autem Lysias fugam suorum, et
Iudæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit
Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in
Iudæam.
{4:36} Dixit autem Iudas, et fratres eius: Ecce contriti sunt inimici
nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
{4:37} Et congregatus
est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
{4:38} Et viderunt
sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis
virgulta nata sicut in saltu, vel in montibus, et pastophoria diruta.
{4:39}
Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem
super caput suum.
{4:40} et ceciderunt in faciem super terram, et
exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
{4:41} Tunc ordinavit
Iudas viros ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec emundarent
sancta.
{4:42} Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege
Dei:
{4:43} et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in
locum immundum.
{4:44} Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum
erat, quid de eo faceret.
{4:45} Et incidit illis consilium bonum ut
destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt
illud Gentes, et demoliti sunt illud.
{4:46} Et reposuerunt lapides in monte
domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de
eis.
{4:47} Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt
altare novum secundum illud, quod fuit prius:
{4:48} et ædificaverunt sancta,
et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria
sanctificaverunt.
{4:49} Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt
candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum.
{4:50} Et incensum
posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et
lucebant in templo.
{4:51} Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt
vela, et consummaverunt omnia opera, quæ fecerant.
{4:52} Et ante matutinum
surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi
quadragesimi octavi anni:
{4:53} et obtulerunt sacrificium secundum legem
super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
{4:54} Secundum tempus et
secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in
canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
{4:55} Et cecidit omnis
populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit
eis.
{4:56} Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt
holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
{4:57} Et
ornaverunt faciem templi coronis aureis, et scutulis: et dedicaverunt portas, et
pastophoria, et imposuerunt eis ianuas.
{4:58} Et facta est lætitia in populo
magna valde, et aversum est opprobrium Gentium.
{4:59} Et statuit Iudas, et
fratres eius, et universa ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in
temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis
Casleu, cum lætitia et gaudio.
{4:60} et ædificaverunt in tempore illo montem
Sion, et per circuitum muros altos, et turres firmas, nequando venirent Gentes,
et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
{4:61} Et collocavit illic
exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut
haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.
I Machabæus 5
{5:1} Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu
quia ædificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt
valde:
{5:2} et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et
cperunt occidere de populo, et persequi.
{5:3} Et debellabat Iudas filios
Esau in Idumæa, et eos, qui erant in Acrabathane: quia circumsedebant
Israelitas, et percussit eos plaga magna.
{5:4} Et recordatus est malitiam
filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in
via.
{5:5} Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et
anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis
erant.
{5:6} Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et
populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:
{5:7} et commisit cum eis
prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:
{5:8} et
cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iudæam.
{5:9} Et
congregatæ sunt gentes, quæ sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in
finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem,
{5:10} et
miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregatæ sunt adversum
nos gentes per circuitum, ut nos auferant:
{5:11} et parant venire, et
occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus
eorum.
{5:12} Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit
multitudo de nobis.
{5:13} Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin,
interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et
peremerunt illic fere mille viros.
{5:14} Et adhuc epistolæ legebantur, et
ecce alii nuncii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nunciantes secundum
verba hæc:
{5:15} dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et
Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
{5:16} Ut
audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna
cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et
expugnabantur ab eis.
{5:17} Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi
viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem, et frater meus
Ionathas ibimus in Galaaditim.
{5:18} Et reliquit Iosephum filium Zachariæ,
et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudæa ad custodiam:
{5:19} et
præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere
adversum gentes, donec revertamur.
{5:20} Et partiti sunt Simoni viri tria
millia, ut iret in Galilæam: Iudæ autem octo millia in Galaaditim.
{5:21} Et
abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt
gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam
{5:22}
Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit
spolia eorum,
{5:23} et assumpsit eos, qui erant in Galilæa, et in Arbatis
cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Iudæam cum
lætitia magna.
{5:24} Et Iudas Machabæus, et Ionathas frater eius transierunt
Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
{5:25} Et occurrerunt
eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, quæ
acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
{5:26} et quia multi ex eis
comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et
Carnaim: hæ omnes civitates munitæ, et magnæ.
{5:27} Sed et in ceteris
civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt
admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una
die.
{5:28} Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor
repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et
accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
{5:29} Et surrexerunt inde
nocte, et ibant usque ad munitionem.
{5:30} Et factum est diluculo, cum
elevassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes
scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
{5:31}
Et vidit Iudas, quia cpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba,
et clamor magnus de civitate:
{5:32} et dixit exercitui suo: Pugnate hodie
pro fratribus vestris.
{5:33} Et venit tribus ordinibus post eos, et
exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
{5:34} Et cognoverunt castra
Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos
plaga magna. et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia
virorum.
{5:35} Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et
occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam
igni.
{5:36} Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas
civitates Galaaditidis.
{5:37} Post hæc autem verba congregavit Timotheus
exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
{5:38} Et
misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia
convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus
nimis:
{5:39} et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt
trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Iudas obviam
illis.
{5:40} Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum
appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aquæ: si transierit ad
nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum
nos.
{5:41} si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen,
transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
{5:42} Ut autem
appropinquavit Iudas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem,
et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis: sed veniant omnes in
prælium.
{5:43} Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum,
et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et
fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
{5:44} Et occupavit ipsam civitatem,
et fanum succendit igni cum omnibus, qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim,
et non potuit sustinere contra faciem Iudæ.
{5:45} Et congregavit Iudas
universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et
uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram
Iuda.
{5:46} Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu
posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per
mediam iter erat.
{5:47} Et incluserunt se qui erant in civitate, et
obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis,
{5:48}
dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis
nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
{5:49} Et
præcepit Iudas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat
loco.
{5:50} et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam
tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius:
{5:51} et
peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia
eius, et transivit per totam civitatem super interfectos.
{5:52} Et
transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
{5:53} Et
erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec
venirent in terram Iuda:
{5:54} et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et
gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec
reverterentur in pace.
{5:55} Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in
terra Galaad, et Simon frater eius in Galilæa contra faciem
Ptolemaidis,
{5:56} audivit Iosephus Zachariæ filius, et Azarias princeps
virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
{5:57} et dixit:
Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu
nostro sunt.
{5:58} Et præcepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt
Iamniam.
{5:59} Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in
pugnam.
{5:60} Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iudææ: et
ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna
in populo:
{5:61} quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes
fortiter se facturos.
{5:62} Ipsi autem non erant de semine virorum illorum,
per quos salus facta est in Israel.
{5:63} Et viri Iuda magnificati sunt
valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen
eorum.
{5:64} Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
{5:65} Et exivit
Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, quæ ad Austrum est,
et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in
circuitu.
{5:66} Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et
perambulabat Samariam.
{5:67} In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum
volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
{5:68} Et
declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et
sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus
est in terram Iuda.
I Machabæus 6
{6:1} Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones,
et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in
argento, et auro,
{6:2} templumque in ea locuples valde: et illic velamina
aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui
regnavit primus in Græcia.
{6:3} Et venit, et quærebat capere civitatem, et
deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in
civitate:
{6:4} et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum
tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
{6:5} Et venit qui nunciaret
ei in Perside, quia fugata sunt castra, quæ erant in terra Iuda:
{6:6} et
quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Iudæorum,
et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris,
quæ exciderunt:
{6:7} et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat
super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem, sicut prius,
circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
{6:8} Et
factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et
decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei
sicut cogitabat.
{6:9} Et erat illic per dies multos: quia renovata est in eo
tristitia magna, et arbitratus est se mori.
{6:10} Et vocavit omnes amicos
suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui
corde præ solicitudine:
{6:11} et dixi in corde meo: In quantam tribulationem
deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui iucundus eram, et
dilectus in potestate mea!
{6:12} Nunc vero reminiscor malorum, quæ feci in
Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea, et argentea, quæ erant in ea, et
misi auferre habitantes Iudæam sine causa.
{6:13} Cognovi ergo quia propterea
invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra
aliena.
{6:14} Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum
super universum regnum suum:
{6:15} et dedit ei diadema, et stolam suam, et
annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et
regnaret.
{6:16} Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo
quadragesimo nono.
{6:17} Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est rex, et
constituit regnare Antiochum filium eius, quem nutrivit adolescentem: et vocavit
nomen eius Eupator.
{6:18} Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in
circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum
Gentium.
{6:19} Et cogitavit Iudas disperdere eos: et convocavit universum
populum, ut obsiderent eos.
{6:20} Et convenerunt simul, et obsederunt eos
anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt balistas, et machinas.
{6:21} Et
exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur: et adiunxerunt se illis aliqui impii
ex Israel,
{6:22} et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis
iudicium, et vindicas fratres nostros?
{6:23} Nos decrevimus servire patri
tuo, et ambulare in præceptis eius, et obsequi edictis eius:
{6:24} et filii
populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex
nobis, interficiebantur, et hereditates nostræ diripiebantur.
{6:25} Et non
ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros.
{6:26} et
ecce applicuerunt hodie ad arcem Ierusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram
munierunt:
{6:27} et nisi præveneris eos velocius, maiora, quam hæc, facient,
et non poteris obtinere eos.
{6:28} Et iratus est rex, ut hæc audivit: et
convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos, qui super
equites erant.
{6:29} sed et de regnis aliis, et de insulis maritimis
venerunt ad eum exercitus conductitii.
{6:30} Et erat numerus exercitus eius,
centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti trigintaduo,
docti ad prælium.
{6:31} Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad
Bethsuram, et pugnaverunt dies multos, et fecerunt machinas et exierunt, et
succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
{6:32} Et recessit Iudas ab
arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
{6:33} Et surrexit
rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et
comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt:
{6:34} et
elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in
prælium:
{6:35} et diviserunt bestias per legiones: et astiterunt singulis
elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum:
et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.
{6:36} Hi ante
tempus ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non
discedebant ab ea.
{6:37} Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes
super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis
triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ.
{6:38} Et
residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum
commovere, et perurgere constipatos in legionibus eius.
{6:39} Et ut refulsit
sol in clypeos aureos, et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt
sicut lampades ignis.
{6:40} Et distincta est pars exercitus regis per montes
excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate.
{6:41} Et
commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ,
et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
{6:42} Et
appropiavit Iudas, et exercitus eius in prælium: et ceciderunt de exercitu regis
sexcenti viri.
{6:43} Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam
loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias. et visum est ei quod in ea
esset rex:
{6:44} et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi
nomen æternum.
{6:45} Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis
interficiens a dextris, et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque
illuc.
{6:46} Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit
eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
{6:47} Et
videntes virtutem regis, et impetum exercitus eius, diverterunt se ab
eis.
{6:48} Castra autem regis ascenderunt contra eos in Ierusalem, et
applicuerunt castra regis ad Iudæam, et montem Sion.
{6:49} Et fecit pacem
cum his, qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi
alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.
{6:50} Et comprehendit rex
Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam.
{6:51} Et convertit
castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic balistas, et
machinas, et ignis iacula, et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, et
scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
{6:52} Fecerunt autem et ipsi
machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
{6:53} Escæ
autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in
Iudæa de Gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ
fuerant.
{6:54} Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos
fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
{6:55} Et audivit Lysias
quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret
Antiochum filium suum, et regnaret,
{6:56} reversus esset a Perside, et
Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni
negotia:
{6:57} festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus:
Deficimus quotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est
munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
{6:58} Nunc itaque demus
dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente
eorum:
{6:59} et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut
prius. propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt
omnia hæc.
{6:60} Et placuit sermo in conspectu regis, et principum: et misit
ad eos pacem facere: et receperunt illam.
{6:61} Et iuravit illis rex, et
principes: et exierunt de munitione.
{6:62} Et intravit rex montem Sion, et
vidit munitionem loci: et rupit citius iuramentum, quod iuravit: et mandavit
destruere murum in gyro.
{6:63} Et discessit festinanter, et reversus est
Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum,
et occupavit civitatem.
I Machabæus 7
{7:1} Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius
Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem
maritimam, et regnavit illic.
{7:2} Et factum est, ut ingressus est domum
regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent
eos ad eum.
{7:3} Et res ei innotuit: et ait: Nolite mihi ostendere faciem
eorum.
{7:4} Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni
sui:
{7:5} et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux
eorum, qui volebat fieri sacerdos.
{7:6} Et accusaverunt populum apud regem,
dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos dispersit de
terra nostra.
{7:7} Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat
exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos
eius, et adiutores eorum.
{7:8} Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui
dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit
eum,
{7:9} ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium
constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios
Israel.
{7:10} Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda:
et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis
pacificis in dolo.
{7:11} Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim
quia venerunt cum exercitu magno.
{7:12} Et convenerunt ad Alcimum, et
Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ iusta sunt:
{7:13} et primi,
Assidæi qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem.
{7:14}
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos:
{7:15}
et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus
vobis malum, neque amicis vestris.
{7:16} Et crediderunt ei: Et comprehendit
ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum
est:
{7:17} Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in
circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
{7:18} Et incubuit timor, et
tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis:
transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt.
{7:19} Et
movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et
comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit,
et in puteum magnum proiecit.
{7:20} Et commisit regionem Alcimo, et reliquit
cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
{7:21} et
satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui.
{7:22} et convenerunt ad
eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et
fecerunt plagam magnam in Israel.
{7:23} Et vidit Iudas omnia mala quæ fecit
Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes.
{7:24}
et exiit in omnes fines Iudææ in circuitu, et fecit vindictam in viros
desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
{7:25} Vidit autem
Alcimus quod prævaluit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest
sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis
criminibus.
{7:26} Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis
nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei
evertere populum.
{7:27} Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et
misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo,
{7:28} dicens:
Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras
cum pace.
{7:29} Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et
hostes parati erant rapere Iudam.
{7:30} Et innotuit sermo Iudæ quoniam cum
dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem
eius.
{7:31} Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et
exivit obviam Iudæ in pugnam iuxta Capharsalama.
{7:32} Et ceciderunt de
Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem
David.
{7:33} Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt
de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata,
quæ offerebantur pro rege.
{7:34} Et irridens sprevit eos, et polluit: et
locutus est superbe,
{7:35} et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit
Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace,
succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
{7:36} et intraverunt
sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes
dixerunt:
{7:37} Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in
ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo.
{7:38} fac
vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento
blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
{7:39} Et exiit Nicanor
ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus
Syriæ.
{7:40} Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et
oravit Iudas, et dixit:
{7:41} Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine,
quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum
octogintaquinque millia:
{7:42} sic contere exercitum istum in conspectu
nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica
illum secundum malitiam illius.
{7:43} Et commiserunt exercitus prælium
tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse
primus in prælio.
{7:44} Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset
Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt:
{7:45} et persecuti sunt eos viam
unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos
cum significationibus:
{7:46} et exierunt de omnibus castellis Iudææ in
circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et
ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
{7:47} Et
acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram
eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra
Ierusalem.
{7:48} Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in
lætitia magna.
{7:49} Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima
die mensis Adar.
{7:50} Et siluit terra Iuda dies paucos.
I Machabæus 8
{8:1} Et audivit Iudas nomen Romanorum, quia sunt
potentes viribus, et acquiescunt ad omnia, quæ postulantur ab eis: et quicumque
accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias, et quia sunt potentes
viribus.
{8:2} Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in
Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum:
{8:3} et quanta
fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti
et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et
patientia:
{8:4} locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui
supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga
magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
{8:5} et Philippum et
Persen Ceteorum regem, et ceteros, qui adversum eos arma tulerant, contriverunt
in bello, et obtinuerunt eos:
{8:6} et Antiochum magnum regem Asiæ, qui eis
pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et
exercitum magnum valde, contritum ab eis.
{8:7} et quia ceperunt eum vivum,
et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et
daret obsides, et constitutum,
{8:8} et regionem Indorum, et Medos, et Lydos,
de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni
regi.
{8:9} et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos:
et innotuit sermo his,
{8:10} et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt
contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum, et
filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros
eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem:
{8:11} et
residua regna, et insulas, quæ aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et
in potestatem redegerunt.
{8:12} Cum amicis autem suis, et qui in ipsis
requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant
proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant
eos:
{8:13} quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos
autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde.
{8:14} Et in
omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur
in ea.
{8:15} Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos
viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt,
gerant:
{8:16} et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos
dominari universæ terræ suæ, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque
zelus inter eos.
{8:17} Et elegit Iudas Eupolemum, filium Ioannis, filii
Iacob, et Iasonem, filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis
amicitiam, et societatem:
{8:18} et ut auferrent ab eis iugum Græcorum, quia
viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel.
{8:19} Et abierunt Romam
viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:
{8:20} Iudas
Machabæus, et fratres eius, et populus Iudæorum miserunt nos ad vos statuere
vobiscum societatem, et pacem, et conscribere nos socios et amicos
vestros.
{8:21} Et placuit sermo in conspectu eorum.
{8:22} Et hoc
rescriptum est, quod rescripserunt in tabulis æreis, et miserunt in Ierusalem,
ut esset apud eos ibi memoriale pacis, et societatis.
{8:23} BENE SIT
ROMANIS, et genti Iudæorum in mari, et in terra in æternum: gladiusque et hostis
procul sit ab eis.
{8:24} Quod si institerit bellum Romanis prius, aut
omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum:
{8:25} auxilium feret gens
Iudæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno:
{8:26} et præliantibus non
dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit
Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
{8:27}
Similiter autem et si genti Iudæorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani
ex animo, prout eis tempus permiserit:
{8:28} et adiuvantibus non dabitur
triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata
eorum absque dolo.
{8:29} secundum hæc verba constituerunt Romani populo
Iudæorum.
{8:30} Quod si post hæc verba hi aut illi addere, aut demere ad hæc
aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel
dempserint, rata erunt.
{8:31} Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in
eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, et
socios Iudæos?
{8:32} Si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis
iudicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
I Machabæus 9
{9:1} Interea ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor,
et exercitus eius in prælio, apposuit Bacchidem, et Alcimum rursum mittere in
Iudæam, et dextrum cornu cum illis.
{9:2} Et abierunt viam, quæ ducit in
Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quæ est in Arbellis: et occupaverunt
eam, et peremerunt animas hominum multas.
{9:3} In mense primo anni centesimi
et quinquagesimi secundi applicuerunt exercitum ad Ierusalem:
{9:4} et
surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia
equitum.
{9:5} Et Iudas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi
cum eo:
{9:6} et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt, et
timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis
nisi octingenti viri.
{9:7} Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et
bellum perurgebat eum, et confractus est corde: quia non habebat tempus
congregandi eos, et dissolutus est.
{9:8} Et dixit his, qui residui erant:
Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus
eos.
{9:9} Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas
nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos:
nos autem pauci sumus.
{9:10} Et ait Iudas: Absit istam rem facere ut
fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter
fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.
{9:11} Et movit
exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas
partes, et fundibularii, et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis
omnes potentes.
{9:12} Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit
legio ex duabus partibus, et clamabant tubis:
{9:13} exclamaverunt autem et
hi, qui erant ex parte Iudæ, etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum:
et commissum est prælium a mane usque ad vesperam.
{9:14} Et vidit Iudas,
quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso
omnes constantes corde:
{9:15} et contrita est dextera pars ab eis, et
persecutus est eos usque ad montem Azoti.
{9:16} Et qui in sinistro cornu
erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam, et
eos, qui cum ipso erant, a tergo:
{9:17} et ingravatum est prælium, et
ceciderunt vulnerati multi ex his, et ex illis.
{9:18} Et Iudas cecidit, et
ceteri fugerunt.
{9:19} Et Ionathas, et Simon tulerunt Iudam fratrem suum, et
sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
{9:20} Et
fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno, et lugebant dies
multos,
{9:21} et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat
populum Israel!
{9:22} Et cetera verba bellorum Iudæ, et virtutum, quas
fecit, et magnitudinis eius, non sunt descripta: multa enim erant
valde.
{9:23} Et factum est: post obitum Iudæ emerserunt iniqui in omnibus
finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
{9:24} In
diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio
eorum cum ipsis.
{9:25} Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos
dominos regionis:
{9:26} et exquirebant, et perscrutabantur amicos Iudæ, et
adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
{9:27} Et
facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus
propheta in Israel.
{9:28} Et congregati sunt omnes amici Iudæ, et dixerunt
Ionathæ:
{9:29} Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, vir similis ei non
est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem, et eos, qui inimici sunt
gentis nostræ.
{9:30} Nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in
principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
{9:31} Et suscepit Ionathas
tempore illo principatum, et surrexit loco Iudæ fratris sui.
{9:32} Et
cognovit Bacchides, et quærebat eum occidere.
{9:33} Et cognovit Ionathas, et
Simon frater eius, et omnes, qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ,
et consederunt ad aquam lacus Asphar.
{9:34} Et cognovit Bacchides, et die
sabbatorum venit ipse, et omnis exercitus eius trans Iordanem.
{9:35} Et
Ionathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut
commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
{9:36} Et exierunt filii
Iambri ex Madaba, et comprehenderunt Ioannem, et omnia, quæ habebat, et abierunt
habentes ea.
{9:37} Post hæc verba, renunciatum est Ionathæ, et Simoni fratri
eius, quia filii Iambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba
filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
{9:38} Et
recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se
sub tegumento montis.
{9:39} Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce
tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici eius, et fratres
eius obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
{9:40} Et
surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati
multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia
eorum:
{9:41} et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in
lamentum.
{9:42} Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi
sunt ad ripam Iordanis.
{9:43} Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum
usque ad oram Iordanis in virtute magna.
{9:44} Et dixit ad suos Ionathas:
Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri, et
nudiustertius.
{9:45} ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Iordanis hinc et
inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi.
{9:46}
Nunc ergo clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et
commissum est bellum.
{9:47} Et extendit Ionathas manum suam percutere
Bacchidem, et divertit ab eo retro:
{9:48} et desiliit Ionathas, et qui cum
eo erant in Iordanem, et transnataverunt ad eos Iordanem.
{9:49} et
ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri: et reversi sunt in
Ierusalem,
{9:50} et ædificaverunt civitates munitas in Iudæa, munitionem,
quæ erat in Iericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et
Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
{9:51} Et posuit
custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel:
{9:52} et munivit
civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et
apparatum escarum:
{9:53} et accepit filios principum regionis obsides, et
posuit eos in arce in Ierusalem in custodiam.
{9:54} Et anno centesimo
quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ
interioris, et destrui opera prophetarum: et cpit destruere.
{9:55} In
tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum
est os eius, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et
mandare de domo sua.
{9:56} Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum
tormento magno.
{9:57} Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus: et
reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
{9:58} Et cogitaverunt
omnes iniqui dicentes: Ecce Ionathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant
confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una
nocte.
{9:59} Et abierunt, et consilium ei dederunt.
{9:60} Et surrexit ut
veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis, qui erant in
Iudæa, ut comprehenderent Ionathan, et eos, qui cum eo erant: sed non potuerunt,
quia innotuit eis consilium eorum.
{9:61} Et apprehendit de viris regionis,
qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos:
{9:62} et
secessit Ionathas, et Simon, et qui cum eo erant in Bethbessen, quæ est in
deserto: et extruxit diruta eius, et firmaverunt eam.
{9:63} Et cognovit
Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Iudæa
erant, denunciavit.
{9:64} Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et
oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
{9:65} Et reliquit Ionathas
Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum
numero,
{9:66} et percussit Odaren, et fratres eius, et filios Phaseron in
tabernaculis ipsorum: et cpit cædere, et crescere in virtutibus.
{9:67}
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt
machinas,
{9:68} et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et
afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius, et congressus eius erat
inanis.
{9:69} Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut
veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum
reliquis abire in regionem suam.
{9:70} Et cognovit Ionathas: et misit ad eum
legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
{9:71} Et
libenter accepit, et fecit secundum verba eius, et iuravit se nihil facturum ei
mali omnibus diebus vitæ eius.
{9:72} Et reddidit ei captivitatem, quam prius
erat prædatus de terra Iuda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit
amplius venire in fines eius:
{9:73} Et cessavit gladius ex Israel: et
habitavit Ionathas in Machmas, et cpit Ionathas ibi iudicare populum, et
exterminavit impios ex Israel.
I Machabæus 10
{10:1} Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander
Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis: et occupavit Ptolemaidam: et
receperunt eum, et regnavit illic.
{10:2} Et audivit Demetrius rex, et
congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in
prælium.
{10:3} Et misit Demetrius epistolam ad Ionathan verbis pacificis, ut
magnificaret eum.
{10:4} Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo,
priusquam faciat cum Alexandro adversum nos.
{10:5} recordabitur enim omnium
malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius.
{10:6} Et
dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum
socium eius: et obsides, qui erant in arce, iussit tradi ei.
{10:7} Et venit
Ionathas in Ierusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum, qui
in arce erant.
{10:8} Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit
ei rex potestatem congregandi exercitum.
{10:9} Et traditi sunt Ionathæ
obsides, et reddidit eos parentibus suis:
{10:10} et habitavit Ionathas in
Ierusalem, et cpit ædificare, et innovare civitatem.
{10:11} Et dixit
facientibus opera ut extruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus
quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
{10:12} Et fugerunt alienigenæ, qui
erant in munitionibus, quas Bacchides ædificaverat:
{10:13} et reliquit
unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:
{10:14} tantum in Bethsura
remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem, et præcepta Dei. erat enim hæc
eis ad refugium.
{10:15} Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit
Demetrius Ionathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes, quas ipse fecit, et
fratres eius, et labores, quos laboraverunt.
{10:16} et ait: Numquid
inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium
nostrum.
{10:17} Et scripsit epistolam, et misit ei secundum hæc verba,
dicens:
{10:18} REX Alexander fratri Ionathæ salutem.
{10:19} Audivimus de
te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:
{10:20} et
nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris
regis, (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias
nobiscum, et conserves amicitias ad nos.
{10:21} Et induit se Ionathas stola
sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenopegiæ: et
congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.
{10:22} Et audivit Demetrius
verba ista, et contristatus est nimis, et ait:
{10:23} Quid hoc fecimus, quod
præoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudæorum ad munimen
sui?
{10:24} Scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona:
ut sint mecum in adiutorium.
{10:25} Et scripsit eis in hæc verba: Rex
Demetrius genti Iudæorum salutem:
{10:26} Quoniam servastis ad nos pactum, et
mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus,
et gavisi sumus.
{10:27} Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem,
et retribuemus vobis bona pro his, quæ fecistis nobiscum:
{10:28} et
remittemus vobis præstationes multas, et dabimus vobis donationes.
{10:29} Et
nunc absolvo vos, et omnes Iudæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et
coronas remitto, et tertias seminis:
{10:30} et dimidiam partem fructus
ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne
accipiatur a terra Iuda, et a tribus civitatibus, quæ additæ sunt illi ex
Samaria, et Galilæa ex hodierna die et in totum tempus:
{10:31} et Ierusalem
sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ, et tributa ipsius
sint.
{10:32} Remitto etiam potestatem arcis, quæ est in Ierusalem: et do eam
summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui
custodiant eam.
{10:33} Et omnem animam Iudæorum, quæ captiva est a terra
Iuda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur,
etiam pecorum suorum.
{10:34} Et omnes dies sollemnes, et sabbata, et
neomeniæ, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post
diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudæis, qui sunt in
regno meo:
{10:35} et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere
negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
{10:36} Et ascribantur ex
Iudæis in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copiæ ut
oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in
munitionibus regis magni:
{10:37} et ex his constituentur super negotia
regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus
suis, sicut præcepit rex in terra Iuda.
{10:38} Et tres civitates, quæ additæ
sunt Iudææ ex regione Samariæ, cum Iudæa reputentur: ut sint sub uno, et non
obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis:
{10:39} Ptolemaida, et
confines eius, quas dedi donum sanctis, qui sunt in Ierusalem ad necessarios
sumptus sanctorum.
{10:40} Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum
argenti de rationibus regis, quæ me contingunt:
{10:41} et omne, quod
reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus,
ex hoc dabunt in opera domus.
{10:42} Et super hæc quinque millia siclorum
argenti, quæ accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et hæc ad
sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
{10:43} Et quicumque
confugerint in templum, quod est Ierosolymis, et in omnibus finibus eius,
obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa, quæ sunt eis in regno
meo, libera habeant.
{10:44} Et ad ædificanda vel restauranda opera
sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis:
{10:45} et ad extruendos muros
Ierusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad
construendos muros in Iudæa.
{10:46} Ut audivit autem Ionathas, et populus
sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt
malitiæ magnæ, quam fecerat in Israel, et tribulaverat eos valde.
{10:47} Et
complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et
ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
{10:48} Et congregavit rex Alexander
exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.
{10:49} Et commiserunt
prælium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander,
et incubuit super eos.
{10:50} Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol:
et cecidit Demetrius in die illa.
{10:51} Et misit Alexander ad Ptolemæum
regem Ægypti legatos secundum hæc verba, dicens:
{10:52} QUONIAM regressus
sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et
contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
{10:53} et commisi pugnam
cum eo, et contritus est ipse, et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni
eius:
{10:54} et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam
uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi digna te.
{10:55}
Et respondit rex Ptolemæus, dicens: FELIX dies, in qua reversus es ad terram
patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.
{10:56} Et nunc faciam tibi
quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et
spondeam tibi sicut dixisti.
{10:57} Et exivit Ptolemæus de Ægypto, ipse et
Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo
secundo.
{10:58} Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam
suam: et fecit nuntias eius Ptolemaidæ, sicut reges, in magna gloria.
{10:59}
Et scripsit rex Alexander Ionathæ, ut veniret obviam sibi.
{10:60} Et abiit
cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum
multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
{10:61} Et
convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes
adversus eum: et non intendit ad eos rex.
{10:62} Et iussit spoliari Ionathan
vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex
sedere secum.
{10:63} Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium
civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec
quisquam ei molestus sit de ulla ratione.
{10:64} Et factum est, ut viderunt
qui interpellabant gloriam eius, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura,
fugerunt omnes:
{10:65} et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos
amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
{10:66} Et reversus
est Ionathas in Ierusalem cum pace, et lætitia.
{10:67} In anno centesimo
sexagesimoquinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum
suorum.
{10:68} Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et
reversus est Antiochum.
{10:69} Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem,
qui præerat Clesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Iamniam:
et misit ad Ionathan summum sacerdotem,
{10:70} dicens: Tu solus resistis
nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu
potestatem adversum nos exerces in montibus.
{10:71} Nunc ergo si confidis in
virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia
mecum est virtus bellorum.
{10:72} Interroga, et disce quis sum ego, et
ceteri, qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester
ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra
sua:
{10:73} et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum
in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi?
{10:74} Ut
audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem
millia virorum, et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in
adiutorium:
{10:75} et applicuerunt castra in Ioppen, et exclusit eum a
civitate: quia custodia Apollonii Ioppe erat, et oppugnavit eam.
{10:76} Et
exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas
Ioppen.
{10:77} Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et
exercitum multum.
{10:78} Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim
exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et
insecutus est eum Ionathas in Azotum, et commiserunt prælium.
{10:79} Et
reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
{10:80} Et
cognovit Ionathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra eius, et
iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
{10:81} Populus autem
stabat, sicut præceperat Ionathas: et laboraverunt equi eorum.
{10:82} Et
eiecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem. equites enim fatigati
erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
{10:83} Et qui dispersi sunt per
campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se
liberarent.
{10:84} Et succendit Ionathas Azotum, et civitates, quæ erant in
circuitu eius, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt
in illud, succendit igni.
{10:85} Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his,
qui succensi sunt, fere octo millia virorum.
{10:86} Et movit inde Ionathas
castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna
gloria.
{10:87} Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis, habentibus
spolia multa.
{10:88} Et factum est: ut audivit Alexander rex sermones istos,
addidit adhuc glorificare Ionathan.
{10:89} Et misit ei fibulam auream, sicut
consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines eius in
possessionem.
I Machabæus 11
{11:1} Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut
arena, quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum
Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
{11:2} Et exiit in Syriam verbis
pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat
Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
{11:3} Cum autem
introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis
civitatibus.
{11:4} Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon
succensum igni, et Azotum, et cetera eius demolita, et corpora proiecta, et
eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
{11:5} Et
narraverunt regi quia hæc fecit Ionathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit
rex.
{11:6} Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se
salutaverunt, et dormierunt illic.
{11:7} Et abiit Ionathas cum rege usque ad
fluvium, qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Ierusalem.
{11:8} Rex
autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et
cogitabat in Alexandrum consilia mala.
{11:9} Et misit legatos ad Demetrium,
dicens: VENI, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet
Alexander, et regnabis in regno patris tui.
{11:10} pnitet enim me quod
dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere.
{11:11} Et vituperavit
eum, propterea quod concupierat regnum eius.
{11:12} Et abstulit filiam suam,
et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt
inimicitiæ eius.
{11:13} Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo
diademata capiti suo, Ægypti, et Asiæ.
{11:14} Alexander autem rex erat in
Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis.
{11:15}
Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex
exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
{11:16} Et fugit
Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus
est.
{11:17} Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri; et misit
Ptolemæo.
{11:18} Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in
munitionibus, perierunt ab his, qui erant intra castra.
{11:19} Et regnavit
Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
{11:20} In diebus illis
congregavit Ionathas eos, qui erant in Iudæa, ut expugnarent arcem, quæ est in
Ierusalem: et fecerunt contra eam machinas multas.
{11:21} Et abierunt quidam
qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renunciaverunt ei
quod Ionathas obsideret arcem.
{11:22} Et ut audivit, iratus est: et statim
venit ad Ptolemaidam, et scripsit Ionathæ ne obsideret arcem, sed occurreret
sibi ad colloquium festinato.
{11:23} Ut audivit autem Ionathas, iussit
obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se
periculo.
{11:24} Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia
multa, et abiit ad regem Ptolemaidam, et invenit gratiam in conspectu
eius.
{11:25} Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente
sua.
{11:26} Et fecit ei rex sicut fecerant ei, qui ante eum fuerant: et
exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
{11:27} et statuit ei
principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum
principem amicorum.
{11:28} Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret
Iudæam, et tres toparchias, et Samariam, et confines eius: et promisit ei
talenta trecenta.
{11:29} Et consensit rex: et scripsit Ionathæ epistolas de
his omnibus, hunc modum continentes:
{11:30} REX Demetrius fratri Ionathæ
salutem, et genti Iudæorum.
{11:31} Exemplum epistolæ, quam scripsimus
Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:
{11:32} Rex
Demetrius Lastheni parenti salutem.
{11:33} Genti Iudæorum amicis nostris, et
conservantibus quæ iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter
benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
{11:34} Statuimus ergo illis
omnes fines Iudææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Iudææ
ex Samaria, et omnes confines earum sequestrari omnibus sacrificantibus in
Ierosolymis pro his, quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro
fructibus terræ, et pomorum.
{11:35} Et alia, quæ ad nos pertinebant
decimarum, et tributorum ex hoc tempore remittimus eis: et areas salinarum, et
coronas, quæ nobis deferebantur,
{11:36} omnia ipsis concedimus: et nihil
horum irritum erit ex hoc, et in omne tempus.
{11:37} Nunc ergo curate facere
horum exemplum, et detur Ionathæ, et ponatur in monte sancto, in loco
celebri.
{11:38} Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo,
et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum,
excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis Gentium: et inimici erant
ei omnes exercitus patrum eius.
{11:39} Tryphon autem erat quidam partium
Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium,
et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium
Alexandri:
{11:40} et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco
patris sui: et enunciavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum
eius adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
{11:41} Et misit Ionathas
ad Demetrium regem, ut eiiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem, et qui in
præsidiis erant: quia impugnabant Israel.
{11:42} Et misit Demetrius ad
Ionathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria
illustrabo te, et gentem tuam cum fuerit opportunum.
{11:43} Nunc ergo recte
feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus
meus.
{11:44} Et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et
venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
{11:45} Et
convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant
interficere regem.
{11:46} Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant
de civitate, itinera civitatis, et cperunt pugnare.
{11:47} Et vocavit rex
Iudæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes
per civitatem:
{11:48} et occiderunt in illa die centum millia hominum, et
succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt
regem.
{11:49} Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudæi
civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem
cum precibus, dicentes:
{11:50} Da nobis dextras, et cessent Iudæi oppugnare
nos, et civitatem.
{11:51} Et proiecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et
glorificati sunt Iudæi in conspectu regis, et in conspectu omnium, qui erant in
regno eius, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Ierusalem habentes
spolia multa.
{11:52} Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit
terra in conspectu eius.
{11:53} Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et
abalienavit se a Ionatha, et non retribuit ei secundum beneficia, quæ sibi
tribuerat, et vexabat eum valde.
{11:54} Post hæc autem reversus est Tryphon,
et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi
diadema.
{11:55} Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat
Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
{11:56} Et
accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam:
{11:57} et scripsit
Antiochus adolescens Ionathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo
te super quattuor civitates, ut sis de amicis regis.
{11:58} Et misit illi
vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in
purpura, et habere fibulam auream:
{11:59} et Simonem fratrem eius constituit
ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.
{11:60} Et exiit Ionathas, et
perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus
Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de
civitate.
{11:61} Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazæ: et
obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est
ea.
{11:62} Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram: et
accepit filios eorum obsides, et misit illos in Ierusalem: et perambulavit
regionem usque Damascum.
{11:63} Et audivit Ionathas quod prævaricati sunt
principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes
eum removere a negotio regni:
{11:64} et occurrit illis: fratrem autem suum
Simonem reliquit intra provinciam.
{11:65} Et applicuit Simon ad Bethsuram,
et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
{11:66} Et postulaverunt
ab eo dextras accipere, et dedit illis: et eiecit eos inde, et cepit civitatem,
et posuit in ea præsidium.
{11:67} Et Ionathas, et castra eius applicuerunt
ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.
{11:68} et ecce
castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus:
ipse autem occurrit ex adverso.
{11:69} Insidiæ vero exsurrexerunt de locis
suis, et commiserunt prælium.
{11:70} Et fugerunt qui erant ex parte Ionathæ
omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Iudas
filius Calphi, princeps militiæ exercitus.
{11:71} Et scidit Ionathas
vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
{11:72} Et
reversus est Ionathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et
pugnaverunt.
{11:73} Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt
ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt
usque illuc.
{11:74} et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia
virorum: et reversus est Ionathas in Ierusalem.
I Machabæus 12
{12:1} Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et
elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis
amicitiam:
{12:2} et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum
eamdem formam:
{12:3} et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt:
Ionathas summus sacerdos, et gens Iudæorum miserunt nos, ut renovaremus
amicitiam, et societatem secundum pristinum.
{12:4} Et dederunt illis
epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum
pace.
{12:5} Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas
Spartiatis:
{12:6} IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et
sacerdotes, et reliquus populus Iudæorum Spartiatis fratribus salutem.
{12:7}
Iampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat
apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod
subiectum est.
{12:8} Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore:
et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et
amicitia.
{12:9} Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos
libros, qui sunt in manibus nostris,
{12:10} maluimus mittere ad vos renovare
fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim
tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
{12:11} Nos ergo in omni tempore
sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores
sumus vestri in sacrificiis, quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas
est, et decet meminisse fratrum.
{12:12} Lætamur itaque de gloria
vestra.
{12:13} Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa
prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
{12:14}
Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his
præliis.
{12:15} habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et
humiliati sunt inimici nostri.
{12:16} Elegimus itaque Numenium Antiochi
filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis
amicitiam, et societatem pristinam.
{12:17} Mandavimus itaque eis ut veniant
etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione
fraternitatis nostræ.
{12:18} Et nunc benefacietis respondentes nobis ad
hæc.
{12:19} Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniæ:
{12:20}
Arius, rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem.
{12:21} Inventum est in
scriptura de Spartiatis, et Iudæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere
Abraham.
{12:22} Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis
de pace vestra:
{12:23} Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et
possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc
nunciari vobis.
{12:24} Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes
Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum.
{12:25}
et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis
spatium ut ingrederentur regionem eius.
{12:26} Et misit speculatores in
castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis
nocte.
{12:27} Cum occidisset autem sol, præcepit Ionathas suis vigilare, et
esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum
castrorum.
{12:28} Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis
in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in
castris suis.
{12:29} Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt
usque mane: videbant autem luminaria ardentia,
{12:30} et secutus est eos
Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen
Eleutherum.
{12:31} Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi, et
percussit eos, et accepit spolia eorum.
{12:32} Et iunxit, et venit Damascum,
et perambulabat omnem regionem illam.
{12:33} Simon autem exiit, et venit
usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Ioppen, et
occupavit eam
{12:34} (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus
Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
{12:35} Et reversus est
Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia
in Iudæa,
{12:36} et ædificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem
magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset
ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
{12:37} Et convenerunt, ut
ædificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis,
et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:
{12:38} et Simon ædificavit Adiada
in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras.
{12:39} Et cum
cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in
Antiochum regem:
{12:40} timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed
pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens
abiit in Bethsan.
{12:41} Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta
millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
{12:42} Et vidit
Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus,
timuit.
{12:43} et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis
suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut
sibi.
{12:44} Et dixit Ionathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum
nobis non sit?
{12:45} Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi
viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et
reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus
abibo: propterea enim veni.
{12:46} Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et
dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda.
{12:47} retinuit autem secum
tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia, mille autem
venerunt cum eo.
{12:48} Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt
portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo
intraverant, gladio interfecerunt.
{12:49} Et misit Tryphon exercitum, et
equites in Galilæam, et in campum magnum ut perderent omnes socios
Ionathæ.
{12:50} At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et
periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati
in prælium.
{12:51} Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res
est illis, reversi sunt:
{12:52} illi autem venerunt omnes cum pace in terram
Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit
Israel luctu magno.
{12:53} Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu
eorum, conterere eos. dixerunt enim:
{12:54} Non habent principem, et
adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam
eorum.
I Machabæus 13
{13:1} Et audivit Simon quod congregavit Tryphon
exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda, et attereret eam.
{13:2} Videns
quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Ierusalem, et congregavit
populum:
{13:3} et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et
domus patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis prælia, et angustias quales
vidimus:
{13:4} horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et
relictus sum ego solus.
{13:5} Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ
in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
{13:6}
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia
congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
{13:7} Et
accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos:
{13:8} et
responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Iudæ, et Ionathæ fratris
tui:
{13:9} pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis,
faciemus.
{13:10} Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit
consummare universos muros Ierusalem, et munivit eam in gyro.
{13:11} Et
misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen, et eiectis
his, qui erant in ea, remansit illic ipse.
{13:12} Et movit Tryphon a
Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iuda, et Ionathas cum eo in
custodia.
{13:13} Simon autem applicuit in Addus contra faciem
campi.
{13:14} Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui
Ionathæ: et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum
legatos,
{13:15} dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in
ratione regis, propter negotia, quæ habuit, detinuimus eum.
{13:16} Et nunc
mitte argenti talenta centum, et duos filios eius obsides, ut non dimissus
fugiat a nobis, et remittemus eum.
{13:17} Et cognovit Simon quia cum dolo
loqueretur secum, iussit tamen dari argentum, et pueros: ne inimicitiam magnam
sumeret ad populum Israel, dicentem:
{13:18} Quia non misit ei argentum, et
pueros, propterea periit.
{13:19} Et misit pueros, et centum talenta: et
mentitus est, et non dimisit Ionathan.
{13:20} Et post hæc venit Tryphon
intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam, quæ ducit Ador: et
Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
{13:21} Qui
autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per
desertum, et mitteret illis alimonias.
{13:22} Et paravit Tryphon omnem
equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in
Galaaditim.
{13:23} Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et
filios eius illic.
{13:24} Et convertit Tryphon, et abiit in terram
suam.
{13:25} Et misit Simon, et accepit ossa Ionathæ fratris sui, et
sepelivit ea in Modin civitate patrum eius.
{13:26} Et planxerunt eum omnis
Israel planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
{13:27} Et ædificavit
Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide
polito retro et ante:
{13:28} Et statuit septem pyramidas, unam contra unam
patri et matri, et quatuor fratribus:
{13:29} et his circumposuit columnas
magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et iuxta arma naves
sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare.
{13:30} hoc est
sepulchrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
{13:31} Tryphon autem
cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum.
{13:32} Et
regnavit loco eius, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in
terra.
{13:33} Et ædificavit Simon præsidia Iudææ, muniens ea turribus
excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in
munitionibus.
{13:34} Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut
faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant
gesti.
{13:35} Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit
epistolam talem:
{13:36} REX Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico
regum, et senioribus, et Genti Iudæorum salutem.
{13:37} Coronam auream, et
bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam,
et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus.
{13:38}
Quæcumque enim constituimus, vobis constant. Munitiones, quas ædificastis, vobis
sint.
{13:39} remittimus quoque ignorantias, et peccata usque in hodiernum
diem, et coronam, quam debebatis: et siquid aliud erat tributarium in Ierusalem,
iam non sit tributarium.
{13:40} Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter
nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
{13:41} Anno centesimo
septuagesimo ablatum est iugum Gentium ab Israel.
{13:42} Et cpit populus
Israel scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo
sacerdote, magno duce, et principe Iudæorum.
{13:43} In diebus illis
applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et
applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit
eam.
{13:44} Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem: et factus
est motus magnus in civitate.
{13:45} Et ascenderunt qui erant in civitate
cum uxoribus, et filiis supra murum scissis tunicis suis, et clamaverunt voce
magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
{13:46} et dixerunt: Non nobis
reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
{13:47} Et
flexus Simon non debellavit eos: eiecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes,
in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens
Dominum:
{13:48} et eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui
legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
{13:49} Qui autem
erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere, ac
vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
{13:50} et
clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et eiecit eos
inde, et mundavit arcem a contaminationibus:
{13:51} et intraverunt in eam
tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum
laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et
canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
{13:52} Et constituit
ut omnibus annis agerentur dies hi cum lætitia.
{13:53} Et munivit montem
templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo
erant.
{13:54} Et vidit Simon Ioannem filium suum, quod fortis prælii vir
esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in
Gazaris.
I Machabæus 14
{14:1} Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit
rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut
expugnaret Tryphonem.
{14:2} Et audivit Arsaces rex Persidis, et Mediæ, quia
intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis ut
comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se.
{14:3} Et abiit, et
percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et
posuit eum in custodiam.
{14:4} Et siluit omnis terra Iuda omnibus diebus
Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas eius, et gloria
eius omnibus diebus.
{14:5} Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum,
et fecit introitum in insulis maris.
{14:6} Et dilatavit fines gentis suæ, et
obtinuit regionem.
{14:7} Et congregavit captivitatem multam, et dominatus
est Gazaræ, et Bethsuræ, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui
resisteret ei.
{14:8} Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra
Iuda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
{14:9} Seniores in
plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et iuvenes induebant se
gloriam, et stolas belli.
{14:10} Et civitatibus tribuebat alimonias, et
constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ
eius usque ad extremum terræ.
{14:11} Fecit pacem super terram, et lætatus
est Israel lætitia magna.
{14:12} Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub
ficulnea sua: et non erat qui eos terreret.
{14:13} Defecit impugnans eos
super terram: reges contriti sunt in diebus illis.
{14:14} Et confirmavit
omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et
malum:
{14:15} sancta glorificavit, et multiplicavit vasa
sanctorum.
{14:16} Et auditum est Romæ quia defunctus esset Ionathas: et
usque in Spartiatas: et contristati sunt valde.
{14:17} Ut audierunt autem
quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret
omnem regionem, et civitates in ea;
{14:18} scripserunt ad eum in tabulis
æreis, ut renovarent amicitias, et societatem quam fecerant cum Iuda, et cum
Ionatha fratribus eius.
{14:19} Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in
Ierusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt:
{14:20}
SPARTIANORUM principes, et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et
sacerdotibus, et reliquo populo Iudæorum, fratribus, salutem.
{14:21} Legati,
qui missi sunt ad populum nostrum, nunciaverunt nobis de vestra gloria, et
honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum.
{14:22} Et scripsimus
quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater
Iasonis filius, legati Iudæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam
pristinam.
{14:23} Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere
exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo
Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
{14:24}
Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo
mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus
Romanus
{14:25} sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus
Simoni, et filiis eius?
{14:26} Restituit enim ipse fratres suos, et
expugnavit inimicos Israel ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt
in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
{14:27} Et hoc est
exemplum scripturæ: OCTAVA decima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo
secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel,
{14:28} in
conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis,
nota facta sunt hæc: Quoniam frequenter facta sunt prælia in regione
nostra.
{14:29} Simon autem Mathathiæ filius ex filiis Iarib, et fratres eius
dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta
ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
{14:30} Et
congregavit Ionathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et
appositus est ad populum suum.
{14:31} Et voluerunt inimici eorum calcare, et
atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum.
{14:32} Tunc
restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et
armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia:
{14:33} et
munivit civitates Iudææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Iudææ, ubi erant arma
hostium antea: et posuit illic præsidium viros Iudæos.
{14:34} Et Ioppen
munivit, quæ erat ad mare: et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes
antea habitabant, et collocavit illic Iudæos: et quæcumque apta erant ad
correptionem eorum, posuit in eis.
{14:35} Et vidit populus actum Simonis, et
gloriam, quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et
principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et iustitiam, et fidem,
quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum
suum.
{14:36} Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut
tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant in
Ierusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia, quæ in circuitu
sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati:
{14:37} et collocavit
in ea viros Iudæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros
Ierusalem.
{14:38} Et rex Demetrius statuit illi summum
sacerdotium.
{14:39} Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum
gloria magna.
{14:40} Audivit enim quod appellati sunt Iudæi a Romanis amici,
et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose:
{14:41}
et quia Iudæi, et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum
sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis:
{14:42} et ut sit super
eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super
opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia:
{14:43} et
cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine
eius omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura, et
auro:
{14:44} et ne liceat ulli ex populo, et ex sacerdotibus irritum facere
aliquid horum, et contradicere his, quæ ab eo dicuntur, aut convocare conventum
in regione sine ipso: et vestiri purpura, et uti fibula aurea.
{14:45} qui
autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus
erit.
{14:46} Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum
verba ista.
{14:47} Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio
fungeretur, et esset dux, et princeps gentis Iudæorum, et sacerdotum, et
præesset omnibus.
{14:48} Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis
æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri:
{14:49} exemplum
autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii eius.
I Machabæus 15
{15:1} Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas
ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Iudæorum, et universæ
genti:
{15:2} et erant continentes hunc modum: REX Antiochus Simoni sacerdoti
magno, et genti Iudæorum salutem.
{15:3} Quoniam quidem pestilentes
obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere
illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves
bellicas.
{15:4} Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui
corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno
meo.
{15:5} Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante
me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi:
{15:6} et permitto
tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua:
{15:7} Ierusalem
autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia,
quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
{15:8} Et omne debitum regis: et
quæ futura sunt regi, ex hoc, et in totum tempus remittuntur tibi.
{15:9} Cum
autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum
gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
{15:10}
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et
convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum
Tryphone.
{15:11} Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens
per maritimam.
{15:12} sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et
reliquit eum exercitus.
{15:13} et applicuit Antiochus super Doram cum centum
viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum:
{15:14} et
circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra,
et mari, et neminem sinebant ingredi, vel egredi.
{15:15} Venit autem
Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus, et
regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc:
{15:16} LUCIUS consul
Romanorum, Ptolemæo regi salutem.
{15:17} Legati Iudæorum venerunt ad nos
amici nostri, renovantes pristinam amicitiam, et societatem, missi a Simone
principe Sacerdotum, et populo Iudæorum.
{15:18} Attulerunt autem et clypeum
aureum mnarum mille.
{15:19} Placuit itaque nobis scribere regibus, et
regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum,
et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus
eos.
{15:20} Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.
{15:21} Siqui
ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni
principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
{15:22} Hæc
eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
{15:23}
et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et
in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in
Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in
Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.
{15:24}
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo
Iudæorum.
{15:25} Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo,
admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne
procederet.
{15:26} et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in
auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa:
{15:27} et noluit ea
accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab
eo.
{15:28} Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum
ipso, dicens: Vos tenetis Ioppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Ierusalem,
civitates regni mei:
{15:29} fines earum desolastis, et fecistis plagam
magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
{15:30} Nunc
ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati
estis extra fines Iudææ.
{15:31} sin autem, date pro illis quingenta talenta
argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta
quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
{15:32} Et venit
Athenobius amicus regis in Ierusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in
auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit: et retulit ei verba
Regis.
{15:33} Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram
sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hereditatem patrum nostrorum, quæ iniuste
ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
{15:34} Nos vero tempus
habentes, vindicamus hereditatem patrum nostrorum.
{15:35} Nam de Ioppe, et
Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione
nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius
verbum.
{15:36} Reversus autem cum ira ad regem, renunciavit ei verba ista,
et gloriam Simonis, et universa, quæ vidit, et iratus est rex ira
magna.
{15:37} Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
{15:38} Et
constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit
illi.
{15:39} Et mandavit illi movere castra contra faciem Iudææ: et mandavit
ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex
autem persequebatur Typhonem.
{15:40} Et pervenit Cendebæus Iamniam, et cpit
irritare plebem, et conculcare Iudæam, et captivare populum, et interficere, et
ædificare Gedorem.
{15:41} Et collocavit illic equites, et exercitum: ut
egressi perambularent viam Iudææ, sicut constituit ei rex.
I Machabæus 16
{16:1} Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nunciavit
Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.
{16:2} Et vocavit
Simon duos filios seniores, Iudam, et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres
mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in
hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel
aliquoties.
{16:3} Nunc autem senui, sed estote loco meo, et fratres mei, et
egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit.
{16:4}
Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites; et
profecti sunt ad Cendebæum: et dormierunt in Modin.
{16:5} Et surrexerunt
mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum,
et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
{16:6} Et admovit
castra contra faciem eorum ipse, et populus eius, et vidit populum trepidantem
ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et
transierunt post eum.
{16:7} Et divisit populum et equites in medio peditum:
erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
{16:8} Et exclamaverunt
sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus, et castra eius: et ceciderunt
ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
{16:9} Tunc
vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec
venit Cedronem, quam ædificavit:
{16:10} et fugerunt usque ad turres, quæ
erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia
virorum, et reversus est in Iudæam in pace.
{16:11} et Ptolemæus filius Abobi
constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum, et aurum
multum.
{16:12} erat enim gener summi sacerdotis.
{16:13} Et exaltatum est
cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et
filios eius, ut tolleret eos.
{16:14} Simon autem, perambulans civitates, quæ
erant in regione Iudææ, et solicitudinem gerens earum, descendit in Iericho
ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo,
mense undecimo: hic est mensis Sabath.
{16:15} Et suscepit eos filius Abobi
in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis
convivium magnum, et abscondit illic viros.
{16:16} Et cum inebriatus esset
Simon, et filii eius, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et
intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam
pueros eius.
{16:17} et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala
pro bonis.
{16:18} Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei
exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et
tributa.
{16:19} Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit
epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et
dona.
{16:20} Et alios misit occupare Ierusalem, et montem templi.
{16:21}
Et præcurrens quidam, nunciavit Ioanni in Gazara, quia periit pater eius, et
fratres eius, et quia misit te quoque interfici.
{16:22} Ut audivit autem,
vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit
eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere.
{16:23} Et cetera sermonum
Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et
ædificii murorum, quos extruxit, et rerum gestarum eius:
{16:24} ecce hæc
scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps
sacerdotum post patrem suum.
Ad Index
Clementine Vulgate